Obrázky na stránke
PDF
ePub

ut,

Manuum fortior est dextra.
Digitorum medius est longissimus.
Sequimur te, sancte Deorum. Virg.

(a.) Usurpantur et cum his præpositionibus, de, ex, in, inter :

Nam Deus e vobis alter es, alter eris.

Ovid.

Cic.

Thales sapientissimus in septem fuit.
Solus de superis qui tua terga vides. Ovid.
Inter mille rates tua sit millesima puppis. Ovid.

Dativus post Adjectivum.

35. Adjectiva, quibus commodum, similitudo, aut iis similia vel contraria, aut relatio ad aliquid significatur, dativum postulant: ut,

Si facis ut patriæ sit idoneus, utilis agris. Juv.
Turba gravis paci placidæque inimica quieti. Mart.
Patri similis.

Cic.

Virtus fructuosa aliis, ipsi laboriosa. Cic.

Qui color albus erat, nunc est contrarius albo.
Socrates judicibus non supplex fuit.

Dîs carus ipsis. Hor.

Est finitimus oratori poeta.

Cic.

Ovid.

(a.) Quædam ex his quæ similitudinem significant, et adjectivum affinis, etiam genitivo junguntur: ut,

Qui mortem leviorem faciunt, somni simillimam volunt esse. Cic.

Affinis hujus culpæ. Cic.

36. Natus, habilis, commodus, utilis, aptus, cum quibusdam aliis, etiam accusativo cum præpositione junguntur: ut,

ut,

Natus ad gloriam. Cic.

Utilis ad eam rem.

37. Adjectiva verbalia in bilis dativum postulant :

Nulli penetrabilis astro

Lucus iners. Stat.

38. Participia passivæ vocis dativum vel ablativum cum præpositione postulant: ut,

Primâ dicte mihi, summâ dicende Camæna,

Mæcenas. Hor.

Senex sapiens ab Apolline dictus.

Accusativus post Adjectivum.

39. Adjectiva magnitudinem significantia, accušativum exigunt: ut,

Fossa undecim pedes lata. Cic.

40. Natus, cum ad temporis durationem refertur, accusativum exigit: ut,

Undeviginti annos natus. Cic.

41. Accusativus a poetis sæpe subjicitur adjectivis et participiis passivæ vocis, præsertim cum pars affecta indicatur: ut,

Os humerosque Deo similis. Virg.
Flores inscripti nomina regum. Virg.

Stratus nunc viridi membra sub arbuto. Hor.

42. Accusativus sæpe in exclamationibus usurpatur, interjectione aliquâ, a quâ reverà regitur, subauditâ : ut, Me cœcum (i. e. O me cæcum) qui hæc ante non viderim Cic. [Vide infra, reg. 155.]

Ablativus post Adjectivum.

43. Adjectiva regunt ablativum significantem causam, aut formam, aut modum rei: ut,

Scelere par est illi, industriâ inferior. Cic.
Trojanus origine Cæsar. Virg.

44. Dignus, indignus, præditus, contentus, extorris, fretus, cum adjectivis pretium significantibus, ablativum exigunt: ut,

Dignus es odio. Ter.

Mens est prædita motu sempiterno. Cic.

Sorte tuâ contentus abi.

Extorris agro Romano. Sall.

Otium gemmis venale nec auro.

Quod non opus est, asse carum est. Sen.

(a.) Horum nonnulla poetice interdum genitivum admittunt: ut,

Magnorum indignus avorum.

Virg.

(b.) Fretus interdum, sed raro, dativo jungitur: ut, Multitudo hostium nulli rei præterquam numero freta fuit. Liv.

45. Natus, satus, cretus, ortus, editus, ablativum exigunt, et sæpe cum præpositione: ut,

Nate Deâ.

Virg.

Sate sanguine Divûm. Virg.
Hortamur fari quo sanguine cretus.
Venus orta mari mare præstat eunti.

Te contenta marito,

Edita de magno flumine nympha fui.

Virg.

Ovid.

Ovid.

46. Comparativis subjicitur ablativus rei ad quam comparatio fiat, vel utraque res comparata in eodem casu ponitur, interpositâ conjunctione quam: ut, Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.

