Obrázky na stránke
PDF
ePub

Sed cor, marmor, ådor neutralia semper, et æquor.
Sic est fæminei generis cos, dosque, sed os seu
Oris habet sive ossis erit neutrale, chaos que
Et mělos, atque alia a linguâ deducta Pelasgâ.
Mas tuber est fructus, sed erit muliebris ut arbor;
Linter communis; neutrum ver, verber, et über,
Atque cădāver, iter, spinther, quibus adjice tuber.
Atque per er finita, notant quot nomina plantas.
Excipias quoque lector hyperdissyllabon in do,
Et quot io claudit verbo deducta, libido,
Formidoque velut; sic dictio, lectio; porro
Est caro atque echo atque Argo et muliebris ĭmāgo;
Cum notat affectum muliebris rite cupīdo est;
Et tamen hoc vates interdum in mascula cogunt.
Pauca per es finita licet crescentia disces
Faminei generis; merges, mercesque, quiesque,
Et teges atque seges; quadrupes communis, et ales.

DECLENSION III.-FEMININES.

Omne quod exit in as, is, ys, aus, x, es quoque, quando
Non genitivo crescit, erit muliebre; superque
Præbet idem genus s liquidâ præeunte memento.
Sic pietas, fraus, atque chlamys, nāvisque, rătisque,
Pax, radix, nubes, et hyems, mors; excipe pauca ;
Mas erit as assis, compostaque; mas ělěphasque,
Et quidquid Græcum genitivo habet antis, ut Atlas,
Atque gigas, ădămas; e sensu vas vădis est mas;
Vas vasis neutrum, sic fas neutrale, nefasque.
Multa quoque is finita videbis mascula; pulvis,
Et pollis, cucumis, sanguis, lapis, amnis, et axis,
Glis, caulis, cassis, cum non crescit genitivo,
(Cassis enim, venit a quo cassidis, est muliebre,)
Collis, fascis, follis, fūnis, pestis, et ensis,
Ignis, panis, piscis, postis, et adjice mensis,
Orbis, sentis, torris, vectis, vermis, et unguis,
Nātālis; numero et primo quæ rarius exstant:

100

Annales, rapidisque jugālībus adde molāres.
Quinetiam cernes communia pauca, cănālis,
Et scrobis, et torquis, callis, finis, cinis; etsi
Hæc duo plurali apparent tibi mascula tantum :
Et, quoniam nunc vir nunc fœmina dicitur, hostis
Est commune genus, civis, testis, pătruelis.
Est data lex potior cur mas Hălys exit et Othrys.
Mascula nulla es non crescens dat, ăcinăce dempto ;
At vātes commune, vepres etiam, atque pălumbes.
Quæ Græca ax finit, sunt plurima mascula, thorax,
Et cordax, anthrax; sic ex quæ plurima claudit,
Qualis apex, codex, cimex, cortexque, cùlexque,
Grex, vertex, mūrex, pūlex, caudexque, silexque:
Pauca per ix finita, călix, fornix, ita phoenix;
Græcaque in yx, ut onyx, et oryx, bombyxque, călyxque ;
Sic quincunx, septunx, et cætera mascula porro
Mascula ǎdeps, dens, fons, mons, pons, hydropsque,
chălybsque ;

110

Gryps, torrens, Ŏriensque, rudensque, bidensque, tridensque:

Mascula ěpopsque měropsque, et stirps communis

habetur.

DECLENSION III.-NEUTER.

121

Quæ claudunt a, e, i, y, c, neutra leguntur,
1, n, t, ar, ur, us; videas exempla ; poēma,
Et măre, misy, sinapi, alec, lac, mel, ănimalque,
Carmen, et adde căput, lăquear, jecur, adjice tempus :
Mascula sol, mūgil; sic sal plerumque, sălesque
Plurali semper.-Communia præsul et exul,
Atque vigil; fidicen, ren, pecten mascula ; et addas
Deducta a Græcâ linguâ paucissima, delphin,
Lichen, et pæan, primaque e lege Citharon,
Sindon, atque icon muliebria sunt, et Ămazon,
Et numero Alcyones quæ primo rarius exstant :
Significans socium par mas, mas turtur, et augur,
Fur, vultur, sic furfur: in us muliebria pauca,

G

Ut virtus, incus, tellus, pălus, atque juventus,
Atque pecus pěcŭdis, pecoris dans accipe neutrum. 130

DECLENSION IV.

U neutrum, ut cornu; mas us, ceu cursus et actus; Porticus atque tribus muliebria, ăcusque, domusque, Et mănus, et quercus, sic cum quinquātribus īdus ; Sensus ănus, nurus, et socrus muliebria monstrat.

DECLENSION V.

Quinta genus muliebre dat, ut spes; at numero mas Plurali tantum, primo commune dies est.

