Obrázky na stránke
PDF
ePub

tandum est, Quomodo futuram vitam agas bonam quam quomodo deseras ant odias praeteritam malam. Verissimum est enim proverbium et omni doctrina de contritionibus hucusque data prestantius, Quo dicitur teutonice: Nymmer thun die hochste pusz, Optima poenitentia nova vita. Sicut et Apostolus sonat ad Gala: vi. In Christo neque circumcisio neque praeputium aliquid at. 6, 15. valet, sed nova creatura.

Proinde confessurus id potissimum et ante omnia tecum cogita, quid faceres, si non esset praeceptum confitendi, si nulla esset quadragesima, si nulli confiterentur, si nullus esset pudor, sed omnis omnium plenaque libertas. 10 An etiam sic velles confiteri, conteri, poenitere? quod si te non ita invenis, iam scito te non ex amore iusticiae, sed consuetudine et timore praecepti poenitere, atque malle sequi turbam, si omnibus liceret non poenitere. Si autem velles, etiam si nullus poeniteret, confiteretur, contereretur, atque adeo si totus mundus aliter ageret, nec praecepti habita ratione poenitere, sed 15 amore novae vitae et melioris, iam vere penites. Ecce hoc est quod illi solent dicere, quod contritio in charitate facta facit remitti peccata. Quod verbum nescio, si omnes intelligunt qui tam frequenter ipsum in ore versant: hoc scio, obscurissimum esse nec a me aliquando intellectum. Hic vero invenies (si non vis mentiri) te non esse talem, sed potius velles ut prior 20 vita liceret, quia sentis te omnino adhuc inclinari ad vitam priorem. Sic enim et B. Augustinus confitetur in contritione sua se fuisse sollicitatum de vita praeterita. immo si recte perpendas hec dicta, facile dices, nullum hominem esse in mundo, qui hanc contritionem habeat, vel saltem paucissimos. Et de meipso confiteor similia omnino. Et si vere ac libere velis confiteri, 25 remoto deo, praecepto, poena, gaudio, scio dices 'Si nullus esset deus, nullus infernus, certe vix poeniterem'. Scio, inquam, talem esse tuam cogitationem, quantumlibet foris contritionem ostendas. Quid ergo hic faciemus? Oportet nos esse tales, et non possumus esse tales. omnes ergo damnabimus? Absit. Sed respondeamus.

30

Oportet, ut cognito te tali non neges te talem, Sed in angulum tradas et iuxta consilium Christi in abscondito ores patrem tuum in caelis, Dicens Matth. 6, 6. sine fictione 'Ecce optime deus, poenitendum mihi praecipis, sed talis sum ego miser, quod sentio me nolle neque posse: quare tuis prostratus pedibus oro misericordiam et gratiam, fac poenitentem quem iubes poenitere', Et sic 35 cum B. Augustino ores 'Domine, da quod iubes, et iube quod vis', Et cum ecclesia 'et cor poenitens tribue'. Hec, inquam, oratio et agnitio atque confessio impoenitentiae tuae, si ficta non fuerit, eoipso faciet, ut deus te poenitentem verum reputet, et licet multum adhuc sentias te ad malum inclinatum, noli timere. Haec confessio et oratio faciet, ut Christus suppleat de suo 40 quod deest de tuo. Atque ut hanc orationem facias, non te retrahat indignitas et impuritas tua: accede confidenter: Quia si non ante vis orare deum (ut multi stultissime agunt) quam fueris mundus, nunquam orabis. Et crede Luthers Werke. I.

21

firmiter: Qui dedit tibi hanc tui cognitionem peccati te non rogante, dabit etiam gratiam oranti, immo ideo dedit cognitionem peccati et iusticiae, ut Röm. 3, 20. rogares gratiam. Sic B. Augustinus cum Apostolo dicit: per legem cognitio peccati, ut gratia donetur et impetretur. Accipe simile: Gentiles olim idola sua rogabant, et fiebat quod petebatur, Et avarus confidit in divicias suas, 5 et fit sicut vult, quantomagis ille verus et bonus deus non sinit se frustra rogari et in se confidi!

Corollarium I.

Contritio vera non est ex nobis, sed ex gratia dei: ideo desperandum de nobis et ad misericordiam eius confugiendum.

Corollarium II.

Contritio incipit in poenitente, sed non cessat per totam vitam usque ad mortem, et non (ut multi putant) durat per horam confessionis duntaxat. Ecce sic habes, quomodo intelligas quod illi dicunt, oportere poenitere in charitate et cum bono proposito, quantum deus auxilium gratiae dederit.

Nullus debet sacerdoti respondere se esse contritum, nec sacerdos requirere, nisi quod potest dicere 'Nescio an sim contritus. Rogo tamen dominum atque confido me sua gratia contritum et quottidie magis conterendum'.

Haec de prima parte.