Hor. Melior tutiorque est certa pax, quam sperata victoria. Liv.

(a.) Cum duo adjectiva vel adverbia inter se comparantur, et per quam conjunguntur, in comparativo ambo fere ponuntur: ut,

Publii Æmilii concio fuit verior quam gratior populo. Liv. Non timeo ne libentius hæc in illum evomere videar quam

verius. Cic.

(b.) Post minus, plus, amplius, et longius, quam interdum omittitur, nihilominus substantivum quod sequitur non in ablativo ponitur: ut,

Si vos minus hodie decem plebis tribunos feceritis. Liv. Cum plus annum æger fuisset. Liv.

Dixit Gallorum copias non longius millia passuum octo ab hybernis suis abfuisse. Cæs.

(c.) Aliquando subjiciuntur comparativis quam pro cum substantivo, quam qui vel quam ut cum verbo: ut,

Prolium atrocius quam pro numero pugnantium editur.

Liv.

Major sum quam cui possit fortuna nocere.
Flumen latius erat quam ut tranare possent.

Ovid.

PRONOMINUM CONSTRUCTIO.

47. Mei, tui, sui, nostri, vestri, genitivi primitivorum ponuntur cum persona significatur: ut,

Languet desiderio tui.

Parsque tui lateat corpore clausa meo.
Imago nostri.

Ov.

48. Meus, tuus, suus, noster, vester, ponuntur cum actio vel possessio rei significatur: ut,

Favet desiderio tuo.

Imago nostra, (i. e. quam nos possidemus.)

49. Pronomina possessiva hos genitivos post se interdum recipiunt, ipsius, solius, unius, omnium, plurium, paucorum, cujusque, et genitivos participiorum qui ad primitivum subauditum referuntur: ut,

Dixi meâ unius operâ rempublicam esse salvam. Cic.
Cum mea nemo

Scripta legat, vulgo recitare timentis. Hor.
De tuo ipsius studio conjecturam ceperis. Cic.
In suâ cujusque laude præstantior.

Nostrâ omnium memoriâ.

Vestris paucorum respondet laudibus. Cic.

50. Sui et suus reciproca sunt, id est, semper reflectuntur ad id quod præcipuum in sententiâ præcessit: ut, Sentit animus se vi suâ non aliená moveri. Cic. Oravit me pater, ut ad se venirem. Cic.

51. Hæc demonstrativa, hic, iste, ille, is, fere sic distinguuntur; hic mihi proximum demonstrat; iste eum qui apud te est; ille eum qui ab utroque remotus est; is eum de quo mentio fit.

52. Quum hic et ille ad duo anteposita referuntur, hic plerumque ad posterius, ille ad prius, refertur: ut,

Cæsar munificentiâ magnus habebatur, integritate

vitæ Cato: Ille mansuetudine clarus factus; huic

severitas dignitatem addiderat.

Sall.

(a.) Nonnunquam vero hic et ille mutatas vices habent: ut, Melior tutiorque est certa pax quam sperata victoria; hæc in tuâ, illa in Deorum potestate est. Liv.

53. Idem copulativam vim sæpe habet: ut, Nîl liberale est quod non idem justum. Cic. Operam in res obscuras conferunt, easdemque non necessarias. Cic.

VERBORUM CONSTRUCTIO.

54. Verba substantiva, ut sum, fio, existo; verba vocandi passiva, ut nominor, appellor, dicor, vocor, et iis similia, ut videor, habeor, existimor, utrinque eosdem casus habent: ut,

[blocks in formation]

Da mihi fallere, da justo sanctoque videri. Hor.

(a.) Item omnia fere verba post se adjectivum admittunt, quod cum nominativo verbi casu, genere, et numero concordat: ut,

Pii orant taciti.

Malus pastor dormit supinus.

Genitivus post Verbum.

55. Sum et fio genitivum postulant, quoties significant possessionem, officium, signum, aut id quod ad rem quampiam pertinet: ut,

Adolescentis est majores natu revereri. Cic. Theba populi Romani belli jure factæ sunt. Liv.

« PredošláPokračovať »