Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

Igitur non opus est, ut confitearis te pronum esse ad superbiam, quia semper sumus superbi omnes, nec ullus omni superbia caret, sed tantum, si obedieris concupiscentiae eius et consenseris verbo, opere vel corde: reliquum 10 deo querendum occulto gemitu et confessione abscondita in cubiculo, ut ipse per gratiam suam malum illud radicis antiquae destruat.

Dictum est de superbia, quomodo prohibita sit sub primo praecepto, eo quod initium peccati sit superbia seu, quod idem est, initium peccati apostatare a deo, scilicet sibiipsi idolum fieri, sibi placere, in seipso delectari 15 potius quam in domino ac sic alienum deum colere in semetipso, quod est gravissimum et primum peccatum, licet nemo sit ex Adam quamdiu vivimus, qui non aliqua ex parte hanc in sese idolatriam agat, Ideoque semper sibi poenitendum et gemendum de sui placentia.

Nunc de Avaritia dicendum, quae est cupiditas, radix aeque omnium 1. Tim. 6, 9f. malorum secundum Apostolum, eo quod volentes fieri divites incidunt in laqueum diaboli et multa desyderia inutilia et nociva.

Eph. 5, 5.

20

Hoc vitium sub duobus praeceptis prohibetur, immo sub tribus, scilicet sub vii. illo 'Non furtum facies' et ultimo 'Non concupisces rem proximi tui' et sub primo. Cum enim sub vii. prohibeatur omnis tractatio rei aliene 25 (ut dictum est) et praeceptum quodlibet (ut dictum etiam est) est ita spirituale, ut non tantum opus et fructum et folia et ramos, id est opera, verba, signa prohibeat, sed etiam radicem et succum, id est cupiditatem ex qua talia veniunt, manifestum est avaritiam sub furto prohiberi, cum eadem sit radix et furis et avari, scilicet cupiditas. Item cum sub ultimo prohibeatur 30 ad literam concupiscentia rei proximorum, manifestum est etiam fontem et caput huius concupiscentiae prohiberi in spiritu: Sed haec est avaritia. Ideo omnium propriissime ultimum praeceptum prohibet ultimum illud et vivacissimum omnium vitium, quod cum senescentibus iuvenescit et cum morientibus vivit.

Verum Apostolus Paulus Ephe. v. suo sensu altius incedens dicit, quod avarus sit idolorum servus, id est cultor, ac sic sub primo mandato

1 ff. Löscher hat in L die Klammern ungenau aufgelöst 18 idololatriam L

1) Löscher merkt an: Sequentia Lutherus pro Concione proposuit Domin. Sexages. Vgl. hier S. 134 ff.

35

106, 38.

illud ponit. Quod etiam facit Baruch iii. Qui argentum thesaurisant et aurum, Bar. 3, 17. in quo confidunt homines. Et ps. lxxvii. in spiritu dicit: Et servierunt . 78, 58. sculptilibus Canaan. Canaan est negociator, quorum sculptilia quid aptius quam monetas et numismata, vasa aurea et argentea, domus et alias poss sessiones significant? Denique ideo in lege potissimum prohibemur fabricare deos aureos et argenteos, Et prima idolatria populi in auro facta est sub 2. Moj. 32, 4. aureo vitulo, sed et maxima similiter tempore Hieroboam sub vitulis aureis. 1.ön. 12, 28. Inde recte Apostolus aurum idolum intellexit, avarum idolorum cultorem vocans, et in latino non parvam habent consonantiam 'aurum' et 'avarum', 10 auri auro, avari avaro, una tantum litera differunt, ut 'aurum' ab ‘avere' dici videatur. Igitur Apostolus idolatren avarum vocans eoipso satis exponit primum mandatum, quod cor hominis in solum deum confidere debeat. Nam eodem sensu et gulosos et libidinosos dicit esse ventris cultores, quorum deus venter est, inquit. Verum isto sensu omnia praecepta sunt in primo Bhil. 3, 19. 15 praecepto tanquam in capite suo. Nam omne peccatum est contemptus dei ac per hocipsum contra primum praeceptum, nec potest aliquod praeceptum laedi nisi simul et primum laedatur quod continet omnia, Quia dei voluntas in omnibus offenditur et postponitur nostrae, ac sic deus non colitur, immo alius pro eo colitur: proprie tamen avaritiam contra illud posuit Apostolus, 20 quia imaginibus illa delectatur auri et argenti, multum similis verae idolatriae, caetera autem non ita simulacra et imagines habent.

Jer. 6, 13.

Ideo redeundo concludamus, quod nullus pure vacat avaritia, sicut dicit Isaias et Ieremias: Omnes a maximo usque ad minimum sequuntur ef. 56, 11. avaritiam. Beatus, qui minus idcirco sequitur hanc inclinationem corruptae 25 naturae: omnes oportet gemere coram deo, sed non nisi opus eius internum vel externum confiteri coram sacerdote, Et qui diceret se vacuum esse cupiditate, magna certe superbia sibi arrogaret summam puritatis perfectionem. Ideo beati, qui lugent, quoniam lugendi materiam habent in seipsis super Matth. 5, 4. seipsos, ut dominus dixit ad mulieres se sequentes.

