Obrázky na stránke
PDF
ePub

Transeo, quae in sexagesimam nonam cum tribus sequentibus amarulentus evomis.1

Ad septuagesimam quintam non nego quidem posse omnem casum absolvi potestate clavis. Sed insaniam esse dixi et dico pro veniarum 5 magnificentia, quae nihil prosunt ad vitam, tam horrenda monstra criminum in exemplum vocare et pro magnitudine potestatis levicula facere. Ex qua insanissima veniarum commendatione fit, ut viles fiant contritiones et vera poenitentia. Boni praedicatoris est peccata, ut sunt, magna praedicare, ut misericordia dei magnificetur. Aut dic, cur non pro contritionis magnifi10 centia simile aliquid dicunt? scilicet quia non pecunias, sed paupertatem hi sermones afferunt. In rebus non necessariis nec utilibus ad salutem, sed tantum permissis honorificum putas in Ecclesia dei tot auxesibus 2 tonare, cum nec Christi passionem sic velit Ecclesia praedicari?

In septuagesima septima non dixi Papam minorem Petro, immo 15 nolui, ut Papam et Petrum negarent maiores gratias habere quam sint veniae. In septuagesimam octavam, ut nihil omittas, quo me execrabilem facias Pontifici et eum tibi uni adulantissimo propitium, fingis me ironice de tanto Pontifice loqui. Vides ne, quantus sit mihi hic locus invehendi in te, 'in tuam' pene dixissem, sed reprimo me. Arrige aures et audi, si 20 saltem domi eas habes. Ego dico non ironice sed plane, quod omnis Papa habet maiores gratias quam veniae sint, scilicet Euangelium et gratias curationum et omnia quae scribuntur i. Corin. xii., non in persona sua sed in potestate sua, id est eo modo quo gratias veniales habet. Nam etsi sedulo dissimulas, non tamen, credo, adeo stupescis, ut venias Papam in persona 25 sua habere dicas, sicut virtutes personales, nisi dixeris, quod depositus Papa etiam omnia possit quae prius. Igitur quicquid est in Ecclesia donorum et ministeriorum dixi in manu Papae esse, ut ordinet, mittat, ponat, sicut corpori Ecclesiae expedire videret. Haec autem sunt incomparabiliter maiores gratiae quam veniae. Melius facit enim Papa, si unum bonum pastorem 30 uni Ecclesiae praefecerit quam si omnes simul indulgentias dederit. Tu autem in personam tantum huius Leonis Decimi intentus, sicut decet graphicum adulatorem, intelligis in verbis alienis quicquid volueris, et tamen detractor et calumniator esse non vis.

In septuagesima nona mihi non credis. quid ad me? per hoc 35 nobis non fit satis. omnia illorum optimi consulis, nisi quod respector personarum mea solius pessimi consulis.

3 septuagesimam tertiam 14 septuagesima quinta 16 septuagesimam sextam 34 septuagesima septima

1) Luther hat auch Sat 73 und 74 übergangen; ebenso übergeht er hernach Sat 76: daraus erklären sich die Fehler im Urdruck. 2) S. oben S. 622 Anm. 1. *) Etwa 'asinitatem' ist hinzuzudenken, das aber Luther aus Rücksicht auf das Alter des Prieras unterdrückte.

In octogesima nec excusatione me dignaris. Quod est istud novum Sylvestrinum forum, in quo reo negatur excusatio, sed obtorto collo rapitur ad abiurandam haeresim, sit sive non sit haereticus? Sed ubi vera mea non potes negare, saltem personam meam omni studio contendis opprimere. Utinam tecum mihi liceret et corpusculi permitteret imbecillitas coram de s iis rebus conferre! Non dubito me tantum tibi ostensurum, ut saltem modestius deinceps disputares.

Haec sat de propositionibus. Caetera, credo, videris aut videbis in declarationibus meis.

Ad qaestionum vero laicarum confutationes volui quiescere sed 10 incidit et permovit perspectum iam tuum ingenium et avidum victoriae et impotens pugnae: ideo, si possum, paucis respondebo.

