Obrázky na stránke
PDF
ePub

aliis est odor vitæ in vitam, aliis odor mortis in mortem (11 Gor. 11, 15, 16)? Quantum ad naturain, ambo homines erant ; quantum ad dignitatem, ambo reges; quantum ad causam, ambo captivum populum Dei possidentes; quantum ad poenam, ambo flagellis clementer admoniti. Quid ergo fines eorum fecit esse diversos, nisi quod unus manum Dei sentiens in recordatione propriæ iniquitatis ingemuit, alter libero contra Dei misericordissimam veritatem pugnavit arbitrio? Hic quicunque respondet, illi ut mutaretur adfuisse divinum, buic ut induraretur defuisse præsidium, et hoc contendit injustum, propter quod rerum ipsarum fines in Dei voluntate constituens, dixit Apostolus, Cujus vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. ix, 18), dicente Domino, Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5), intelligat illa omnia, vel adjuvante Domino perfici, vel deserente permitti, ut noverit tamen nolente Domino nihil prorsus admitti.

CAP. XVI. Sed reditur ad parvulos, reditur ad geminos parum est quod dixi, reditur ad necdum natos, qui et eodem concubitu seminati, et eodem momento in lucem fuerant proferendi. Eis discrepans diversumque judicium divinæ voluntatis apparens, sensus hominum de voluntate Dei superbe nimium disputantes, magnitudo quæstionis obturbat. Exalta jani viribus vocem tuam, o injuste accusator justi, et dic mihi quid ille mali commisit, quid boni ille meruit? Et respondet tibi, non ego, sed Paulus apostolus, Nihil quidem ambo meruerunt; sed habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam (Rom. ix, 21). Dicturus es, Quare? Quæ est judicii hujus tam confusa diversitas ? Rursus hanc præsumptionem ille confutel, et dicat, O homo, tu quis es, qui respondeas Deo (Ibid., 20)? Maxime quia ad illam humanorum actuum comparationem rursus intentio conversa respondet, injustitiæ non posse argui creditorem, qui duobus debitoribus tale voluerit habere judicium, ut uni donet, ab alio exigat, quod ab utrisque debetur. Et certe in omnibus humanæ conversationis actibus atque contractibus ad discernendum aliquid, ad dijudicandum hanc, qua videmur aliquam probare justitiam, ex ineffabili divinæ justiti plenitudine in humilitatis nostræ corda manare manifestum est, beato Joanne hoc in Evangelio suo confirmante, quoniam omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. 1, 16). Quod si ita est, qua tandem impudentia homo de Deo, lutum de figulo judicabit, non solum dicens, Quid me fecisti sic? sed etiam de aliis damnabili curiositate perscrutans et dicens, Quare de eadem massa fecisti alium quidem sic, alium vero sic? Si humanum genus, quod creatum primitus constat ex nihilo, non cum debita mortis et peccati origine nasceretur, et tamen ex eis Creator omnipotens in æternum nonnullos damnare vellet

