Obrázky na stránke
PDF
ePub

Syllaba non ullis geminatur prima supinis;
Idque totondi dans tonsum docet, atque cecidi
Quod cæsum, et cecidi quod dat casum, atque tětendi
Quod tensum et tentum, tŭtŭdi tunsum, atque dědi quod
Jure datum poscit; sic quot nascuntur ab illo,
Addĭdi ut addĭtum habet; morsum vult atque momordi.
Gi fit ctum, ut legi lectum, pēgi pepigique
Dant pactum, fregi fractum, tetigi quoque tactum,
Egi actum, pupugi punctum; fūgi fügĭtum dat.
Di fit sum, ut pěpůli pulsum, sic rite fefelli
Falsum; perculi habet perculsum; neve tuli te
Aufugiat, semper cui lātum venit in usum.

Mi, ni, pi, qui, tum sumunt, velut hic manifestum ;
Emi emptum, vēni ventum, căcini à căno cantum,
A căpio cepi captum, cœpi quoque cœptum;
A rumpo rūpi ruptum, līqui quoque lictum.

Ri fit sum, ut verri versum; pěpěri excipe partum.
Si fit sum, ut vīsi visum; quin ss geminato,
Misi formabit missum, fulsi excipe fultum,
Hausi haustum, sarsi sartum, farsi quoque fartum,
Ussi ustum, gessi gestum; torsi sibi tortum
Vindicat; indulsi sic indultum tibi format.

Psi fit ptum, ut scripsi scriptum; sculpsi quoque sculptum.

Ti vult sum, ut verti versum, formare; supinum Cum -stiti habet, stătum erit, sed vix reperire valebis. Vi fit tum; ut flāvi flātum; pāvi excipe pastum: Dat lavi lōtum, interdum lautum atque lăvātum, Pōtāvi pōtum, věnīvi a vēneo vēnum ; Dat favi fautum, cāvi cautum : a sĕro sēvi Formes rite sătum, sěpělivi disce sepultum, Et singultivi singultum semper habebit : Solvi a solvo solutum, volvi a volvo volutum.

Quod dat ui dat itum, ut domui dŏmĭtum : excipe quodvis

Verbum in uo, quia semper ui formabit in ūtum;

Exui ut exūtum : à ruo deme rui ruĭtum duns :

Vult secui sectum, něcui nectum, fricuique

Frictum, miscui item mistum, dòcui quoque doctum,

Torrui habet tostum, contentum continuique ;
Adjice consului consultum, ălui altum ălĭtúmque;
Sic sălui saltum, colui occŭlui quoque cultum ;
Pinsui habet pistum, răpui raptum, seruíque
A sero vult sertum; sic texui habet quoque textum.
Censui habet censum, messum quoque messui habebit,
Nexui item nexum, sic pexui habet quoque pexum.

Xi fit ctum, ut vinxi vinctum : quædam abjiciunt n; Ut finxi fictum semper dabit, adjice pinxi

Dans pictum, strinxi strictum, rinxi quoque rictum :
Xum, flexi, plexi, fixi, dant; et fluo fluxum.

Of the Supines of Compound Verbs.

Compositum ut simplex formatur quodque supinum, Quamvis non eadem stet syllaba semper utrique. Composita à tunsum, demptá n, tusum : à ruĭtum fit, I media demptá, rŭtum; et à saltum quoque sultum ; A sero, quando sătum format, composta situm dant.

Hæc captum, factum, jactum, raptum, a per e mutant ; Et cantum, partum, sparsum, carptum, adjice fartum. A nosco tantùm duo cognitum et agnitum habentur, Cætera dant notum: nullo est jam noscitum in usu.

Of the Preterperfect Tense of Verbs in Or.
Verba in or admittunt ex posteriore supino
Præteritum, verso u per us, et sum consociato
Vel fui; ut à lectu, lectus sum vel fui. At horum
Nunc est deponens, nunc est commune notandum :
Nam labor lapsus; pătior dat passus, et ejus
Natum perpětior perpessus; dat făteorque
Fassus, confiteor confessus; dat grădiorque
Gressus, dat mensus sum mētior, ūtor et ūsus.
Pro texo ordītus, pro incepto habet ordior orsus,
Nītor nisus vel nixus sum, ulciscor et ultus,
Irascor simul iratus, reor atque rătus sum,
Obliviscor vult oblītus sum, fruor optat
Fructus vel fruitus: misĕrēri junge misertus,

Atque -itus; a tuor et tueor tūtus tuitusque ;
A loquor adde locutus, et à sequor adde secutus.
Experior facit expertus; formare păciscor
Gaudet pactus sum, nanciscor nactus, ăpiscor,

Quod vetus est verbum, aptus sum; unde adipiscor ǎdeptus.