10

15

20

Secunda pars est confessio sacramentalis, et hic duo sunt notanda. Primum, ut nullo modo praesumas confiteri peccata venialia, sed nec omnia mortalia, quia impossibile est ut omnia mortalia cognoscas. Ad impossibile autem nemo obligatur. Unde in primitiva ecclesia solum manifesta 1. Cor. 5, 11. mortalia confitebantur, ut patet 1. Corin: v. Si quis inter vos est formicator 95 aut avarus aut idolatra aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum huiusGal. 5, 19. modi nec cibum sumere. Et illud Gala: v. Manifesta sunt opera carnis &c. unde multi confitentur in quinque sensibus, septem donis, septem sacramentis, octo beatitudinibus et aliis multis distinctionibus peccatorum, velut id curantes, ut nullum peccatum non confiteantur, quum tamen inter ea quandoque 30 nullum vel vix veniale sit peccatum, et fatigant frustra sacerdotem perduntque tempus, ac aliis sunt impedimento.

Ideo duplici sis confitendi modo instructus. Uno, quo sacerdoti omnia manifeste mortalia confitearis, quamquam difficile sit discerni mortalia a venialibus, nisi sint in opere manifesto aut evidenti consensu cordis, ut male- 35 dictio, furtum, homicidium, luxuria, detractio, ira, amaritudo &c. Alio, quo Hiob 9, 28. deo confitearis reliqua omnia, immo cum B. Iob dicas: verebar omnia opera Bi. 19, 13. mea, sciens quoniam non parcis delinquenti, Et ps. xviii. Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, domine. Nam nulla sunt opera nostra etiam bona, quin sint peccata damnabilia, si deus in iudicium intret nobiscum. Sic 40

10

dicit ps. cxlii. Non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur Bs. 143, 2. in conspectu tuo omnis vivens. Item: Omnis homo mendax &c. sola vero Pi. 116, 11. ista confessione humili et oratione nobis ignoscuntur et fiunt meritoria. Unde et iussit nobis, ut oremus 'Dimitte nobis debita nostra'. Quocirca dum 5 volumus omnia pure confiteri, nihil aliud facimus, quam quod misericordiae dei nihil volumus relinquere ignoscendum, nec confidere in eum sed in confessionem nostram cupimus, ac per hoc volumus securi esse nec iudicium eius timere, quum tamen ei sit beneplacitum super timentes eum et in eis Bi. 147, 11. qui sperant super misericordiam eius.

Haec ideo dixi, ut sitis praemoniti atque praemuniti in hora mortis, ubi diabolus non solum mortalia occulta opponet et magnificabit, sed ex venialibus immo ex bonis operibus faciet non nisi horrenda peccata et totam vitam perditissimam ac damnabilem ostendet, ut scias quid facias, scilicet ne tunc dicas 'Heu utinam essem confessus aut tempus haberem confitendi!" 15 ne forte desperes, quod ipse cupit, sed confide et dicas 'Scio quod omnis vita mea est damnabilis, si iudicetur, sed dominus iussit non in mea vita sed in sua misericordia confidere, sicut ait: Confide, fili, remittuntur tibi Matth. 9, 2. peccata tua. ps. lxii. Quoniam melior est misericordia tua super vitas'. Sic vị. 63, 4. enim b. Bernhardus, Quum aliquando mori se crederet 'perdidi tempus meum,

20 quia perdite vixi, nec habeo nisi quod cor contritum et humiliatum, deus, P. 51, 19. non despicies'. Sic sic timor iudicii humiliabit te, sed spes misericordiae exaltabit humiliatum.

Secundum vide, ne ullo modo te confidas absolvi propter tuam contritionem (Sic enim super te et tua opera confides, id est, pessime praesumes), 25 sed propter verbum Christi, qui dixit Petro: Quodcunque solveris super Matth. 16,19. terram, solutum erit et in caelis. Hic, inquam, confide, si sacerdotis obtinueris solutionem, et crede fortiter te absolutum, et absolutus vere eris, quia ille non mentitur, quicquid sit de tua contritione. Nam sic non crederes sententiae pronunciatae super te a deo, qui mentiri non potest, ac sic te 30 veracem et ipsum mendacem faceres. Nam sententia illa debet esse rata et certa: ideo multomagis tibi hic videndum, quomodo nihil huic fidei desit, quam caeteris omnibus. Imo esto per impossibile, quod confessus non sit contritus, aut sacerdos non serio sed ioco absolvat, Si tamen credat sese absolutum verissime est absolutus. Tanta res est fides et tam potens verbum 35 Christi. Damnabuntur itaque qui nolunt confidere sese absolutos, donec certi sint se satis contritos, Et super harenam, non super petram volunt domum conscientiae suae aedificare.