B

interitum, quis omnipotenti Creatori diceret, QuaA re fecisti sic? Qui enim cum non essent, esse donaverat, quo fine essent habuit potestatem; nec dicerent cæteri, cur paribus omnium meritis divinum discreparet arbitrium, quia potestatem habet figulus luti ex eadem massa facere, aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam (Rom. ix, 21). Nunc autem cum damnatis pœna justa reddatur, salvatis autem gratia donetur indebita, quis usque adeo humanæ conditionis oblitus, divini sensus arcana discutiat, ut cum ipse pœnam merito fuerit consecutus, quærat cur alius gratiam, quae non debebatur ei, acceperit? Hanc itaque divinam electio nem, non meritis reddi, sed sola voluntatis munifi centia donari hominibus, Moyses cum jam tunc, quamvis carnalem populum doceret, ostendit. Sic enim evidenter in Deuteronomio dicit ad populum,. Ecce Domini Dei tui cœlum est, et cælum cæli, terra et omnia quæ sunt in ea: verumtamen patres vestros elegit Dominus diligere cos, et semen eorum elegit post ipsos vos præ omnibus gentibus. Et adjecit, Cir cumcidimini ergo a duritia cordis estri, et cervicem vestram ne induretis amplius (Deut. x, 14, 15). Sed hanc in eis mansisse duritiam cordis, sicut supra jam diximus, beatus Stephanus, cuin Judæos increparel, ostendit. In Actibus enim apostolorum, sicut ipse dicit, Dura cervice et incircumcisi corde et auri. bus, vos semper Spiritui sancto resistitis (Act. vi, 51). Unde dura cervix in illo populo, qui ex omni mundo electus est, qui de servitute decem miraculis meruit liberari, cui lex data est, cujus saluti ora propheta rum omnium militarunt, ex quo factus secundum carnem, et ad quos missus est Christus, nisi quia cæcitas ex parte in Israel facta est, donec Israel adoptatus ex plenitudine gentium intraret in regnum (Rom. xi, 25); et conclusit in incredulitate omnes Dominus, ut omnes indigerent misericordia Salvato ris? Cujus divini consilii sacramenta perstringens, et majestatis mysterium, quæ quamvis magnitudine revelationum noverat, tamen pro humana infirmitate succumbens, etiam ille qui pro persecutionibus el blasphemiis Vas electionis meruit nominari, miratus exclamat: O altitudo divitiarum sapientiæ et scientia Dei (Ibid., 33)! et inscrutabiles vias ejus, et inscru tabilia confitens Dei esse judicia. Cum illo ergo, quan do de talibus quæritur, admiremur, et manente sententia quod non sit iniquitas apud Deum, si quid est illud quod quæritur, quod modum nostri sensus excesserit, et intellectus nostri non dignatur angustias, in illa justitiæ, misericordiæ, præscientiæque divinæ plenitudine permanere inconcussa equitate fateamur. Ne de superioribus divinæ voluntatis arcanis aliter quam modus conditionis nostræ patitur disputantes, Dei justitiam relinquamus, et nostram statuere cupientes, in imam contumacia voraginem decidamus.

[blocks in formation]

Domino beatissimo fratri Egyppio presbytero Ferran- D differant, deliberemus. Ariani volunt individuam

dus exiguus, in Domino salutem.

Carissime, considera quales habeat vires ab Ariano comite nuper proposita quæstio, sed prius quibus inter se sententiis vel dogmatibus Ariani et catholici

[ocr errors]

Trinitatem prædicare, sicut Scripturæ prædicant unum Deum; catholici vero præcepta legis salubriter audientes, etc. *.

Reliqua videsis inter Ferrandi Diaconi opera quæ mox sumus edituri. EDÍT

ADMONITIO

AD OCTOGINTA SERMONES SUBSEQUENTES.

Universos sancti Fulgentii sermones perlegentibus A mus, suo ordine qui quidem Augustinum patentem nobis, visum est ipsos ad tres omnino classes posse facile revocari. Harum prima eorum est qui certo Fulgentium auctorem agnoscunt, aut saltem ad ejus stylum et ingenium quam maxime accedunt. Secunda classis continet plures sermones, diversi a Fulgentio auctoris, et quidem certi : quem alium ab Augustino hactenus non invenimus, ut patebit ex iis que infra ad singulos suo loco præmonebimus. Tertia denique complectitur cæteros omnes scriptoris diversi, at omnimodo incerti. Ad primam classem attinent ii quos supra ut genuinos S. Fulgentii fetus edidimus ex antehac excusis, tum prior ex his quos nunc primum ex codice Vaticano damus. Ad secundum spectant aliquot ex his quos inferius exhibituri su

sibi vindicant, et inter ejus opera leguntur. Tertia demum classi assignamus reliquos omnes hac in appendice proxime subjiciendos. Qui (si paucos exce peris Africano cuidam nec indocto viro tribuendos) vix quidquam referunt non Fulgentio tantum, sed nec ullo alio probato scriptore dignum. Nisi forte eidem ipsos auctori tribuere libeat, quo auctore plerique inter opera S. Augustini irrepserunt, legunturque in appendice ad tomum quintum editionis hodiernæ, aut decimum anteriorum editionum. Si quid autem de quibusdam sigillatim notandum, aut in ipsis fortasse merito reprehendendum videatur, in præfixa cuique notatiuncula observabitur.

S. FULGENTII EPISCOPI

(falso titulo)

IN SEQUENTES HOMILIAS sive SERMONES

PRÆFATIO.

