Obrázky na stránke
PDF
ePub

Röm. 8, 3.4.

volui congregare &c. Ecce quomodo etiam offert gratiam non quaerentibus! Maior ergo est accusatio, quod non solum non quaerit gratiam, ad quod per legem monebatur, sed et oblatam respuit et spiritui gratiae contumeliam facit et sanguinem, in quo mundatus est, pollutum ducit. Pollutum sane ducit, dum ipso velut non opus habens suis consiliis sese iuvare praesumit, 5 non credens, audire nolens, se reum legis et impotentem implere. Ideo Matth. 23,38. domus eius merito relinquitur ei deserta. Sed nos ut simplices pulli cum Bi. 36, 8. S. Stephano oremus ..... et in velamento alarum tuarum exultabunt. Et B. 91, iterum: sub pennis eius sperabunt. Rom. Misit Deus filium suum in similitudine carnis peccati et de peccato damnavit peccatum, ut iustificatio legis 10 in nobis impleretur. Illud autem, quod dictum est de voluntate hominum quod sit conformis voluntati Dei, intelligendum est de Synteresi voluntatis seu superstite portione, quae naturaliter vult bonum. Nam de tota voluntate loquendo aeque ipsa deficit in amando bono, sicut ratio in intelligendo recto et vero. Sicut ergo Synteresis rationis etiam conformis est Sapientiae Dei, 15 licet tota ratio omnino difformis sit ei, ita Synteresis voluntatis est conformis voluntati Dei: nam cum utrique ponantur invisibilia et abscondita, tam ratio non ea capit quam voluntas ea non amat, licet per Synteresin inclinentur et apta sint ea nosse et amare. Illa enim coeca est, ista autem infirma. Ideo illa nonnisi verosimilia, i. e. apta et apparentia sive intus sive foris cognoscit, 20 ista similiter eadem diligit non potens se super ea levare, ut diligat prae illis invisibilia. Invisibilia autem dico solum ea quae sunt in Deo, visibilia autem quaecunque non sunt Deus ipse, ut sapientia, virtutes, dona gratiae. Haec enim etsi non sint sensualia et carnalia sive corporalia, sunt tamen apparentia et homini praesentialiter cognita. Ideo in his maxime pereunt 25 Haeretici et Superbi, dum ea pertinaciter diligunt, quasi ideo Deum diligant, quia haec diligunt. Inde enim zelant et furiunt, ubi reprehenduntur in istis et defendunt se ac zelum Dei sine scientia exercent. Verum praeceptum 'diliges Deum tuum super omnia' non dicit 'dona Dei' &c. sed simpliciter invisibilia praecipit diligi, quae in rationem hominis non ascendunt, nec 30 oculus vidit, nec auris audivit. Inde enim isti, quantumlibet sapiant et bene vivant, recte adhuc de sapientia carnis vivere dicendi sunt, imo abundantius forte quam omnes alii qui corporalia tantummodo sapiant bona. Signum horum est, quod servi sint sine timore ac occultissime superbi. Praeceptum enim istud diliges Dominum Deum tuum' satis abunde utriusque morbum 35 indicat, dum inspicimus quae diligimus visibilia et eadem sapimus, quae tamen prohibentur ibi. Imo pro illuminatione rationis incarnatum est verbum, sapientia Patris, et pro sananda voluntate missus est Spiritus, Sic ut ille lucem rationi, hic ignem voluntati conferret, ac sie intelligeret et amaret in

4 pollutam ducit 6 verum legis 8 oremus, et ohne Andeutung der Lüde. 16 ita Synteresis voluntatis est conformis voluntati Dei fehlt. 19 certa est 20 aperientia