Junge queror questus, proficiscor junge profectus,
Expergiscor sum experrectus; et hæc quoque, commi-
niscor commentus, nascor natus, moriórque
Mortuus, atque orior, quod præteritum facit ortus.
Perfecto mědeor, vescor, liquorque carebunt,
Sic quoque diffiteor, sic ringor, sic reminiscor.
Of Verbs which make the Preterperfect Tense
both in the active and passive Voice.

Præteritum activæ et passivæ vocis habent hæc :
Nubo nupsi nuptaque sum; plăceo plăcui dat
Et plăcitus; libet et libuit libitum; licet adde,
Quod licuit licitum; tædet, quod tæduit, et dat
Pertæsum; adde pudet, faciens půduit puditúmque;
Atque piget, tibi quod format pĭguit pigĭtúmque.

Verbs which seldom admit a Supine.

Hæc rarò aut nunquam retinebunt verba supinum :
Lambo, mico micui, rūdo, scăbo, parco peperci,
Dispesco, posco, compesco, atque adjice disco:
Dego, ango, sugo, lingo, ningo, sǎtǎgóque,
Psallo, volo, nōlo, mālo, trěmo, strīdeo, strīdo,
Flaveo, liveo, ǎvet, påveo, conniveo, fervet :

A nuo compositum, ut renuo: a cădo, ut accido; præter
Occido, quod facit occasum, rěcidóque rěcāsum:

Respuo, sic mětuo, luo, frīgeo, calveo, sterto,

Sic etiam timeo: sic luceo, et arceo, cujus

Composita -ercitum habent: sic a gruo, ut ingruo, nata;
Et quæcunque in ui formantur neutra secundæ :
Excipias oleo, doleo, plăceo, tăceóque,

Pāreo, item căreo, noceo, jǎceo, lăteóque,
Et vǎleo, căleo; gaudent hæc namque supino.

SYNTAXIS.

OR, THE

CONSTRUCTION OF GRAMMAR.

CONCORDANTIA PRIMA.

Nominativus et Verbum.

1. VERBUM personale concordat cum nominativo numero et personâ : ut,

Ego loquor.

Homines audiunt.

2. Nominativus pronominum omittitur, nisi distinctionis aut emphasis gratiâ : ut,

Ego reges ejeci, vos tyrannos introducitis. Cic.
Auditis, an me ludit amabilis

Insania? Audire et videor pios
Errare per lucos. Hor.

Possunt quia posse videntur. Virg.

3. Aliquando verbum infinitivi modi usurpatur pro nominativo vel pro accusativo casu nominis: ut, Ingenuas didicisse fideliter artes

Emollit mores, nec sinit esse feros. Ovid. Quod crimen dicis, præter amâsse, meum?

Ovid.

4. Cum duo sunt nomina diversarum personarum, verbum cum personâ digniore concordat :* ut,

Si tu et Tullia valetis, ego et suavissimus Cicero valemus. Cic.

5. Cum duo aut plura nomina singularis numeri unum verbum sequitur, plerumque in plurali ponitur, si

* Apud Latinos prima persona dignissima est, et genus masculinum.

H

de animantibus agitur; si de rebus, vel in plurali vel in singulari: ut,

Apud Regillum Castor et Pollux ex equis pugnare

visi sunt. Cic.

Cum tempus necessitasque postulat, decertandum manu est. Cic.

Beneficium et gratia homines inter se conjungunt. Cic. 6. Cum nomen singularis numeri multitudinem indicat, verbo plurali sæpe jungitur: ut,

Atria turba tenent, veniunt leve vulgus, euntque. Ov. Uterque eorum ex castris exercitum educunt.

Cæs.

(a.) Sic et adverbium partim cum genitivo plurali nominis, ceu nomen ipsum aliquando usurpatur: ut,

Partim eorum timidi sunt, partim a republicâ aversi. Cic. Partim eorum ficta aperte, partim temere effutita sunt. Cic. 7. Verbum inter duos nominativos ejusdem personæ sed diversorum numerorum positum, cum alterutro concordare potest, sed cum posteriore fere concordat: ut, Amantium iræ amoris integratio est. Ter. Pectus quoque robora fiunt. Ovid. Omnia ponitus erant. Ovid.

8. Verba dicendi, audiendi, sciendi, putandi, et similia, et verbum sum pro nominativo accusativus sequitur, verbo sequente infinitivo: ut,

[blocks in formation]

Fama est, Enceladum urgeri mole hâc. Virg.

(a.) Verba sperandi et promittendi infinitivus modus futuri temporis plerumque sequitur: ut,

Hæc promitto me esse observaturum. Cic.

Spero fore ut contingat id nobis. Cic.

CONCORDANTIA Secunda.

Substantivum et Adjectivum.

9. Adjectiva, participia, et pronomina, cum substantivo genere, numero, et casu concordant: ut,

« PredošláPokračovať »