Cum snam in nobis vult exercere caritatem, soli- B in Evangelio Dominus dixerit, audiamus. Inter printam vobis sancti sermonis sui non exhibuit claritatem. Itaque et nos obedienter convenit facere quod voluit, et vos libenter tolerare quia voluit. Orate ergo pro nobis, ut verbis nostris tacta conveniant : quia cupimus magis precibus vestris adjuti factorum fructibus opimari, quam verborum foliis obumbrari. Exhortamur caritatem vestram, dilectissimi fratres, ut impigre et vigilanter verbum Dei ministrantibus fratribus et compresbyteris, vos audire non pigeat. Dominus enim et Deus noster, ipsa veritas quam auditis, per quemlibet loquatur, pie et vigilanter audienda sunt quæ loquitur. Nam in nobis nemo est major, nisi qui minor fuerit. Proloqui autem vobis voluimus ex more, ut ea quæ dicimus taciatis amore. Omnium quidem ciborum sal salubre est condimentum, si mensura non desit. Alioquin et ipsum perit, et quod salierit perdet. Amarat enim nimietas quod poterat saporari mensura. Sic qui in nobis est sensus, si teneat modum, dat sapere, intellectum parit, prudentiam generat, cor dilatat, uget ingenium, maturat dicenda, audienda componit: fitque sibi dulcis, fit etiam gustantibus tota dulcedinis plenitudo. Erit etiam plane ipse melleus sensus de cujus ore prolatum fuerit nihil amarum. Hoc præmisimus, ut sit nobis in evangelicis sententiis nostri sensus certa constringenda mensura quatenus vitalem cibum, divinum pastum, cœlestem saporem non violet, sed cautissima nobis sobrietate custodiat, juxta illud Apostoli: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. x1, 3). Proinde jam quid

cipales stellas, septentriones, oriones et luciferos, stella semper minutior obscuratur claritate magnarum sed non ita est in cœlo novo matris Ecclesiæ, in quo stella seminis Abrahæ fidei fulgore coruscat. Ubi nunc me tanquam parvissimam stellam inter sidera Patrum ipsis allucentibus et præcipientibus procedentem non obscurari, sed clarificari confido. Ut quod minus habeo de circulo sideris mei, de splendore merear paterni oraculi, et auditus vestri, et cordis intenti, quod mihi est velut cœlum, in quo mei sermonis adjuta stella procedat, et paterna interpellatio cum vestro favore succedat. Secura pugna est jaculatori sagittarum, cum protegentium tegitur morato agmine clypeorum. Cum igitur scuto benignitatis Patres me video munientes, non timeo de parva C pharetra tenuissimos jaculare sermones. Ut cum infirmæ vocis ex arca trepidantium labiorum jaculatur sermonis incompti sagitta mei cordis, non timea: protecta lorica sanctorum Patrum clypeata corona. Sagittæ namque sunt etiam ipsæ potentis, de arcu parvi sermonis, quæ cum carbonibus desolatoriis, nostra deliquent verba, et vestra illuminent corda, ut et insidiantis ignita exstinguantur jacula, et vestra libenter audiat sapientia, sine laboriosa pugna de paterna victoria. Video quidem, fratres dilectissimi, alacritatem animi vestri, et impigrum studium, luminosumque fervorem sed ne in hac vestra agilitate piger ipse reperiar, non videar superfluns, quod excito vigilantes, exhortor accensos. Etsi enim tantum agonem in vobis invenit sermo, ut plus non

et

Quantum enim prædicantibus nobis creditur verbum Dei, tantum vobis sacramentorum cumulus augetur. Sed sicut quis exiguo vectus navigio ingreditur mare, donec terræ vicinus est, minus metuit, cum vero paulatim in altum fuerit progressus, et undis intumescentibus cœperit in ima deduci, ibi continuo mentem pavor invadit, et formido percellit, quod exiguam ratem immensis fluctibus credidit, ita etiam nos pati videmur, qui exigui meritis et ingenio tenues, tam vastum mysteriorum pelagus audemus ingredi. Sed si, orantibus vobis, Dominus dignetur Spiritus sui sancti auram nobis prosperam dare, secundo verbi cursu portum salutis intrabimus. Nunquam facile auspicia nostræ temeritatis erumperent, nisi vester erga me primatus ac dilectus affectus veniam dicendi mihi tribuere dignaretur audaciæ. Quodcunque ergo potuerimus de divinis fontibus haurire, et ad potanda vestra pectora spiritaliter tradere, quæso ut dignemini libenter accipere.

SERMO PRIMUS.