visibilia et supra se existentia, quae per Synteresin apta est intelligere ac amare, sed impediente rationis et voluntatis defectu non diligit nec intelligit. Ideo semper gemendum et orandum. Simile est cum medicina aegroti, quia aegrotus adhuc utique habet Synteresin sanitatis, quam Medici vocant vires 5 naturae, quia sunt apti et inclinati agere ea quae sani agunt, sed non possunt agere. Si enim non esset residuum sanitatis aliquod, desperata esset aegritudo et incurabilis. Veruntamen non ideo sanum se debet arbitrari, quia electuaria, medicinas, pharmaca comedere potest, donec etiam istis non appetitis imo contemtis cibum solitum esuriat et comedere valeat. Talis ergo est stultitia hypocritarum de virtutibus et gratiis Dei praesumentium, se esse integros et iustos, qualis est aegrotantium et medicinis comestis sanitatem praesumentium ac superbe contra Medicum tumentium. Cum haec non sint sanitas sed remedia ad sanitatem, et opera ac dona iustitiae non salus sed remedia ad salutem et iustitiam. Salus autem solus Deus, qui per haec omnia quaeritur, non autem inventus praesumi debet. Ergo sicut aegrotus non sine timore agit, etiamsi medicinas possit sumere, ita iustus non sine timore agit, licet bona operetur, cum uterque sit in suo periculo perditionis.

10

15

[ocr errors][merged small]

Q

DIE S. IOHANNIS SERMO'

in Parochia habitus."

ui timet Deum facit bona, Ecclesiastici 15. Brevis doctrina illis, qui Sir. 15, 1. cupiunt scire, quomodo bona faciant. Si enim quaeras 'quomodo faciam

bona?' respondet 'Deum time et quaecunque sic timendo feceris bona erunt'. Sic Ecclesiastae ultimo: finem sermonis pariter omnes audiamus Breb. 12, 13. 25 'Deum time et mandata illius serva', hoc est omnis hominis.

Concludamus itaque. Sicut non potest fieri, ut faciat malum qui timet Deum, ita non potest fieri, ut faciat bonum qui contemnit Deum. Nec mirum, cum ipse contemtus sit malum et ipse timor sit bonum. Si enim etiam mortuos suscites et securus agas, iam non facis bona. Contra si etiam 30 vilissimum facias et pavidus agas, iam facis bonum. Tantum habet opus quodlibet bonitatis, quantum habet timoris Dei, et rursus tantum habet malitiae, quantum contemtus.

7 qui electuaria 21 Ecclesiastae

2) Am

1) Löscher I S. 252-259. Erl. I S. 66–75. Walch XII Sp. 2184--2199. 27. December 1514. In der Erl. Ausg. wird der dies S. Iohannis hier als Tag des Täufers gefaßt; dagegen weist Köstlin I S. 123 Anm. 1 mit Recht auf den Bibeltext hin.

Corollarium.

Cum non tantummodo opera contra legem Dei fiant cum contemtu Dei et sine timore, sed etiam opera secundum legem, patet quod non tantum mala, sed etiam bona opera possint esse peccata, quae scilicet secure ac per hoc superbe fiunt sine timore Dei.