Ad primam, cum longum illud Taratantara induxisses, ubi inter caetera etiam meritum congrui et praeparationem hominis ad gratiam necessario praecedere docuisses infusionem gratiae, quae haeresis iam quidem per 15 Ecclesiam praevalida copiosissime confoditur a B. Augustino contra Pelagianos et in nostra Universitate cepit explodi, tandem commemoras iustitiam divinam non permittere evacuari purgatorium, Et hoc probas autoritate sanctorum (Thomae: ex ipso enim caeteri Theologi et Canonistae suxerunt). His itaque percensitis, cum quaestio ista laica adhuc staret, scilicet quod 20 charitas et necessitas essent causae iustissimae evacuandi purgatorii, et hic totus nodus esset, hunc sic solvisti fortiter, dicens 'Charitas autem Pontificis et necessitas animarum non est efficax ratio sic relaxandi iustitiam divinam, quam deus talis necessitatis conscius et infinitae charitatis ac misericordiae visceribus plenus sanxit.' Haec tua solutio omni glacie frigidior et, ut tuis 25 disciplinis utar, petitio principii tantum effecit, ut, si quis velit tibi credere, sit quietus, qui nolit autem credere, nihil audierit nisi vacua verba. Quid enim istis verbis respondisti nisi quia deus non vult charitatem et necessitatem esse causas sufficientes? Et non probas deum id non velle. Quia si deus pecuniam aut quodlibet temporale (nisi forte non sit conscius etiam ∞ temporis) efficacem reputat causam, cur non etiam charitatem ipsam, in quam omnia illa ordinari voluit? Nunc si ego quaererem 'Cur ergo pecunia aut temporalis res est causa efficax?' eadem principii petitione dices Deus ita voluit.' Si de voluntate ergo dei disputandum est, scimus, quod nulla res mundi sic placet ut charitas, et quod charitati non donat, non prae- 35 sumitur ulli alteri causae donare: si autem alteri donat, multo maxime charitati. Et sic patet, quod etiam tu mecum succumbis in ista quaestione. Obsecro te, crede mihi, sunt et in laicis iudicia, et tanta, ut ego me con

1 septuagesima octava

1) Sat 81 ff. 1) Satz 82.

fitear ferme ter in istis quaestionibus succubuisse et nihil retulisse gloriae quam quod sibi verba a me data dicerent, sicut et tu hic facis mihi.

Secundae solutio multo frigidior et vanior est, nulli nisi tibi soli satisfaciens. Prima, inquis, causa est, quod vel porrigens forte non secundum s facultatem propriam porrexit vel nimis parce porrigit. Tolle ista accidentia et pone, quod de propria facultate et sufficienter porrexerint. Haec enim a te dicuntur tanquam lubrico, qui tempus redimas et exitum quaeras: nihil enim sunt ad propositum. Ergo non est causa, multo minus prima causa. Alia, quod suffragia, si non prosunt iam redemptis, prosunt tamen aliis. 10 Hoc non quaerebatur, sed hic est nodus, An omittenda sint officia nominatim pro animabus oblata, an nomina eorum non pronunciari, non in orationibus memorari oporteat? Hic responde, quod, si omittenda sunt, omnis devotio vulgi deficiet et sacerdotes fame conficientur, nisi forte dices 'Quid ad Romanos, quod Germani moriuntur?'

15

Ad tertiam iterum dicis, non esse causam sufficientem, cui rursum opponitur charitas, ut supra, et permanet quaestio, nisi velimus nuda verba Sylvestri pro oraculis habere.

Ad quartam3 mihi pro regula tradis factum et dictum Ecclesiae Romanae. Respondeo: Si de virtuali et repraesentativa tua Ecclesia loqueris, 20 nolo tuam regulam. Quia, ut supra dixi, ex c. Significasti, talis Ecclesia potest errare. Universalis autem Ecclesia non potest errare, ut doctissime etiam probat Cardinalis Cameracensis in primo Sententiarum. Deinde: Nec Papa usquam hoc dicit aut facit, quod tu factum et dictum Ecclesiae vocas: promptulus es aequivocator huius nominis 'Ecclesia', ideo maxime mihi 25 suspectus.

Ad quintam dicis Ubi multae sunt divitiae, multi qui comedunt eas'. Hoc est quod queruntur, quod Roma quaerit saturare pecuniis suos comestores et totum pene devorat orbem. Cur non minuuntur comedentes divitiarum? In fine iterum facis ex Papa Imperatorem in potestate et violentia. 30 Sed Maximilianus et Germania id non noverunt neque credunt: fortissime autem id negant Turcae et Tartari. Frustra quoque celeberrimum illud et commune bonum, quod est lapides et ligna, nobis iactitas. Non enim per hoc solvuntur laicorum quaestiones.

Ad sextam sum tibi haeresiarcha, quandoquidem potestatem tibi 35 arrogas baptisandi mei, ut volueris. Ago tamen gratias, quod verum esse dicis, nihil remitti iis, qui perfecte sunt contriti. Et scio, non omnes esse tales. Sed non ideo intrant purgatorium, quia poenas debent, quas Papa possit solvere, ut probabiliter tenui et teneo.

Ad septimam dicis, quod duo bona adderentur: Unum, quod necesse 40 esset fideles toties repetere causam, gratia cuius dantur veniae, puta eleemo

1) Eat 83. 1) Sat 84. 3) Sat 85. 4) Satz 86. *) Satz 87. 9) Sat 88.

synam &c. Scimus, mi pater, quod vos libenter videretis, causam istam una hora milies repeti. Hoc fere in avaritiae bonum cedit. Nos quaerimus de bono dantis, quod, si est datio eleemosynae, melius id fit sine veniis et gratis quam propter venias, ut supra dixi. Tu autem semper imaginaris, venias esse aliquod bonum. Alterum bonum, inquis, remitteretur novus reatus poenarum, si quis post veniam incidisset.

Respondeo, quod iste reatus melius tollitur sine veniis, quia veniae non sunt pro peccatis venialibus necessariae. Si autem de mortali reatu intelligis, iam nullum est istud bonum, nisi centies quis in die peccet mortaliter, quod nullus facit vere poenitens.

10

Ad octavam', quod Papa suspendit venias et literas, dicis id fieri pro structura omnium praeclarissima. Et haec tibi videtur esse iusta suspensionis causa. Nec mirum: non enim nisi quae Romae sunt curas. Ego autem dico, sit illa structura honorabilior omnibus, certe nostrae Ecclesiae sunt magis necessariae. Ad pompam mundi solum respicis, quasi tune 15 Ecclesia sit praeclare provisa, si ligna et lapides in magnum erexerit cumulum, cum, si velletis, possitis ipsi Romani Pontificem opulentissime iuvare. Sed aliorum sit iuditium de tuis solutionibus. Ego fateor, me nihil ex iis habere, quod laicis reddam nisi maiores quaestiones.

Ultimo tribuis Pontifici iterum, ut sit virtualis Ecclesia et Imperator 20 et Pontifex, potens et brachio seculari compescere &c. Ista opinione tua stante vellem doceri, an etiam sitis homicidae? Cur ergo iura non permittunt Ecclesiae ad corporalis vitae periculum poenitentiam imponere? Sed haec alias et ab aliis.

In fine dico: non me terrebis ampullis et minaci strepitu verborum 25 tuorum. Si occidor, vivit Christus dominus meus et omnium qui est benedictus in secula. Amen.

Ecce, mi R. P., cursim et duobus diebus tibi haec reddidi: quia visa sunt levicula, quae tu opposuisti, ideo ex tempore et ut in buccam venit tibi respondi. Si volueris deinceps retundere, vide, ut Thomam tuum armatiorem 30 producas in harenam, ne forte tunc non ea modestia excipiaris, qua hac congressione exceptus es. Repressi enim meipsum, ne malum redderem pro malo. Vale.

[blocks in formation]

"

Auslegung des 109. (110.) Psalms.

1518.

"

Wiederholt hatte schon Scheurl 1517 sich an Luther mit der Bitte gewandt, dem gelehrten und frommen Losunger Hieronymus Ebner etwas Chriftliches" zu widmen. Erst im Sommer des folgenden Jahres kam Luther dem Wunsche nach, indem er Ebnern als einem sonderlichen Liebhaber aller Schrift und bevor der heiligen zu Ehren und Gefallen" den nach der Vulgata 109., nach dem Hebräischen 110. Psalm erklärte. Diese seine Auslegung fandte er seinem Freunde Spalatin, der sich damals in Augsburg auf dem Reichstage befand, zur Veröffentlichung zu, und hier hat denn auch die Schrift, wie Spalatins Widmungsbrief an Ebner vom 22. August 1518 dies ausdrücklich bezeugt, zuerst die Preffe verlassen.

Vgl. Scheurl's Briefbuch II S. 24. 36. De W. I S. 79. Köstlin I S. 144. 184. Dazu die Schriften über Luthers Bibelübersehung.

"

Ausgaben.

A. Ausslegung || des hundert vnd neünd || ten psalmen. Dixit do || minus domino meo, Doctor Martini lu || ther Augustiner zů || Wittenberg,

Am

zů || herr Hierony= || mus Ebner || Losunger || zů Nürn || berg. ||
Mit Titeleinfaffung. 18 Blätter in Quart, lehte Seite leer.
Ende: „Gedruckt vnd seligklich vollendt zu Augspurg durch || Siluanū
Otmar, am abent vnser lieben frawen || geburt. Anno Fünfzehen=
hundert vnd im || achzehenden jare. ||"

B wie A außer dem Impressum, das hier lautet: „Gedruckt zu Augspurg
durch Siluanu Otmar, am || abent vnser lieben frawen geburt. Anno
Fünfte= || Henhundert vnd im achzehenden jare. ||"

"

C. Ausslegung || des hundert vnd neun- || dtē psalmē. Dixit dñs || domio meo. Doctoris || Martini Luther. Au- || gustiner tzu Witten= || berg. tzu herr Hyeroni || mo Ebner Loszunger || tzu Nurnbergk. ||" Mit Titeleinfassung. 18 Blätter in Quart, lezte Seite leer. Am Ende: Hat gedruckt Melchior Lotther zu Leiptzick || im funfftzehenhundertē vnd .xviij. iar. ||

« PredošláPokračovať »