In Natali Christi.

possit accendere, vobiscum tamen vult es ipse ter- A diligentius que Domino donante dicere poterimus. vere. Terret meam parvulam rudemque facultatem sanctorum Patrum antiqua doctrina, et vestra, fratres, intentio luminosa : sed rursum me exhortatur et illorum jussio, et vestra benignitas. Nam etsi cum eruditissima examinatione dicta perpenditis, ita tamen in Christo omnes pinguissima caritate diligitis, ut non solum fortes et mediocres, sed etiam tenues et pauperes libenter audiatis. Loqui verbum Dei cognitis et amicis magna fiducia est caritatis, ubi fructus præsumitur pietatis. Ut si quid etiam minus compti profertur eloquii, facile ignoscat amicus, cui non est dictor incognitus. Nam in hac parte prophetam Ezechielem de exsequendo præconio dubitantem, confortat omnipotens Deus, ne de sua imperitia trementer excusans, cervicibus parvis sub magno pro- B phetiæ onere vacillaret. Dicit ad eum Dominus : Quare dubitas? Non enim ego ad gentem alienam mitto te, sed ibis ad populum tuum, non ignotæ linguæ, sed cognitæ (Ezech. 111, 5). Nec dicturus es: Linguam quam non noveram audivi : una est lingua, paria sunt verba, civilis est audientia. Et ne esset aliquid quod reprehensibile cognitis in amico cognito videretur, porrigit ei librum intus et foris cœlestibus calamis exaratum, et jubet eum avidis faucibus absorbere, ut inde posset gustatas delicias eructare. Accepit, devoravit. Instructa est lingua, obdulcata sunt membra, et cœpit de homine divini magisterii suaviter vorata resonare peritia. Sic et nobis dignetur Dominus istius libri donare delicias, ut ipse doceat quod homo non docuit. De cognita vestra non timeo C civili congregatione, præsumens quia qualemcunque gaudebitis audire sermonem. Quotiescunque divini sermo profertur imperii, et regalis in medium doctrina tractatur, adsunt angeli ministri verbi Dei, commendatores eloquii, et interpretes sacramenti. Adfuit enim beato Daniel Gabriel interpretator, cum ei a dextris Cyrus assisteret imperator, et ait : Gabriel, fac intelligere istam visionem (Dan. vш, 16). Iste idem Dominus et nunc jubeat inter sancta et magna colloquia, tanto nos angelo commendari, ut interpretationis angelicæ accipere mereamur rationem. Tunc poterimus aptum quoquomodo ad vestram caritatem cum fiducia proferre sermonem. Sancto et dulci et largo sermone, plurimoque affectu non nescio semper dilectionis animos esse perfusos. Et quia [) magnis dapibus spiritalium rerum, subministratione domini fratris et consacerdotis mei, sæpius assuevistis expleri, quibus ausibus, quave fiducia poteritis oblectari, non potest comprehendi. Hoc mihi proponens tantillus homo, minus audeo quam præsumo. Sed quoniam communi voto, jussis parere contendo, erubescere non recuso. Et ideo velut advocationem quamdam parvam profero mediocris, non ut animum expleam, sed ut fastidium tollam. Ergo si satis non sorduerint, quæcunque fuerint libenter, quæso, accipere dignemini. Adhibete huc intentas aures, qui amatores estis verbi Dei, et considerate

[ocr errors][merged small]

Inclinantur organa de cœlis, quæ Dei gloriam possunt cantare nascentis. Descendentibus namque angelis ætherea geritur per ventos Ecclesia, ut cœlestis patriæ exemplar jam vivan transferatur ad terram. Ubique silentium, quia organis cœli universa succumbunt. Silentium prophetarum, taciturnitas sacerdotum, melodia sola modo est competens angelo rum. Zacharias tacet in templo, angeli cœperunt hyn:num cantare de cœlo, qui faciunt et stellam micare, et noctem lucere, pastores vigilare, oves ruminare, agnos tripudiare. Nuntius clarus, suavis cantus, mitis Dominus natus, pastoribus virtus, pecoribus pastus. angelis cantus. Describit beatus Joannes (Apoc. vn, 4) millia centum quadraginta quatuor in Sion monte hymnum cantare suavem, in modum citharœdorum; sed alter est sonus angelorum. Pastorum stupuere ora pendentia, agni et oves siluere, tanquam ad tibiam pastoralem, cum angeli nuntiant in præsepe jacentem hymno mulcente pastores. Pater Abraham desiderat in veritate suscipere Trinitatem, quam sus ceperat in imagine sub tentorio convelante. Isaac gaudet sub Bethlehemitica casa, velut sub centena ria spica; ad triticeam medicinam illustratur, jam non visitatur. Pater Jacob ille sub scala conspectat Dominum non scale incubantem, sed de terra nascen⚫ tem, in presepe jacentem, ubera materna lactentem. Ducatum gerit Moses Israeliticis populis (Deut. xvIII, 15), quia suscitatus est nobis Propheta de fratribus nostris. Isaias sub vinea dilecta concantat, faciens sub palmitibus spinosis Ecclesiam, quia puer natus est nobis, filius datus est nobis (Isa. ix, 6). Qui invi tat pastores ad præsepe, electurus est piscatores ex littore, facturus organa terrestria, declinando cœlestia. Jam Matthæus hominem pingit Deum, quem Spiritus pinxit sanctus in virginalium tabella mem brorum. Jam incipit Marcus evangelista leonem producere, non de venatoria cavea, sed de stabulari spelunca. Jam Lucas evangelista vitulum portat pon tificalibus humeris saginatum, ut pascatur de eo ge nus humanum; et jam terra tota sulco crucis aratur, in semine lacrymarum, in manipulis gaudiorum, el vituli saginantur ad Christianarum convivium nuptiarum. Aquila ecce jam volat, et usque ad pectos dominicum suarum Joannes declinat remigia pen nularum, ut de pectore Christi accipiat odoratum, et volatum suum pertendat ad cœlum, volatu cantu