30

1Tercium mortale peccatum est Luxuria, cuius species satis dictae sunt sub sexto praecepto Non moechaberis', et nulli dubium, quin illuc pertineat: ideo indicasse id sufficiat.

Quartum Gula, soror, immo irritamentum et procus et minister luxuriae, sicut et Ethnicus dicit: Sine Cerere et Baccho friget Venus. Hoc vitium

Luc. 23, 28.

35 Apostolus Phil: iii. sub primo mandato locat dicens: Quorum deus venter Phil. 3, 19. est. Idem Ro: xvi. facit: Huiusmodi non Christo, sed ventri suo serviunt. Röm. 16, 18. Potest autem simpliciter sub sexto praecepto poni, quia ubi libido prohi

6 primo Idololatria L latram L

8 intellexit, Aurum AL 20 idololatriae L 28 quam lugendi L

10 avaro avari L 11 Idolo

1) Löscher merkt an: Sequentia Lutherus proposuit Die Matthiae. A. 1517. Vgl. hier S. 138 ff.

betur, ibi certe et omnis occasio et fomentum libidinis prohibetur. Inter omnia autem fomenta libidinis maximum et fortissimum est gula. Cuius ratio est, quia internum: caetera, ut aspectus, colloquium, auditus, tactus, sunt externa. Gula autem inflat venas et provocat totum corpus ad libidinem. Nam et gentilis Plynius dicit libidinem portentosam sequi post ebrietatem. Et B. Hieronymus ad Eustoch: et alias dicit, nihil ita movere libidinem sicut cibum indigestum. ideo gulosus volens se tradit in libidinem. Sic etiam et ocium et pigritia, somnolentia, strati mollitudo omniaque alia libidinis mancipia prohibita, sine dubio intelligendum est ibidem, Et nisi gulosus statim occupetur labore multo, invicta capietur libidine et titillatione. 10 Unde B. Hieronymus: Venter mero aestuans cito despumat in libidinem. Vide, quomodo libido sit quodammodo velut naturalis spuma gulae: sic fumus naturale ignis et spuma noviter infusi vini et bullitio fervoris aquae. Quis haec prohibere potest nisi summa violentia? Qui ergo praecipit castitatem, sine dubio et media castitatis praecipit, ut sobrietatem, vigiliam, 15 laborem, orationem, lectionem, meditationem, studium, officium in proximum, frigus, aestum, pauperiem &c.

Hic tamen notandum: de vomitu multi sibi maiorem conscientiam faciunt quam de ipsa suffusione et ebrietate, sicut multi magis pollutionem nocturnam quam ipsam causam eius, cogitationes crapulasque, ponderant. Sed certe vomitus non est res mala nec peccatum unquam, cum vel fiat invito vel cum dolore. Idcirco non solum non fugiendus, sed etiam quaeCit. 31, 25. rendus est vomitus ebriis, ut Eccle: xxxi. Si coactus fueris multum bibere, surge et vome, et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitatem. Hoc consilium sapientis acceptandum est, et non sine ratione. Quia, inquit, 25 refrigerabit te, id est alleviabit. Valet enim illa exoneratio, ut non ita inflentur venae et surgat pruritus carnis, dum facilius digeritur, quod minus remanet. Melius est enim vomitu evadere libidinem, quam oppletione subire libidinem.

Secundo, quia infirmitas corporis vitatur, ut laesio capitis et omnium 30 sensuum et virium. Quis autem non maius peccatum putet totum corpus laedi suffusione et retentione quam vomitu ab eo periculo liberari? Vitam enim abbreviare maius malum est quam vomere, immo vomere nullum malum, sed replesse te et ingurgitasse, ut vomitu egeas, malum est. Et utinam sub praecepto omnes ebrii et suffusi vomere cogerentur! spero, tandem horrerent s ebrietatem, dum scirent se cito oportere vomere quod biberent: quanquam et modo cogantur mingere et ventrem solvere, nihil tamen moventur exinde. Quod autem scriptura aliquando vomitum reprehendit, ut: canis reversus ad 2. Betr. 2, 22. vomitum, et Isai.: Mensae replete vomitu, intelligitur de vomitu boni et salutaris verbi, quod retinere debuit.

Jcf. 28, 8.

[blocks in formation]

10

15

20

Tercio. Si venenum aut aliud noxium aliquod bibens sine peccato vomit, cur cum peccato vomit qui vinum aut potum alium ita bibit, ut veneno simile nocumentum inferat? Igitur conscientia est habenda in fundendo, non effundendo, cum ibi multis malis serviatur contra praeceptum dei, hic vero s multis bonis contra nullum, immo pro praecepto dei.

Speties et differentias Gulae omitto, Quia non semper sunt peccata mortalia, Siquidem nec ipsa gula semper est peccatum mortale, immo raro, nisi sit usu.