Sic legitur in ecclesiastica historia, quod B. Athanasius ludens cum pueris baptizavit eos, sicut viderat fieri a sacerdotibus, et baptizatos iudicavit 40 b. Alexander episcopus. Item quidam mimus illudens baptizari voluit ad

[blocks in formation]

placendum imperatori, et inter ludendum viso angelo cum libro credidit et eoipso ludicro baptismo vere est baptizatus. Quare plus est a confitente requirendum, an credat sese absolvi, quam an sit vere contritus, sicut Christus Matth. 9, 28. a caecis quaesivit: Creditis me posse vobis hoc facere? Et merito, quia contritio nunquam est vera satis, quod si esset vera, non est tamen certa, s et si esset certa, non tamen esset satis. Fides autem et verbum Christi sunt verissima, certissima, sufficientissima.

Ruit ergo hic error illorum qui dicunt, quod sacramenta novae legis sic sunt efficatia gratiae signa, quod, si quis etiam non sit contritus sed attritus, modo non ponat obicem actualis peccati vel propositi mali, gratiam 10 consequatur. Ego autem dico tibi, quod, si etiam contritus accesseris et non credideris in absolutionem, sunt tibi sacramenta in mortem et damnationem: Fides enim necessaria est, quantominus attritio vel non positio obicis sufficit! Denique talis nullus est in mundo qui non ponat obicem, nisi solus is qui Hebr. 11, 6. credit, Cum sola fides iustificet et accedentem ad deum oporteat credere. 15 Verissimum est enim dictum illud commune: non sacramentum sed fides sacramenti iustificat, Et B. Augustini: Abluit sacramentum, non quia fit, sed quia creditur. Quod si sacramentum non iustificat sed fides sacramenti, quantominus contritio aut non positio obicis iustificat, sed fides! &c.

At hic tum quaestio resurget: Quomodo ergo differunt sacramenta 20 veteris et novae legis, Si haec aeque non dant gratiam sicut illa? Haec ad aliud pertinent tempus. Satis sit quod sacramenta novae legis sunt efficatia signa gratiae, si credis, et non amplius.

Haec de secunda parte.

Tercia est Satisfactio, de qua quidem nihil legitur in scripturis. 25 Dicunt tamen eam duobus modis fieri: Uno modo per impletionem operum quae sunt elemosynae, ieiunia, orationes, Alio modo per indulgentias. Sed de his habetis vulgarem sermonem nuper impressum, ideo ad praesens omitto: lege ibidem.

Sermo

de digna praeparatione cordis pro suscipiendo sacramento eucharistiae.

1518.

Noch für die österliche Zeit 1518 verfaßte Luther eine Unterweisung, wie man sich würdig auf den Empfang des heiligen Abendmahls vorzubereiten habe: wir besitzen sie in unserm Sermon. Es sind die Grundzüge einer Predigt, die Gründonnerstag (1. April) gehalten sein mag: sicher wissen wir es nicht. Daß Luther dabei den Schriftabschnitt 1. Cor. 11, 23-34 zum Tert gehabt, kann man nicht sagen: er berührt ihn und mußte ihn seinem Zwecke nach berühren, zieht ihn aber nur als biblische Beweisstelle an.

Ursprünglich lateinisch erschienen, wurde unser Sermon schon früh ins Deutsche übersetzt, wie denn das Vorwort des Überseßers ihn so ausdrücklich als „verdeutschte Predigt" bezeichnet. Bestätigt wird dies durch den gänzlichen Mangel eines deutschen Sonderdrucks aus Wittenberg. Um so verwunderlicher ist es, daß in der 2. Auflage der Erlanger Ausg. Bd. XVI S. 20 der lateinische Tert als „Übersetzung“ hingestellt und der deutsche (nach einem Druck von Jobst Gutknecht in Nürnberg) besonders mitgetheilt wird.

In einigen lateinischen Ausgaben, zuerst in der Silvan Otmars vom 25. September 1518, ist unserm Sermon ein Stück einer andern Predigt angehängt mit der überschrift: Quomodo Christi passio sit consideranda. Nach Löschers richtiger Vermuthung gehört es aber in die erste der nachfolgenden Passionspredigten; es ist daher dort zu berücksichtigen.

[ocr errors]

Ausgaben des lateinischen Textes.

A. SERMO || DE || DIGNA PRAEPARA || TIONE CORDIS PRO SVS || CIPIENDO SACRAMENTO || EVCHARISTIAE R. P. || MARTINI LVTHER || AVGVSTINIA || NI VVITTENBERG || ENSI || S. " Titel= rückseite bedruckt. 4 Blätter in Quart. Auf der lezten Seite nur: „¶ Wittenburgij in officina Joan: Grunenbergij || Anno dñi. 1518. ||" B.,,Sermo de digna | Praeparatione cordis | pro fufcipiendo Sacramento Eucha= || riftiæ R. P. Martini Luther || Auguftiniani Vuit- || tenbergenfis. ||"

« PredošláPokračovať »