Secundum, sicut timenti Deum nulla est diligentia eligendorum operum necessaria, ita non timenti nulla diligentia satis est eligendorum operum. Patet, quoniam hic multi aguntur spiritibus erroris eligentes talia opera, quae confidunt Deo placitura, cum talia prorsus nulla sint tantummodo, ut orationes, ieiunia, vigilias &c. Haec enim tum placent et bona sunt, si cum timore 10 Dei fiant, sicut et opus Sartoris, sutoris, consulum, principis et cuiuscunque artis et officii. At nunc illi eligunt talia tanquam per se placitura, cum hic dicat: qui timet Deum facit bona, quasi diceret 'si aliquis debet facere bona, necesse est ante omnia ut timeat Deum, quod si non timet frustra confidit sese facere bona'. Sed pro declaratione maioris quaeritur, quomodo possit 15 timor Dei bonum quid esse, cum alias quod timetur sit odiosum et non optabile, ut commune dictum est (B. Hieronymus: quem times odias necesse est), Deus autem sit summum bonum summeque amabilis. Natura autem timoris est, ut cupiat id non esse, quod timet: sic enim infernus, sic mors, sic paupertas, sic quodcunque aliud timetur in hunc modum, ut optetur non esse 20 et cessare. Optare autem Deum non esse summa summarum blasphemia est. Ergo timere Deum est Deum maledicere, quia est optare ei summum malum, non esse, non vivere, non posse, non sapere, non velle, non esse iustum, verum, bonum &c. Non igitur moveo hanc quaestionem, ut videam quam pauci sint, qui Deum benedicant, laudent, glorificent, et quam grande 25 sit opus benedicere Deum vere. Nam multi sunt, qui ore canunt et legunt laudes Dei, quorum tamen cor plenum est blasphemia Dei, licet idipsum Jej. 29, 13. non credant nec sciant. De quibus dicit per Iesaiam: Hic populus me labiis honorat, cor autem eorum longe est a me, i. e. corde aliud, utique blaspheJef. 1, 4. miam, agunt quani labiis. Quales Esaiae quarto dicit: blasphemaverunt 30 Jer. 15, 10. sanctum Israel. Et apud Ieremiam: omnes maledicunt mihi, dicit Dominus. Jes. 52. s. Et Ies. 52. Et iugiter blasphematur nomen meum tota die. Denique et Biob 1. 5. Hiob veritus, ne filii sui Deum benedixerint in corde suo, cum utique praesumeret, quod benedixerint eum in ore suo, sacrificavit pro eis, atque hic vae grandem timorem et horribile periculum vitae nostrae inspiciamus. Vide 35 quam vehementer conformis sit mundus inferno. Nam omnis damnatus, imo omnis peccator moriens statim incipit Deum blasphemare, et sic permanebit sine fine. Quomodo sit hoc, quaeritur. Quia blasphemia cordis est velle, optare, conari, ut Deus non sit, quia summe horret et timet Deum et omnia quae facit, vult, dicit super eum: quo horrore fit, ut summe quoque detestetur,

[blocks in formation]

3

abominetur odiatque Deum, et ita fit, ut non sit in morte, qui memor sit Dei, neque in inferno quisquam confitebitur ei. His sunt similes in vita, imo incipiunt hanc miseriam omnes qui sunt extra gratiae statum, quod patet sic: Quia sicut per gratiam firmantur electi, ut etiam in morte et inferno benedicant Deum, nedum in quocunque alio incommodo temporali, tum haec omnia acceptant et approbant a Deo facta ut iusto, bono, vero &c. Ita sine gratia infirmi sunt reprobi, ut non tantum mortem et infernum horreant, sed etiam quodlibet aliud incommodum, ac sic in omnibus optant contrarium voluntati optimae Dei contra eamque toto nisu conantur, quia horrent talia 10 sibi fieri.

Corollarium.

Paucissimi itaque et tam pauci sunt laudatores Dei quam pauci in adversis benedicunt Deum, et id ex corde, non modo ore. Nam id horrent quod placet Deo, et id nolunt quod vult Deus, cum omnia fiant voluntate 15 Dei, quam optant non esse, ac per hoc corde sunt maledicentes et blasphemantes.

Quare respondeamus ad quaestionem, quod aliud est horror Dei, aliud timor. Timor est fructus amoris, horror autem seminarium odii. Ideo Deus non debet horreri, sed timeri, ne odio habeatur qui debet amari. Nam natura, ut dixi, horroris est fugere, odire, abominari, ac per hoc blasphe20 mare, maledicere, optare non esse. Unde timor Dei melius intelligeretur reverentia, ut patet in hominibus, quos amamus, colimus, aestimamus, timemus offendere. Verum hoc est impossibile ei, qui aliud diligit quam Deum. Nam huic amori nitens et fidens, securus ruit necessario in horrorem, cum tale ei subtrahitur, Sicut domus super arenam fundata irruentibus pluvia ventoque. 25 Ergo qui timet Deum, i. e. qui reveretur Deum, hic facit bona: non est timendum quod faciat mala. Non itaque Deus timendus est sicut tortor aut percussor aut Diabolus aut infernus. Veruntamen sine gratia non potest ex natura aliter timeri, ut patet in Adamo fugiente et sese abscondente in Paradiso: hoc autem est horribile omnibus separatis. Hinc scriptura duplicem 30 continet timorem: sanctum Psalm. 18. Timor Domini sanctus permanens in p. 19, 10. seculum seculi, i. e. reverentia Dei. Sic enim tremunt et Angeli et potestates. item Ps. 110. Sanctum et terribile nomen eius: quod addit sanctum excludit pj. 111, 9. terribile profanum, quo tremitur odio contrario. Sic Ps. 2. Servite Domino P. 2, 11. in timore et exultate ei cum tremore. Vocatur autem sanctus, quia sancti35 ficat et purissimum facit hominem, ut nihil prorsus cupiat quod suum est, sed solum quod Dei est. Et hic quomodo stet cum securitate, ideo non scimus quia non nisi servilem experti sumus. Dat tamen B. Augustinus, ut allegat Magister, similitudinem de uxore casta et adultera. Hunc vocant Theologi filialem et liberum, servilem vero mercenarium, coactum, violentum, 40 extrinsecum, ac per hoc impurum, de quo 1. Ioh. 4. Timor non est in 1. Joh. 4, 18.