Quintum mortale est Ira, quae satis sub quinto praecepto est declarata. Sextum Invidia, quae non debuit distingui ab ira, cum sit nihil nisi inveterata ira, sicut B. Augustinus in regula: Ne ira crescat in odium et trabem faciat de festuca. Nam ira est recens virgula, Invidia est arbor et trabs magna. Igitur et haec sub quinto praecepto est authoritate Ioannis Apostoli: Qui odit fratrem suum, homicida est.

1. Joh. 3, 15.

Septimum est Accidia, quae est tedium boni, pigritia, azndia graece. quae est duplex: Una in cultu illo figurativo dei et exteriori, ut sunt: Ecclesiam visitare, verbum audire, orare, legere, meditari, cantare, et sic est prohibitum vitium sub iii. mandato 'Sabbata sanctifices', ut satis patet. Alia est subtilior et interior in toto et omni genere servitutis dei, Et sic est nihil aliud nisi inceptae iusticiae fiducia et proficiendi negligentia, stare in via dei, tepescere, securum fieri, timorem dei remittere. De quo vitio hypocritarum tota scriptura loquitur. Haec enim facit iusticiarios securos, ante quorum oculos non est timor dei, Et auferuntur iudicia dei a facie eorum. Vs. 10, 5. Horum fiunt novissima peiora prioribus, quia invenit diabolus domum eorum Luc. 11, 25 f. 25 ornatam, sed vacantem et securam: ideo ingressi habitant ibi. O horribile verbum nimis, quod habitant ibi, quia indurantur qui eiusmodi sunt post incoeptam iusticiam longe magis quam prius, ut experientia videmus, quomodo nihil moventur ad omnia quae audiunt, se non tangi credunt, et facti sunt vere progenies viperarum, palea igni inextinguibili praeparata. Igitur hoc vitium sub omni praecepto comprehenditur, cum in quolibet sit proficiendum. Sed nescio, an sit confitendum. Credo, quod non, quia est spiri- Matth. 3, 7. tualis defectus, deo soli, qui et solus ibi mederi potest, aperiendus.'

30

15 Acedia L 16 figurativa A 18 Alia subtilior L

1) In der ed. Witebergae 1545 und danach in der ed. Ienae 1556 ist noch hinzugefügt: Sermonum de decem praeceptis, quos R. P. Martinus Lutherus ad populum Vuittenbergensem dixit Anno M.D. XVI. et XVII., finis.

12.

Resolutiones

disputationum de indulgentiarum virtute.

1518.

Behufs öffentlicher Disputation hatte Luther feine 95 Säße wider den Ablaß gestellt; zu ihrer Vertheidigung mußte er sich gerüstet halten. Demnach ist anzunehmen, daß er schon bei ihrem Anschlag am 31. Oktober 1517 sich seine Erklä= rungen und Beweise (declarationes ac probationes) entworfen hatte. Dieselben zu veröffentlichen, entschloß er sich aber erst, als seine Säße, unverstanden und mißdeutet, immer weitere Verbreitung fanden. Anfang Februar 1518 wandte er sich um Genehmigung dazu an den Bischof Hieronymus Scultetus von Brandenburg, dem die Aufsicht über die Universität Wittenberg zustand; indeß noch am 5. März harrte er des Bescheides. Inzwischen war sein Sermon von Ablaß und Gnade" erschienen. Jest mochte der Bischof fürchten, die ihm zugesandte Schrift könnte wider seinen Willen herauskommen; daher ordnete er den Abt des Klosters Lehnin an Luther ab und ließ ihn bitten, die Veröffentlichung noch zu verschieben. Dieser versprach es, ward jedoch bald davon wieder entbunden, da der Bischof einsehen mochte, daß die Ablaßthesen besser nicht unerläutert blieben.

"

Wohl erst nach seiner Rückkehr von Heidelberg Mitte Mai machte sich der Reformator an die Durchsicht seiner Beweise", einzelne Punkte umgestaltend und erweiternd. So schichte er sie am 30. Mai handschriftlich seinem Ordensoberen Johann von Staupitz zur Weiterbeförderung an den Papst, dem sie gewidmet waren. In Rom müssen sie in der zweiten Hälfte des Juni eingetroffen sein: Prieras wußte von ihnen schon bei der Abfaffung seines Dialogus in praesumptuosas Martini Luther conclusiones. Am 4. Juni finden wir sie in Wittenberg bereits unter der Presse; am 10. Juli waren erst 6 Bogen fertig; am 21. August fonnte Luther vollständige Druckeremplare versenden. Die Schrift führte nun den Titel: Resolutiones disputationum de indulgentiarum virtute; dem Widmungsbriefe an Leo X. war das Anschreiben an Staupit vorangestellt.

Es war eine Art Appellation an das Oberhaupt der Kirche, wenn auch nicht formell juridisch, daß Luther seine Resolutiones an den Papst richtete; er selbst giebt als Grund dafür an, er werde unter dem Schuße des päpstlichen Namens

« PredošláPokračovať »