que persulcans, In principio erat Verbum, et Verbum A erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. 1, 1). Delectat enim evangelistas cum Christo Domino nascente in terra ambulare, cum patiente rugire, cum inoriente sacrificare, cum resurgente et ascendente volare. Ab Oriente et Occidente producunt pennas aquila, dimittendo terram, tradendo membra, tolerando tormenta. Pennæ martyrum usque ad nostra littora navigarunt, et nos ad Dominum volare pennis justitiæ docuerunt. Ossa martyrum, membra sanctorum, pennæ sunt aquilarum, quas cantus invitat angelorum, volatusque coclorum, ut fiat lætitia pastorum, ruminatio ovium, nutritio dulcis agnorum, quia natus est Agnus Dei, qui tollat mundi peccatum. SERMO II.

In Nutuli S. Stephani.

B

Hesterna die celebravimus natalem quɔ Rex martyrum natus est mundo, hodie celebramus natalem quo primicerius martyrum migravit ex mundo. Oportebat enim ut primo immortalis pro mortalibus susciperet carnem, et sic mortalis pro immortalibus contemneret (al. susciperet) mortem. Natus est Dominus ut moreretur pro servo, ne servus timeret mori pro Domino. Natus est Christus in terris, ut Stephanus nasceretur in cœlis. Ingressus est Dominus mundum, ut Stephanus ingrederetur in cœlum. Altus ad humilia descendit, et humilis ad alta ascendit. Filius Dei factus est filius hominis, ut filios hominum faceret filios Dei. Fecit Christus miracula, fecit et Stephanus. Nunquid Stephanus potuit facere sine Christo? Vivebat enim Ste anus de Christo, sicut sarmentum de vite. Miraris fructum de sarmento pendentem, et vide sarmentum in vite manentem. Eia, sancte Stephane, dic aliquid de Judæis, ut incipias lapidari, quo possis coronari. Jaculare verba, et excipe saxa. Dic aliquid de incircumcisis cordibus, et morieris lapidibus. Dic aliquid de eo cujus nomen nolunt audire, et erubescant et sæviant, et muta fiant labia dolosa (Psal. xxx, 19). Dic eis ubi vides vivum, quem irriserunt C crucifixum. Dic eis ubi eum vides, et hic non vives, sed cum eo melius vives. Dic eis quia nihil est quod fecerunt, vivit enim quem occiderunt. Dic eis quia eum vides in cœlo ad dexteram Patris astantem, quem irriserunt in cruce pendentem. Et ille sanctus Stephanus, Ecce inquit, video cœlos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei. Clamantes autem continuerunt aures suas (Act. vii, 56). Aures clauserunt, et ad lapides cucurrerunt, impetumque fecerunt omnes in eum. Et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem (Ibid., 57): Adhesit anima mea post te, quia lapidatur caro mea pro te. Oravit Christus pro crucifixoribus suis, oravit et Stephanus pro lapidatoribus suis. Dominus Christus oravit affixus in ligno, et sanctus Stephanus, genu flexo. Qui stando suum spiritum commendavit Domino, pro illorum delicto fixo genn oravit. Orabat Dominum pro inimicis, ut amicus dicens: Certe ego patior, ego lapidor, in ne sæviunt, et in me fremunt, sed ne statuas illis hoc peccatum (Ibid., 60 ) : quia ut hoc dicam tibi, a te primo audivi. Ego servus tuus patior, sed multum interest inter me et te. Tu Dominus, ego servus. Tu Verbum, ego auditor Verbi. Tu magister, ego discipulus. Tu Creator, ego creatus. Tu Deus, ego homo. Multum interest inter peccatum istorum qui lapidant me, et illorum qui crucifixerunt te. Quando ergo dixisti, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. xxш, 3), pro magno peccato petiisti, et me pro minimo petere docuisti. Domine, inquit, ne statuas

Legitur apud Augustinum serm. I de Sanctis; exstat autem editionis nostræ tomo V, col. 2145. Hunc nonnullosque alios qui in hac appendice occurrent, jam antea inter opera Augustiniana editi, rursus hic edere non dubitavimus, propter variantes quas, utramque editionem conferentes, deprehendi

D

iliis hoc peccatum. Tanquam diceret, Ego patior in carne, isti non pereant in mente. Illi lapides mitte bant, et sanctus Stephanus orationes fundebat. Magna pietas, fratres, magna clenientia. Prorsus qualia ir mensa Domini sui comedit, talia et ipse in suo con vivio præparavit. Scriptum est in lege, Ad magnar mensam sedisti: scito quoniam talia te oportet præpa rare (Eccli. XXXI, 12). Talia ergo in oratione exhibuit, qualia in su Domini mensa comedit. Doininus Christus dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt; sanctus Stephanus dixit : Ne statuas illis hoc peccatum; et hoc dicto obdormivit in Domino. O somnum pacis! quid illo somno tranquillius? quid illo somno quietius? qualis ibat ad amicos, qui sic diligebat inimicos? Nam ut noverit sanctitas vestra, quantum valuerit oratio sancti Stephani martyris, recurrite nobiscum ad illum adolescentem persecutorem nomine Saulum, sicut ex libro dum legeretur audivimus, qui cum Stephanus lapidaretur, et ab ipso omnium lapidantium vestimenta servarentur, ut tanquam in manibus omnium ipse lapidare videretur. Hic cum iret in via, subito cireumfulsit eum lumen de cœlo, et audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi contra s'imulum calcitrare. Et ille: Et tu quis es, Domine? Et Dominus ad eum : Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris (Act. Ix, 3, 4, 5); quid mihi et tibi? Quare te erigis contra me malo tuo, et te non potius humilias bono tuo? Ad tanta mala quæ commisisti in me, olim quidem debui perdere te; sed Stephanus meus oravit pro te, Saule, Saule, quid me persequeris? Sed quia insanis contra nomen meum, ego te faciam servum meum. O Saule lupe rapax, comedisti, exspecta paululum, et digeres. Dicam plane, elisus est filius perditionis, et erectus est Vas electionis. Nam si sanctus Stephanus non orasset, Ecclesia Paulum non haberet. Sed ideo erectus est Paulus, quia in terra inclinatus exauditus est Stephanus. Ergo quod fecit Saulus, patitur Paulus; quod fecit persecutor, patitur prædicator; quod fecit lupus, patitur agnus: quia sic est in tali homine vindicandum, ut discat pati quod faciebat, sentiat et ipse quod aliis inferebat. Dicitur Ananiæ a Domino Jesu Christo, Vade ad eum, et signa eum signo meo (Ibid., 11). Abiit Ananias, baptizavit Saulum, et fecit ex lupo agnum. Copimus habere nos prædicatorem quem sanctus Stephanus habuit lapidatorem. Sic ergo exauditus est sanctus Stephanus, ut ejus orationibus deleretur peccatum quod commiserat Saulus. Comniendemus ergo nos orationibus ejus multo magis enim nunc exauditur pro veneratoribus suis, qui sic exauditus est tunc pro lapidatoribus suis.

:

SERMO III **.

In Natali S. Stephan

Dominus noster Jesus Christus, pastor bonus, mitis et pius, oves suas miscet inter lupos in hoc sæculo, ut eas adjuvet de throno suo. Vis videre quicunque es, Christiane, Dominum Jesum Christum oves inter lupos miscentem? Ipse in præsentis Evangelii lectione clamabat dicens, Ecce ego mitto vos, sicut oves in medio luporum (Matth. x, 16). Vis iterum videre Dominum Jesum Christum oves suas de luporum manibus educentem? Ipse clamat et dicit, Ego sum pastor bonus, Bonus pastor animam suam ponit pro oribus suis (Joan. x, 14). Lupus destruitur, quand pastor occiditur. Ovis redimitur, quando pastor crucifigitur. Non enim timere debent oves misse in medio luporum. Ad hoc enim lupis miscentur,

[merged small][ocr errors][merged small]

non ut in ipsorum malitia commutentur, sed ut A stum in sua gloria sedentem, pro mea salute astan

lupi in innocentia ovium convertantur. Sed si nolunt fieri agni, oves non deficiant, sequentes Agnum qui tollit peccatum mundi. Ecce enim prima ovis sanctus Stephanus, quomodo testimonio fidei lupos excutit proclamantes, et oculis suis cœlos cernit patentes! Optima ovis pugnans in medio luporumi; sequens, non adhuc perveniens ad Dominum, et jam amicus est angelorum. Quam manifeste familiaris angelis erat amicus, qui in medio luporum ut angelus parebat! Adapertis etenim cœlis, aspectus mutatus est confessoris; et cœpit tanquam Sole illustratus justitiæ resplendere, ut humanam speciem non haberet ipsis patentibus cœlis, ipsis latentibus inimicis. Nam stabat in medio luporum, et erat facies ejus tanquam facies angeli stantis in medio Judæorum (Act. vi, 15). Quid agitis, o Judæi? non timetis ovem Christi primam pedisequam, que habet in fronte sua nomen Patris et Filii et Spiritus sancti? Istud est signum quod vobis in Stephani fronte lucebat, hoc siguum viderunt cœli et pate acti sunt, et tanquam ostenso signaculo in specie angelorum, patefactæ sunt portæ cœlorum. Venit enim sanctus Stephanus cum clavibus fidei, et ipse sibi aperuit, quod fideliter credidit, et libenter aspexit. Quod ergo vidit, non tacuit. Ecce, inquit, video cœlos apertos, et Filium kominis stantem ad dexteram Patris (Act. vi, 15). Sed quid restabat ut cœlis patefactis videret, nisi ipsum qui in cœlis ascenderat Dominum Salvatorem? Nam istos cœlos omnes videmus, sed clausos, non patefactos; lucentes in stellis, non micantes in angelis. Iste autem jam non homo, sed angelus homo sedem palatii Domini sui non aspicit ‹ lausam, sed patefactam. Non videt angelos, sed archangelos; siquidem et ipsos aspicit, sed ipsum prædicat evi testis erat. Ipsum præconat cui est famulus in agone perfectus. Nam quanta fuerat sancto Stephano gratia donata! Videbat exercitum cœlestis militiæ stantem: videbat hominis Filium ad dexteram Patris sedentem. Ecce videt Dominum qui jam migrabat ad Dominum, confessionisque merito aspicit congregationem coelestium potestatum, qui jam migraturus erat ad provinciam mortuorum. Sed inter mortuos clamabat, qui inter lupos coruscabat. Ecce, inquit, video cœlos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Patris. Gaudeant amici, si blasphemant inimici. Non taceat ovis testificando, etsi lupi clamant blasphemando. Concluserunt enim mentes suas, et dixerunt, Blasphemavit. Hoc dixit et Caiphas princeps Judæorum de hominis Filio patiente et omnia tolerante. Cum enim diceret Dominus noster Jesus Christus suspensus in cruce: Amen dico vobis, amodo videbitis cœlos apertos, et Filium hominis staniem ad dexteram Patris (Matth. XXVI, 64), clamavit Caiphas dicens, Blasphemavit (Ibid., 65). Caiphas conscidit vestes, isti ipsas clauserunt mentes. Caiphas ut nudus remaneret, isti ut in sua malitia permanerent. O magnum miraculum! cœli januæ aperiuntur, et Judæi mentes impias concluserunt. Sed sanctus Stephanus non tacuit, non defecit, nec blasphemantibus cessit. Ibi attendebat, ubi oculos cordis aperiebat. Ecce, inquit, video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. Sed quid mihi irascimini pro tanta testificatione, Judæi? Nunquid mea jussione aut potestate patefacti sunt cœli? Patefacti sunt, non ut meam gloriam proderent, sed ut pastorem meum in meum astantem adjutorium demonstrarent. Considerate igitur, et videte quam longe sum a cœlis, positus_vobiscum in terris. Nunquid ego attingere potui, et januas aperire coelorum? Palatium suum ipse mihi aperuit Dominus angelorum. Merito quodammodo video, et quod video non tacco. Non eum contempsi in cruce pendentem, ideo video ad dextram Patis sedentem. Vobis istud est datum de cœlestibus testimonium; sed si non creditis, ego quid feci vobis? Cœli aperti enarrant gloriam Dei (Psal. xvm, 4), et ego taceo misericordiam Christi mei? Video Chri

B

no

tem. Ipse mihi testis est in cœlis, ego ei non ero testis in terris? Si eum fuero confessus coram hominibus, confitebitur etiam ipse me coram angelis suis. Si autem negavero eum in terris, et ipse me negabit in cœlis. Sed pro tam fidelibus testimoniis lapides jactatis, mentem clauditis, integra vobis et manifesta dicentem audire non vultis. Cadite, cedite lapidibus confitentem; habeo meum ad Patris dexteram adjutorem. Vos cæditis caput meum, ego illi commendo spiritum meum. Domine, inquit, Jesu, suscipe spiritum meum (Act. vn, 58). Isti maledicunt, tu benedic. Isti persequuntur, tu suscipe persecutum. Non sne causa, Jesus meus, Domine meus, pro me ad dexiteram Patris dignaris astare, quem novi et credo ad dexteram Patris sedere. Pro me est quod stare dignaris, qui stando non deficis, qui tuos adjuvandos non deseris. Tu me, Domine meus, misisti in medio inimicorum, nie dignatus es facere primum martyrem post tuam ascensionem. Si vis ut non deficiam a te, adjuva me. Cesset contusio petrarum, ne deficiat in me fortitudo membrorum. Pro me enim, Domine meus, appellas dum stas: vocis tuæ legationem audio; credo, suscipio, cognosco pro me apud Patrem postulantem, donantem et adjuvantem, ne mea fides deficiat sequendo te. Quid dicit Jesus meus, Dominus meus, petendo pro me apud Patrem? Pater, ecce iste primus pedisequus vam pro me mundi intravit palæstram; dona misericordiam, perveniat ad victoriam; sentiat ovis mea se adjuvantem, ne me inter lupos existimet traditorem. Ecce video stantem, præsumo pro me postulantem. Et ideo Domine meus, qui spectas certamen meum, suscipe spiritum meum. Verum quia non timeo, Domine, lapidata membra, pone spiritum meum in requiem sempiternam. Inter istos sum deputatus tanquam ovis occisionis, apud te ponar in requie suavitatis et pacis. Judæi lapidabant, iste ingemiscebat. Judæi cædebant caput, iste commendabat spirictum. At ubi de spiritu commendato cœpit esse securus, et pro inimicis factus est advocatus, et non sicut pro se petebat, ita pro inimicis interpellat. Hic stabat, quando Christum videbat; hic genua figebat quando pro inimicis orabat. Ipsa enim necessar.a erat advocatio pro tantis ac talibus inimicis. Sciebat enim quod eum Dominus Jesus non cito posset audire, sed pro ipsorum peccato, non pro merito suo. Ideo pro tanta iniquitate lapidantium Judæorum genua figebat, lacrymas effundebat, dicens : Domine, ne statuas hoc illis ad peccatum (Ibid., 59,. Vide, quicunque Christiane, quomodo ovis ista in omnibus sequitur, et pastorem imitatur. Dominus Christus suspensus in cruce clamabat: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum; iste dicit: Domine, suscipe spiritum meum. Dominus Christus pro inimicis clamat: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciun!; iste dicit: Ne statuas hoc illis in peccatum. Et manifeste, fratres mei, in medio lapidantium istorum qui amplius sæviebat, beatus apostolus Paulus præsens erat. Si ergo tune daretur Stephano de lapidante vindicta, quomodo talem magistrum habuisset Ecclesia? His dictis emisit spiritum, ascendit in cœlum, veniam meruit inimicis. Gaudere meruit in cœlis de amicitiis beati Pauli subsequentis, quia ipse est Dominus qui facit sterilem matrem in domo filiorum lætantem (Psal. exn, 9). Ecce hoc sanctus Stephanus meruit, qui videbat Filium hominis stantem, quem novimus ad dexteram Patris sedentem. Petamus enim ut interpellet pro nobis, et pro peccatis nostris, et cruat nos à tantis periculis et parturitionibus universis, pro pietate sua, non pro conscientia nostra. Nam qui aut quanti fontes peccati nostri flammam possunt exstinguere? Ipse dignetur nostra crimina sepelire ut sicut in monumento novo ad modicum commendavit membra sua, sie in fonte indulgent sepeliat peccata nostra, ut nobiscum semper gaudeamus in Ecclesia sacrosancta.

« PredošláPokračovať »