Obrázky na stránke
PDF
ePub

tem aut sanctitatem consequi possumus nostris viribus aut operibus; sed oportet ut ideo credamus in Spiritum Sanctum, quod ipse sit nos sanctificaturus, quomodo et quando, tempore et modo, quibus ipse velit, tantum ne repugnemus Spiritui Sancto; ideo dicimus, Credo in Spiritum Sanctum.

Sed necessarium etiam est, ut aliquid sciamus de modo sanctificandi, quomodo Spiritus Sanctus nos sanctificat, ut nos præparare, imo locum Spiritui nos prevenienti dare possimus, ut suo lumine et efficacia omnipotenti, in nobis operetur; ideo diligenter attendite; et in hunc modum fit sanctificatio.

Cum Dominus noster Jesus Christus, per suam passionem, mortem et resurrectionem nos redemisset, et impetrasset ut peccata nobis remitterentur et efficeremur filii Dei, postea mox in die Pentecostes misit Spiritum Sanctum e cælo super apostolos in linguis igneis; ille dedit eis sapientiam et intellectum, robur et constantiam et potentiam, ut sanctum hoc evangelium de Christo (fidem scilicet, de qua loquimur) intrepide docere et prædicare possent. Et ubi ipsi præsentes adesse non poterant, aut ubi non diu manere, ibi substituerunt discipulos et pios et eruditos, et impertierunt eis Spiritum Sanctum per impositionem manuum; atque hic ritus, atque ordinatio, mansit usque in hodiernum, et manebit usque ad finem mundi.

Atque ita evangelium hoc Christi sanctum, quod prædicamus, et doctrina illa gratiæ Christi, in tota ecclesia non humana voluntate docetur, sed ex mandato divino, et excitante animos atque operante in apostolis et prædicatoribus Spiritu Sancto. Nam concionatores, sine excitatione et operatione Spiritus Sancti in rebus tantis, ad docendam hanc divinam et cælestem sapientiam ne os quidem suum aperire possent. Nec auditores possent sic magnifacere verbum et attendere ei, nisi doctrina evangelii originem suam haberet e cælo, ex Deo et Spi

ritu Sancto; ideo Paulus ad Rom. x. dicit, Quomodo credent sine prædicante ? quomodo prædicabunt, nisi mittantur ?

Qui, nunc credit evangelio, et recipit doctrinam de Christo, hic potest (audite verbi ingens pondus et maximam consolationem) filius Dei fieri, sicut Johannes, cap. i. testatur ; Quicunque autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. Quando autem credimus in Christum, et baptisamur, tunc renati denuo sumus et filii Dei; nam baptismus est lavacrum regenerationis, sicut postea clarius audietis.

Mox autem, cum filii Dei facti sumus, Deus dat Spiritum Sanctum in corda nostra, sicut Paulus ad Ga. dicit, cap. iv. Quia jam estis filii, tum Deus misit Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem Abba Pater. Dato autem Spiritu Sancto, vera etiam dilectione Dei accenduntur corda nostra erga Deum, sicut Paulus ad Rom. v. dicit, Dilectio Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Ubi autem est dilectio erga Deum, ibi servantur mandata Dei, et incipit aliquatenus obedientia mandatorum Dei. Ad hæc Spiritus Sanctus adversatur carni et cupiditatibus ejus, et adjuvat nos in his superandis, ut illis non obediamus, sed pii et sancti et puri simus.

Ita Spiritus Sanctus primum quidem est author predicati verbi, deinde per verbum excitat in cordibus fidem, vocatque ad baptismum, dein per fidem et baptismum operatur renascentiam. Cum autem renati sumus et facti filii Dei, Spiritus Sanctus habitat in nobis, sanctificat nos, ut simus jam templa Dei, ut Paulus ad Corinth. dicit; auget et confirmat fidem subinde magis, ut Deum jam affectu filiorum dulciter complectamur; obsignat et certificat nostra corda nobis remissa esse peccata ; accendit nos ad dilectionem erga Deum, ut jam incipiamus implere mandata et legem Dei; adjuvat nos ad resistendum peccato, et pravis concupiscentiis ; mortificat et concruci

figit Christo in nobis carnem per varias tentationes et crucem. Et hoc quidem perpetuum et indesinens est opus Spiritus Sancti in nobis, donec fides et dilectio perfecta reddantur, donec peccatum et malæ cupiditates per mortem corporis prorsus evacuentur; et tum perfecte justi et sancti erimus, liberati ab omni peccato et malo, hæredes in regno Dei, ut veri et dilecti filii Dei.

Sicut nunc audistis, filioli, credere nos debere in Deum Patrem, qui nos creavit, in Deum Filium, qui nos redemit; ita et hic discetis, quod debemus credere in Spiritum Sanctum, qui nos sanctificavit, et subinde magis renovat et purificat omnes qui evangelio credunt. Nam qui credit in Jesum Christum, quod ille sit ille Dominus et Redemptor noster, huic datur Spiritus Sanctus, ut sanctificet eum; sicut Paulus testatur et dicit, Nemo potest Jesum vocare Dominum, nisi per Spiritum Sanctum.