ADJECTIVES.

Adjectiva unam duntaxat habentia formam,
Ut felix, audax, retinent genus omne sub unâ.
Sub gemina si voce cadunt, velut omnis et omne,
Vox commune duum prior est, vox altera neutrum.
At si tres variant voces, săcer ut, sacra, sacrum,
Vox prima est mas, altera fœmina, tertia neutrum.

140

Sunt quéis plurales casus in a non adhibentur,
Pauper, inops, pūber, sospes, cum dēgĕner, ūber,
Et dīves, locuples, měmor, immemor, atque superstes.

NOUNS HETEROCLITE, OR IRREGULAR.

Quæ genus aut flexum variant, quæcumque novato Ritu deficiunt, superantve, Heteroclita sunto.

Hæc genus in variis numeris variantia cernis; Nam primo maria hæc numero sunt, neutra secundo : Tartarus horribilis, sic sībilus, intubus exstant; Plurali jocus at numero genus addit utrumque,

150

Et locus;-hæc primo muliebria, neutra secundo:
Pergǎmos, et lautis exquirenda ostrea canis,
Carbǎsus; hæc primo neutrum, mas altero habebunt,
Et siser, et cœlum, Junonique Argos amatum :
Rastrum plurali et frenum genere exstat utroque,
Quin ěpůlum primo, ast ěpůlæ plurale leguntur.

Quæ sequitur manca est casu, numerove propago :

His neutris nullos poteris tu cernere casus,

Ni qui sunt, ut scis, tibi semper in hoc genere idem; 160
Hippomănes, căcoethěs, ěpos, mělos, adjice gummi,
Et fas, mane, nihil, pondo, instar; grata perenni
Sub Zephyro Tempe plurali; tot, quot, et omnes
A tribus ad centum numeri, quæ aptota vocantur.

Sunt quoque rectus abest queis casus nomina multa,
Aut alii, nullo certo ordine deficientes.

Ut fors, frugis, õpis, dăpis, et vicis, impětis, et vis,
Verbĕris, et fidis, atque lues, sordemque, vepremque ;
Quin ablativo solo sunt pauca videnda,

171

Ut sunt compĕde, fauce, prece, atque ambage; sed omnia
Integra plurali numero plerumque leguntur,
Sic jussu, nātu, permissu, sponte, rogātu,
Mandatu; sed et his pluralis deficit, atque
Occurrent quoque plura suo tibi tempore quæque.

Hæc numerum nunquam (prohibet nam sensus) habebunt
Pluralem; cœnum, līmus, sic triticum, et aurum,
Argentum, et paria; his pietas addenda, půdorque,
Et sitis, atque fămes, infantia, firma juventus,
Atque senecta gravis, vel (vox magis apta) senectus,
Ver, vesper, lētum, spěcímen, victusque, supellexque,
Et vīrus, sanguis, plebs, atque ignobile vulgus ;
Cum paucis aliis; sic nomina propria cuncta.

NOUNS defective in the Singular Number.
Mascula sunt tantùm numero contenta secundo,

181

Manes, majores, cancelli, libéri, et antes,
Primōres, prócéres, fasti simul, atque minores,
Inferi, item Superi, lémures, quibus adde Pénātes,
Et loca plurali, quales Gábïque, Lócrique,
Et quæcunque legas passim similis rationis.

Hee sunt feminei generis, numerique secundi;
Exúviæ, phåleræ, gråtes, et ineptiæ, et īdus,
Blanditia, induciæ: simul insidiæque, minæque,
Excúbiæ, nonæ, nige, tricæque, calendæ,
Quisquiliæ, thermæ, cunæ, diræ, exéquiæque,
Feriæ, et inferiæ; sie primitiæque, plágæque,
Delicia, ténébræque, et valve, divitiæque,
Nuptiæ item, et lactes: addantur Thebe et Athenæ ;
Quod genus invenias et nomina plura locorum.
Rarius hæc primo plurali neutra leguntur ;
Mania, cum tesquis, præcordia, lustra ferarum,
Arma, măpâlia; sic bellaria, munia, castra:
Funus justa petit, petit et sponsalia virgo;
Rostra disertus amat, puerique crépundia gestant,
Infantesque colunt cunabula: consulit exta
Augur, sacra piæ connectunt serta puellæ.
Festa deum poterunt, ceu Bacchānāla, jungi :
Quòd si plura leges, licet hác quoque classe reponas.

Nouns declined after both the second and fourth
Declensions.

Invenies porro tu nomina pauca secundæ
Quosdam etiam casus lector sumentiu quarte,
Atque is præcipue, atque e dedignantia fines,
Ut laurus, necnon ficus, domus, aitaque pinus,
Et colus, et cornus, vivisque invisa cupressus.

190

200

210

« PredošláPokračovať »