Q. Horatii Flacci Epistula ad Pisones de arte poetica: Horace, art poétique, texte Latin

Predný obal
Librairie Hachette, 1886 - 41 strán (strany)
0 Recenzie
Recenzie nie sú overované, ale Google kontroluje prítomnosť falošného obsahu a po jeho identifikácii ho odstraňuje
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Zvolené strany

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 37 - ... qui studet optatam cursu contingere metam, multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit, abstinuit venere et vino ; qui Pythia cantat tibicen, didicit prius extimuitque magistrum. nunc satis est dixisse ' ego mira poemata pango ; occupet extremum scabies ; mihi turpe relinqui est, et quod non didici sane nescire fateri.
Strana 7 - In verbis etiam tenuis cautusque serendis, Dixeris egregie notum si callida verbum Reddiderit junctura novum. Si forte necesse est Indiciis monstrare recentibus abdita rerum, Fingere cinctutis non exaudita Cethegis Continget, dabiturque licentia sumpta pudenter ; Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem si Graeco fonte cadant, parce detorta.
Strana 1 - HIIMANO capiti cervicem pictor equinam Jungere si velit, et varias inducere plumas Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne, Spectatum admissi risum teneatis, amici...
Strana 15 - Impiger, iracundus, inexorabilis, acer, Jura neget sibi nata, nihil non arroget armis ; Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino, Perfidus Ixion, lo vaga, tristis Orestes.
Strana 32 - Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis offendar maculis, quas aut incuria fudit aut humana parum cavit natura.
Strana 36 - Ducere quo vellet. Fuit haec sapientia quondam, Publica privatis secernere, sacra profanis, Concubitu prohibere vago, dare jura maritis, Oppida moliri, leges incidere ligno ; Sic honor et nomen divinis vatibus atque 400 Carminibus venit. Post hos insignis Homerus Tyrtaeusque mares animos in Martia bella...
Strana 11 - Musa dedit fidibus divos puerosque deorum et pugilem victorem et equum certamine primum et iuvenum curas et libera vina referre.
Strana 6 - Ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor, Ut jam nunc dicat jam nunc debentia dici, Pleraque differat et praesens in tempus omittat ; Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
Strana 19 - Conversis studiis aetas animusque virilis Quaerit opes et amicitias, inservit honori, Commisisse cavet quod mox mutare laboret. Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod Quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, 170 Vel quod res omnes timide gelideque ministrat, Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri, Difficilis, querulus, laudator temporis acti Se puero, castigator censorque minorum.
Strana 3 - ... inceptis gravibus plerumque et magna professis purpureus, late qui splendeat, unus et alter 15 adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae et properantis aquae per amoenos ambitus agros aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus; sed nunc non erat his locus.

Bibliografické informácie