Syllaba non ullis geminatur prima supinis; Mi, ni, pi, qui, tum sumunt, velut hic manifestum ; Ri fit sum, ut verri versum; pěpěri excipe partum. Psi fit ptum, ut scripsi scriptum; sculpsi quoque sculptum. Ti vult sum, ut verti versum, formare; supinum Cum -stiti habet, stătum erit, sed vix reperire valebis. Vi fit tum; ut flāvi flātum; pāvi excipe pastum: Dat lavi lōtum, interdum lautum atque lăvātum, Pōtāvi pōtum, věnīvi a vēneo vēnum ; Dat favi fautum, cāvi cautum : a sĕro sēvi Formes rite sătum, sěpělivi disce sepultum, Et singultivi singultum semper habebit : Solvi a solvo solutum, volvi a volvo volutum. Quod dat ui dat itum, ut domui dŏmĭtum : excipe quodvis Verbum in uo, quia semper ui formabit in ūtum; Exui ut exūtum : à ruo deme rui ruĭtum duns : Vult secui sectum, něcui nectum, fricuique Frictum, miscui item mistum, dòcui quoque doctum, Torrui habet tostum, contentum continuique ; Xi fit ctum, ut vinxi vinctum : quædam abjiciunt n; Ut finxi fictum semper dabit, adjice pinxi Dans pictum, strinxi strictum, rinxi quoque rictum : Of the Supines of Compound Verbs. Compositum ut simplex formatur quodque supinum, Quamvis non eadem stet syllaba semper utrique. Composita à tunsum, demptá n, tusum : à ruĭtum fit, I media demptá, rŭtum; et à saltum quoque sultum ; A sero, quando sătum format, composta situm dant. Hæc captum, factum, jactum, raptum, a per e mutant ; Et cantum, partum, sparsum, carptum, adjice fartum. A nosco tantùm duo cognitum et agnitum habentur, Cætera dant notum: nullo est jam noscitum in usu. Of the Preterperfect Tense of Verbs in Or. Atque -itus; a tuor et tueor tūtus tuitusque ; Quod vetus est verbum, aptus sum; unde adipiscor ǎdeptus. Junge queror questus, proficiscor junge profectus, Præteritum activæ et passivæ vocis habent hæc : Verbs which seldom admit a Supine. Hæc rarò aut nunquam retinebunt verba supinum : A nuo compositum, ut renuo: a cădo, ut accido; præter Respuo, sic mětuo, luo, frīgeo, calveo, sterto, Sic etiam timeo: sic luceo, et arceo, cujus Composita -ercitum habent: sic a gruo, ut ingruo, nata; Pāreo, item căreo, noceo, jǎceo, lăteóque, SYNTAXIS. OR, THE CONSTRUCTION OF GRAMMAR. CONCORDANTIA PRIMA. Nominativus et Verbum. 1. VERBUM personale concordat cum nominativo numero et personâ : ut, Ego loquor. Homines audiunt. 2. Nominativus pronominum omittitur, nisi distinctionis aut emphasis gratiâ : ut, Ego reges ejeci, vos tyrannos introducitis. Cic. Insania? Audire et videor pios Possunt quia posse videntur. Virg. 3. Aliquando verbum infinitivi modi usurpatur pro nominativo vel pro accusativo casu nominis: ut, Ingenuas didicisse fideliter artes Emollit mores, nec sinit esse feros. Ovid. Quod crimen dicis, præter amâsse, meum? Ovid. 4. Cum duo sunt nomina diversarum personarum, verbum cum personâ digniore concordat :* ut, Si tu et Tullia valetis, ego et suavissimus Cicero valemus. Cic. 5. Cum duo aut plura nomina singularis numeri unum verbum sequitur, plerumque in plurali ponitur, si * Apud Latinos prima persona dignissima est, et genus masculinum. H de animantibus agitur; si de rebus, vel in plurali vel in singulari: ut, Apud Regillum Castor et Pollux ex equis pugnare visi sunt. Cic. Cum tempus necessitasque postulat, decertandum manu est. Cic. Beneficium et gratia homines inter se conjungunt. Cic. 6. Cum nomen singularis numeri multitudinem indicat, verbo plurali sæpe jungitur: ut, Atria turba tenent, veniunt leve vulgus, euntque. Ov. Uterque eorum ex castris exercitum educunt. Cæs. (a.) Sic et adverbium partim cum genitivo plurali nominis, ceu nomen ipsum aliquando usurpatur: ut, Partim eorum timidi sunt, partim a republicâ aversi. Cic. Partim eorum ficta aperte, partim temere effutita sunt. Cic. 7. Verbum inter duos nominativos ejusdem personæ sed diversorum numerorum positum, cum alterutro concordare potest, sed cum posteriore fere concordat: ut, Amantium iræ amoris integratio est. Ter. Pectus quoque robora fiunt. Ovid. Omnia ponitus erant. Ovid. 8. Verba dicendi, audiendi, sciendi, putandi, et similia, et verbum sum pro nominativo accusativus sequitur, verbo sequente infinitivo: ut, Fama est, Enceladum urgeri mole hâc. Virg. (a.) Verba sperandi et promittendi infinitivus modus futuri temporis plerumque sequitur: ut, Hæc promitto me esse observaturum. Cic. Spero fore ut contingat id nobis. Cic. CONCORDANTIA Secunda. Substantivum et Adjectivum. 9. Adjectiva, participia, et pronomina, cum substantivo genere, numero, et casu concordant: ut, |