Ingustata mihi porrexerat ilia rhombi.
Post hoc me docuit melimela rubere minorem Quid hoc intersit, ab ipso
Audieris melius. Tum Vibidius Balatroni, "Nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti; " Et calices poscit majores. Vertere pallor Tum parochi faciem, nil sic metuentis ut acres Potores, vel quod male dicunt liberius vel Fervida quod subtile exsurdant vina palatum. Invertunt Allifanis vinaria tota
Vibidius Balatroque, secutis omnibus; imi Convivae lecti nihilum nocuere lagenis.
Affertur squillas inter murena natantes
In patina porrecta. Sub hoc herus "Haec gravida,"
Capta est, deterior post partum carne futura. His mixtum jus est: oleo quod prima Venafri
Pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi;
Vino quinquenni, verum citra mare nato,
Dum coquitur- cocto Chium sic convenit, ut non
Hoc magis ullum aliud; — pipere albo, non sine aceto,
Quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam. Erucas virides, inulas ego primus amaras
Monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos, Ut melius muria quod testa marina remittat.” Interea suspensa graves aulaea ruinas In patinam fecere, trahentia pulveris atri Quantum non Aquilo Campanis excitat agris. Nos majus veriti, postquam nihil esse pericli Sensimus, erigimur: Rufus posito capite, ut si Filius immaturus obisset, flere. Quis esset Finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum Tolleret: "Heu, Fortuna, quis est crudelior in nos Te deus? Ut semper gaudes illudere rebus Humanis!" Varius mappa compescere risum Vix poterat. Balatro suspendens omnia naso, 30 porrexerit
31 haec 34 moriamur 40 imis 42 muraena
53 quo, quam 53 remittit
"Haec est condicio vivendi,"
Responsura tuo numquam est par fama labori. Tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni Sollicitudine districtum, ne panis adustus, Ne male conditum jus apponatur, ut omnes Praecincti recte pueri comptique ministrent! Adde hos praeterea casus, aulaea ruant si, Ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso. Sed convivatoris, uti ducis, ingenium res Adversae nudare solent, celare secundae."
Nasidienus ad haec: "Tibi di quaecumque preceris 75 Commoda dent! Ita vir bonus es convivaque comis: Et soleas poscit. Tum in lecto quoque videres Stridere secreta divisos aure susurros.
Hor. Nullos his mallem ludos spectasse; sed illa Redde, age, quae deinceps risisti. Fund. Vibidius dum 80 Quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagena, Quod sibi poscenti non dantur pocula, dumque Ridetur fictis rerum Balatrone secundo, Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte Emendaturus fortunam; deinde secuti Mazonomo pueri magno discerpta ferentes Membra gruis sparsi sale multo, non sine farre, Pinguibus et ficis pastum jecur anseris albae, Et leporum avolsos, ut multo suavius, armos, Quam si cum lumbis quis edit. Tum pectore adusto 90 Vidimus et merulas poni et sine clune palumbes, Suaves res, si non causas narraret earum et Naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti, Ut nihil omnino gustaremus, velut illis Canidia afflåsset pejor serpentibus Afris.
Prima dicte mihi, summa dicende Camena, Spectatum satis et donatum jam rude quaeris, Maecenas, iterum antiquo me includere ludo. Non eadem est aetas, non mens. Veianius, armis Herculis ad postem fixis, latet abditus agro, Ne populum extrema totiens exoret arena. Est mihi purgatam crebro qui personet aurem : 'Solve senescentem mature sanus equum, ne Peccet ad extremum ridendus et ilia ducat!"
Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono;
Quid verum atque decens, curo et rogo, et omnis in hoc
Condo et compono quae mox depromere possim.
Ac ne forte roges quo me duce, quo lare tuter: Nullius addictus jurare in verba magistri,
Quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes. Nunc agilis fio et mersor civilibus undis, Virtutis verae custos rigidusque satelles; Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor, Et mihi res, non me rebus, subjungere conor. Longa dies ut opus debentibus, ut piger annus Pupillis quos dura premit custodia matrum,
Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem Consiliumque morantur agendi gnaviter id quod Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque, Aeque neglectum pueris senibusque nocebit.
Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis. Non possis oculo quantum contendere Lynceus, Non tame idcirco contemnas lippus inungi; Nec, quia desperes invicti membra Glyconis, Nodosa corpus nolis prohibere cheragra. Est quadam prodire tenus, si non datur ultra. Fervet avaritia miseroque cupidine pectus: Sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem Possis et magnam morbi deponere partem. Laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te Ter pure lecto poterunt recreare libello. Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator, Nemo adeo ferus est ut non mitescere possit, Si modo culturae patientem commodet aurem. Virtus est vitium fugere, et sapientia prima. Stultitia caruisse. Vides quae maxima credis Esse mala, exiguum censum turpemque repulsam, Quanto devites animi capitisque labore; Impiger extremos curris mercator ad Indos.
Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes: Ne cures ea, quae stulte miraris et optas, Discere, et audire, et meliori credere non vis? Quis circum pagos et circum compita pugnax Magna coronari contemnat Olympia, cui spes, Cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae? Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
"O cives, cives, quaerenda pecunia primum est; Virtus post nummos. Haec Janus summus ab imo Prodocet, haec recinunt juvenes dictata senesque, Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto. Est animus tibi, sunt mores et lingua fidesque,
23 naviter 31 quodam 50 conditio 56, 57 inverso ordine
Sed quadringentis sex septem milia desunt: Plebs eris. At pueri ludentes, "Rex eris," aiunt, "Si recte facies." Hic murus aëneus esto, Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa. Roscia, dic sodes, melior lex, an puerorum est Nenia, quae regnum recte facientibus offert, Et maribus Curiis et decantata Camillis? Isne tibi melius suadet qui rem facias, rem, Si possis, recte, si non, quocumque modo rem, Ut propius spectes lacrimosa poëmata Pupi, An qui Fortunae te responsare superbae Liberum et erectum praesens hortatur et aptat? Quod si me populus Romanus forte roget, cur Non, ut porticibus, sic judiciis fruar isdem, Nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit, Olim quod volpes aegroto cauta leoni
Respondit referam: "Quia me vestigia terrent, Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum."
Belua multorum es capitum. Nam quid sequar aut
Pars hominum gestit conducere publica; sunt qui Crustis et pomis viduas venentur avaras,
Excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
Multis occulto crescit res fenore.
Esto aliis alios rebus studiisque teneri:
Idem eadem possunt horam durare probantes? "Nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis" Si dixit dives, lacus et mare sentit amorem Festinantis heri; cui si vitiosa libido
Fecerit auspicium, " Cras ferramenta Teanum Tolletis, fabri." Lectus genialis in aula est: Nil ait esse prius, melius nil caelibe vita: Si non est, jurat bene solis esse maritis. Quo teneam voltus mutantem Protea nodo? Quid pauper? Ride: mutat cenacula, lectos, Balnea, tonsores, conducto navigio aeque Nauseat ac locuples quem ducit priva triremis.
57 si 57 desint 77 frustis 82 Baiis 'Hor. 13
« PredošláPokračovať » |