Ita breviter jam traditum est vobis, quomodo per Spiritum Sanctum sanctificamur ; hoc non solum diligenter animis vestris inscribetis, sed et oratione indesinenti contendetis apud Deum, ut ita vos sanctificare velit. Et, quantum fieri potest, ad hoc vos erudiendos et præparandos præbete. Qui n. libenter et attente audit contiones, qui studiose discit verbum, quo predicatur Christus, et firma fide adheret verbo evangelii, hic particeps fit hujus sanctitatis, hujus tantæ consolationis, et mansuræ ac æternæ salutis.

Quicquid præterea sequitur in symbolo brevis declaratio est eorum quæ audistis, et facile intelligitur quando hæc de sanctificatione recte percepta sunt. Et quia audivimus quod credere et confidere debemus Deo, tum sequuntur etiam præcipui articuli, propter quos illi confidere et in nullo dubitare debemus.

Primum credendum est piis et Christianis, quod evangelium et verbum illud de Christo, seu doctrina gratiæ, nunquam sine fructu aut frustra spargitur aut prædicatur in mundum, sed semper inveniuntur homines, semper

invenitur aliqua congregatio, quæ credit et salvatur, sicut Esa. lv. dicit, Verbum meum non redibit ad me vacuum, sed efficax erit, &c. Et hic coetus in terris, eorum qui credunt evangelio, vocatur una sancta catholica ecclesia Christi, id est populus, congregatio seu cotus Christianorum. Nam vocabulum (ecclesia) non significat templum ex lignis et lapidibus constructum, sed congregationem hominum illuminatorum Spiritu Christi, qui recipiunt verbum evangelii, et convenire solent ad audiendum verbum et orandum, et hoc quidem vos pueri diligenter discetis.

Hæc Christiana ecclesia est communio sanctorum, id est, omnes sunt sancti, unum corpus sanctum sub capite Christo, una sancta congregatio. Et omnes thesauros et opes spirituales, quæ pertinent ad sanctificationem, habet ecclesia a Domino suo Christo Jesu, et sunt bona omnibus et singulis communia; nam qui vere pius est, illorum bonorum fit particeps.

Hæc autem sunt bona, quæ Christiani, et tota Christi ecclesia habet communia; primum quod Deus Pater (illa æterna et infinita Majestas) est misericors, et dulcissimus Pater noster; Deus Filius est Redemptor et Mediator noster; Deus Spiritus Sanctus est communis omnium credentium Sanctificator; deinde evangelium, doctrina hæc æternæ consolationis, baptismus; sacramentum corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi ; per quæ totius cælestis hæreditatis et omnium bonorum Christi participes reddimur. Deinde oratio et sancta crux. Crux autem piorum vocantur ejusmodi passiones et tentationes quæ sunt salutares et utiles, quæ erudiunt et promovent nos ad cognitionem voluntatis Dei et vitam æternam, atque hæc crux, hæ afflictiones sunt in omnibus vere piis. Crux incredulorum et afflictiones impiorum sunt nocentes, quia augent impatientiam, promovent ad desperationem et damnationem.

Hæc scire ideo utile est, ut cognoscamus vera cogni

tione Dei nihil in cælo, neque in terra, quicquam esse præstantius, et hæc ingentia et maxima bona et dona extra ecclesiam Christi non inveniri : et ut firmiter credamus has immensas, ineffabiles, infinitas opes, et thesauros veros, primitias regni cælorum et vitæ æternæ, tantum in ecclesia esse, nusquam alibi, neque apud sapientes et philosophos gentium, neque apud Turcicam illam tot milium hominum colluviem, neque apud papisticam illam et titulo tenus ecclesiam inveniri. Quando ergo vera ecclesia, habens Spiritum et verbum, hæc tanta et tam accumulata bona nobis promittit, non dubitare debemus, nos ea jam accepisse. Et quando in his bonis et opibus constituit nos ceconomos, ministros et concionatores, non dubitandum est, quin Deus efficaciter nobiscum operetur et præsens adsit nobis, adjuvet nos, et semper contra mundum et regnum Diaboli corroboret, et adjuvet nos ut fæliciter, secundum vocationem nostram,

omnia geramus.

Secundo, Credenda quoque est remissio peccatorum; nam ubicunque est ecclesia Christi, ibi est (inenarrabile illud donum et immensa et æterna consolatio) gratis oblata gratia, et remissio peccatorum; et extra ecclesiam nemini hominum remittuntur peccata ; ergo remissio peccatorum quærenda est apud ecclesiam Christi ; ergo absolutionem ibi

quoque petere debemus, ut firmiter credamus, quando ecclesia vera per ministros suos remissionem peccatorum promittit, et hic in terris absolvit, absolutos nos esse etiam coram Deo in cælis, ut de clavibus latius audietis.

Tertio credenda est etiam resurrectio carnis aut corporum; videmus enim hanc horribilem pænam peccati originalis inter cætera quoque inflictam Adam et posteris ejus, ut corpus illud pulcherrimum humanum, ad æternitatem et immortalitatem creatum, semel per mortem hic dissolvendum sit, squalori funeris et sepulchri subjiciendum. Hoc autem ideo fit, ut peccati tyrannis, quæ ad

« PredošláPokračovať »