[blocks in formation]

5

caritate, quia timor poenam habet. differt ergo ab illo vero timore, quia primo ipse habet poenam: affligit enim eum, qui sic timet. Sanctus autem habet iucunditatem, quia ita afficitur in eum quem amat, ut non satis possit eum revereri. Secundo habet sollicitudinem, ille vero securitatem. Tertio habet odium, ille amorem. Quarto habet fugae cupiditatem, ille adhaesionis desi3.8, 13. derium. Quinto habet aliud quam Deum, ille nil praeter Deum, Esaiae 8. Dominum exercituum sanctificate. Sexto est extrinsecus, ille intrinsecus. Septimo est temporalis, ille permanens in aeternum: tamdiu enim durat, quamdiu poena urget. Si enim cessaret poena, etiam rideret eum quem nunc timet. Ideo dextre cordis intimum foris mutat. Intus enim condemnat, sed 10 foris timet, ac sic coactus est et extortus timor. Denique patet, quod aliud quam Deum timet, scilicet poenam, ideo Deum non timet.

Corollarium.

Sicut in hac vita non implemus mandata Dei, ita nec sanctum perfi- 15 cimus timorem, quia tantus est ipse, quantus est amor Dei, sed amor Dei non est perfectus in hac vita. Quare sicut multi sunt gradus cuiuslibet virtutis, ita sunt et timoris.

Nam sunt aliqui tam profunde infruniti, qui nec propter infernum aut etiam mortem Deum timent, neque propter infirmitates plagasque corporales 20 innumeras, ut e. g. percutit Deus aliquam regionem peste, fame, bello, exactione, tyrannide, diluvio, sterilitate, deinde variis morbis et quidem portentosis, adhuc tamen indurata fronte et cervice non timent Deum, nec declinant a malis suis, ut faciant bona, sed magis ac magis proficiunt in peius, sicut Jej. 1, 5. videmus nostra aetate fieri in miserrimis variisque plagis, de quibus Esaias c. 1. 25 Jef. 9, 12. Super quo percutiam vos ultra, addentes praevaricationem? et infra: non est Amos 5. reversus populus ad percutientem se, sicut et Amos. 5.

Alii sunt, qui saltem istis tanquam a Deo missis flagellis terrentur et declinant a malo, sed hi sunt adhuc in infimo gradu timoris, quia et ipsi tamdiu declinant, quamdiu plaga manet, Data autem rursum quiete relabuntur 30 ad solita. Cum istis itaque Deus sicut cum difficilibus servis percutiendo, urgendo, minando laborat, et sunt in statu incipientium et poenae gratia Bĺ. 32, 9. timentium. De quibus Ps. 32. In fraeno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad Te. De peccatoribus vero, qui nullis plagis moventur, Bī. 32, 10. dicit: multa flagella peccatori, i. e. impio iuxta Hebraicum. Sunt autem 35 illorum duo genera, qui extra omnem timorem Dei agunt, primi, inquam, qui sicut muta pecora nec hoc cogitant aut credunt, quod a Deo veniant ista mala, quibus plagantur, sed vel Diabolo vel malis hominibus vel etiam Planetis coeli tribuunt sive quibuscunque aliis. Horum coecitas est palpabilis tenebra. Inde enim magis sicut Pharao indurantur, maledicunt, peioresque 40

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »