Obrázky na stránke
PDF
ePub

Rara avis in terris nigroque simillima cygno. Juv.

10. Cum verbum infinitivi modi, aut sententiæ pars pro substantivo usurpatur, neutrius generis habetur: ut, Humanum est irasci.

11. Cum plura sunt substantiva diversorum generum, adjectivum cum digniore genere concordat, si de animantibus agitur, et si in numero plurali ponitur: ut, Jam pridem pater mihi et mater mortui sunt.

12. Si vero de rebus agitur, adjectivum sæpe in neutro genere ponitur: ut,

Secundæ res, honores, imperia, victoriæ, fortuita sunt.

Cic.

(a.) Interdum adjectivum cum proximo substantivo concordat, cujuscunque generis sit, præsertim cum in singulari numero ponitur: ut,

Animus, et consilium, et sententia civitatis posita est in legibus. Cic.

13. Adjectivum aliquando concordat cum substantivo quod significatur, non cum eo quod exprimitur: ut,

Thracum auxilia, (i. e. Thraces auxiliantes) cum pars, (i. e. aliqui ex iis) munitionibus adjacerent, cæsi sunt.

Tac.

14. Aliquando nullum substantivum exprimitur, sed adjectivum pro substantivo usurpatur: ut,

Mira loquor.

Ovid.

Multi pro patriâ mortem libenter oppetierunt. Cic.

CONCORDANTIA Tertia.

Relativum et Antecedens.

15. Relativum cum antecedente concordat genere, numero, et personâ: ut,

Ego sum ille consul qui Romam servavi.
Contemnimus hominem qui amat mendacia.

16. Quoniam relativum adjectivum est, easdem de genere leges quas adjectivum sequitur: ut,

Eæ fruges atque fructus quos terra gignit. Cic. Duo importuna prodigia (i. e. viri prodigiosi sceleris) quos improbitas tribuno plebis constrictos addixerat.

Ubi est illud scelus qui me perdidit? Ter.

Cic.

17. Aliquando sententia aut pars sententiæ ponitur pro antecedente: ut,

In tempore ad eam veni, quod rerum omnium est primum. Ter.

18. Relativum inter duo substantiva diversorum generum et numerorum collocatum, sæpe cum posteriore concordat: ut,

Homines tuentur illum globum quæ terra dicitur. Cic. (a.) Relativum sæpe ponitur Latine, ubi in nostro sermone pronomine cum conjunctione utimur: ut,

Hoc si scîsses pater, cujus (i. e. ejus enim, vel tantæ enim) pietatis es, nemo te antecessisset. Quint.

Et tamen in cœlo, quæ (i. e. tanta enim) jam patientia nostra est,

Spernimur. Ov.

Pater tuus si viveret, quâ severitate (i. e. tantâ enim) fuit, tu profecto non viveres. Cic.

Hoc jussit, quod (i. e. sed illud) si fecissem, omnia perdidissem.

19. Aliquando relativum concordat cum primitivo, quod in possessivo subauditur: ut,

Vestrâ, qui cum summâ integritate vixistis, hoc maxime interest. Cic.

(a.) Relativum, cum ad nomen multitudinis refertur, aliquando in plurali ponitur: ut,

Cæsar equitatum omnem præmittit, qui videant quas in partes hostes iter faciant. Cæs.

20. Si nominativus relativo et verbo interponatur, relativum regitur à verbo aut ab aliâ dictione, quæ cum verbo in sententiâ locatur: ut,

Te peto quem merui. Ovid.
Cujus numen adoro.

(a.) Cum relativum superlativo adjungitur, superlativum in eodem sententiæ membro quo relativum ponitur: ut, Themistocles servum quem fidelissimum habuit ad Xerxem misit. Corn. Nep.

NOMINUM CONSTRUCTIO.

SUBSTANTIVA.

21. Duo substantiva rei ejusdem in eodem casu ponuntur: ut,

Effodiuntur opes, irritamenta malorum.

Ovid.

22. Quum duo substantiva diversæ significationis concurrunt, posterius in genitivo ponitur: ut,

Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit.

Juv. 23. Adjectivum in neutro genere pro substantivo positum, genitivum postulat: ut, Hoc ad te literarum dedi. Cic.

Ad ultimum inopiæ venerant. Liv.
Ferimur per opaca locorum. Virg.

24. Ponitur interdum genitivus tantum, priore substantivo per ellipsin subaudito: ut,

Ventum erat ad Vestæ, (i.e. ad templum Vestæ.) Hor. Hasdrubal Girgonis, (i. e. Girgonis filius.) Liv. 25. Substantivum qualitatem denotans, adjuncto adjectivo, in genitivo vel in ablativo ponitur: ut,

Titus facilitatis tantæ fuit, ut nemini quicquam negaret. Eutr.

Agesilaus staturâ fuit humili et corpore exiguo.

Corn. Nep.

(a.) Substantiva a verbis derivata interdum eosdem casus post se admittunt, quos verba a quibus derivantur exigunt:

ut,

Domum reditionis spe sublatâ. Cæs.

Justitia est obtemperatio scriptis legibus. Cic. 26. Opus et usus ablativum exigunt: ut, Auctoritate tuâ nobis opus est. Cic.

Pecuniam quâ nihil sibi esset usus ab iis non accepit. Gell. (a.) Opus autem adjective, pro necessarius, aliquando poni videtur: ut,

Dux nobis et auctor opus est. Cic.

ADJECTIVA.

Genitivus post Adjectivum.

27. Adjectiva, vel participia pro adjectivis posita, quæ cupidinem, scientiam, memoriam, timorem, diligentiam, participationem, atque iis contraria, significant, cum plurimis aliis quæ qualitatem vel motum aliquem animi denotant, genitivum exigunt: ut,

Pythagoras sapientiæ studiosos appellavit philosophos. Cic.

Conscia mens recti famæ mendacia ridet.
Venturæ memores jam nunc estote senectæ.
Nescia mens hominum fati sortisque futuræ.

Ovid.

Ovid.

Virg.

Romani appetentes gloriæ præter cæteras gentes fuerunt. Cic.

Serpit humi tutus nimium timidusque procellæ. Hor. Vir omnis officii diligentissimus. Cic.

Cæteræ habere domi fortunarum omnium participem possunt. Cic.

Sæpe potens voti redit anus.

Ovid.

(a.) Ex his particeps interdum dativo personæ jungitur: ut, Mater in plerisque ruris operibus marito particeps. Quint. (b.) Conscius genitivum rei, dativum personæ, postulat; interdum etiam dativo rei jungitur, personâ subauditâ: ut, Conscius sibi tanti sceleris.

Sall.

Huic facinori tanto (i.e. illi quæ hoc facinus admiserit) mens tua conscia esse non debuit.

Cic.

28. Adjectiva quæ copiam egestatemve significant, genitivum, interdum etiam ablativum, exigunt: ut, Dives equûm, dives pictai vestis et auri. Virg. Dives agris, dives positis in fœnore nummis. Hor.

Opis non indiga nostræ. Virg.
Plena errorum sunt omnia.

Cic.

Utriusque harum rerum humanus animus est expers.

Cic.

29. Adjectiva quæ liberalitatem vel contrarium significant, genitivum exigunt: ut,

Liberalis pecuniæ. Sall.

Veteris non parcus aceti. Hor.

30. Proprius, superstes, communis, cum paucis aliis, genitivum, interdum etiam dativum, admittunt: ut, Populi Romani propria est libertas.

Aliorum superstites sumus.

Tac.

Hoc commune est potentiæ cupidorum cum otiosis.

Omni ætati mors est communis

Pomponius Tiberio superstes fuit. Tac.

Cic.

(a.) Communis vero pronomini personali nunquam nisi in dativo jungitur: ut,

Hoc mihi tecum commune est.

31. Alienus genitivo, vel dativo, vel ablativo, vel ablativo cum præpositione, jungitur: ut,

Hoc alienum esse suæ dignitatis censet.

Alienus ambitioni.

Sen.

Fraus homine alienissima est. Cic.

Non alienus a Scævolæ studiis. Cic.

Cic.

32. Adjectiva quæ crimen vel contrarium significant, genitivo junguntur: ut,

Regulus collegam, ut noxium conjurationis, ad disquisitionem trahebat.

Tac.

Integer vitæ, scelerisque purus.

Hor.

33. Adjectiva verbalia in ax genitivum exigunt: ut, Tempus edax rerum.

34, Adjectiva partitiva, numeralia, comparativa et superlativa, et adjectiva partitive posita, genitivum exigunt: ut,

Utrum horum mavis accipe.

Primus regum Romanorum fuit Romulus.

« PredošláPokračovať »