Obrázky na stránke
PDF
ePub

Dei; nam cum evangelium et piam doctrinam hæresim et errorem vocant impii hypocritæ, Deus ipse accusatur tanquam hæreticus, qui hanc doctrinam dedit. Hæc autem est horribilis blasphemia nominis divini.

Ita et quando verbo Dei non credimus, tunc violamus nomen Dei, et contumelia afficimus, quasi Deus non sit

verax.

Deinde quando evangelium et verbum ejus coram mundo non intrepide confitemur, contemnimus et conspuimus nomen ejus. Nam qui evangelium abnegat, et non confitetur constanter, qui conterritus ab hominibus revocat quæ pie docuit aut confessus est, hic perinde facit atque si Deus, Christus Filius Dei vivi, et totum evangelium, non satis dignum sit, aut quasi hoc honore dignari non velit, ut coram regibus et potentibus mundi de hoc loquatur, aut ut propter hoc aliquid patiatur.

Deinde quando Deum Patrem nostrum appellamus, (sicut re vera est,) et nos gloriamur tanti Parentis esse filios, et tamen non pia et inculpata vita præstamus id quod profitemur, tunc nomen Dei prophanamus: Nam patris contumelia est filius male frugi. De hoc conqueritur Deus per Ezechielem prophetam cap. xxxvi. Nomen meum propter vos blasphematur inter gentes.

Ita etiam habet res cum invocatione et gratiarum actione; qui Deum non invocat, non gratias agit, hic contemnit et negligit Deum, quasi non sit verus Deus, qui in omnibus necessitatibus subvenit nobis, subvenire vult et potest. Qui enim fatetur se adjutum esse a Deo, ille merito agit gratias; qui etiam credit, quod posthac erepturus sit, ille merito invocat.

Qui ergo sanam doctrinam non tradit, non credit in nomen Christi; qui verbum Dei non intrepide confitetur, qui non digne evangelio ambulat, non in omni necessitate Deum invocat, non in omnibus hilariter et alacriter gratias agit pro variis beneficiis, hic aspernatur et contemnit Deum nomenque Dei, et præbet occasionem ut alii con

temnant, et hoc est peccatum longe maximum; ergo orare debemus, ut Deus nos ab hoc peccato custodiat.

Hæc nunc est sententia et simplex intellectus hujus primæ petitionis; nomen quidem Dei per sese sanctum est, sed nos petimus hic ut et in nobis sanctificetur; hoc fit, quando verbum Dei syncere docetur, quando nos digne evangelio ambulamus et vivimus; hoc da nobis, Pater cœlestis. Qui autem aliter docet quam purum verbum Dei, hic nomen Dei prophanat et contemnit. Ab hoc peccato custodi nos, Domine.

Ergo, filioli, hæc discite accurate, et cum interrogamini, Quomodo intelligitis primam petitionem? respondebitis, Nomen Dei per se sanctum est, sed hic petimus ut in nobis sanctificetur. Et cum interrogamini, Quomodo ergo sanctificatur? respondete, Quando verbum Dei pure et syncere docetur; quando nos, ut irreprehensibiles filii Dei, sancte et pie in hoc sæculo vivimus. Ibi succurre nobis, adjuva nos, O Pater cœlestis. Qui autem aliter docet aut vivit, quam secundum verbum Dei, hic nomen Dei prophanat.

Generalis conclusio in omnibus concionibus quamdiu de oratione Dominica conciones fiunt.

Ita traditam habetis, filioli, sententiam et summam illius primæ, secundæ vel tertiæ petitionis. Hoc tenete in memoria, et indesinenter sic orate Dominum, nihil hæsitantes quin ipse exauditurus sit vos, et daturus ut sancti et vere pii efficiamini, sicut decet inculpatos filios Dei, qui Patrem suum habent in cœlis. Ipse enim promisit se daturum quicquid petierimus in nomine ejus. Nunc in nomine ejus utique petimus, quando orationem Dominicam oramus; ipse enim Dominus noster Jesus Christus hanc formam præscripsit orandi, et jussit sic orare. Ergo ex corde credamus quod Deus exaudierit nos, cum Pater sit noster. Nam quando promissionibus ejus credimus, tunc certo exaudimur, et per orationem consequimur ut

id accipiamus quod credidimus et petivimus, et ut obediamus ei et impleamus quæ ipse præcepit; hoc det nobis omnibus Deus, Amen.

SECUNDA CONTIO.
Enarratio secundæ petitionis.

[graphic]

NUNC audistis primam petitionem, quomodo in illa oramus, quod Deus velit nobis dare ut possimus implere secundum præceptum Decalogi, nempe ut non assumamus nomen Dei in vanum, sed ut in nobis sanctificetur. Ideo sequitur nunc secunda petitio, in qua petimus, quod Deus velit nobis dare vires implendi tercii præcepti Decalogi, id est, ut sabbatum reverenter peragamus et sanctificemus. Et hoc fit, non solum intermittendo opera nostra externa, sed tunc maxime cum carnis cupiditates mortificamus, verbum Dei diligenter audimus, et ex corde ei obedimus. Hoc autem sine peculiari gratia et auxilio Dei præstare non possumus; ideo ardenter orare debemus, sicut nos Christus in secunda petitione docuit :

Adveniat regnum tuum.

Ut autem hæc verba recte et probe intelligatis, diligenter attendite, ut discatis quid sit regnum Dei quod petimus. Regnum Dei, ut Paulus ad Rom. xiv. inquit, est justicia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto. Et quamvis hæc verba vobis difficilia et forsan obscura sint, tamen bene intelligetis, si diligenter attendatis. Scitis enim Cæsarem et reges in mundo habere sua regna, et subditi qui ejuscemodi reges agnoscunt pro suis dominis, eisque obediunt, hi pertinent ad regnum, et subjecti sunt. Et ita habet res cum regnis mundi, quod quilibet rex subditis suis mandat et præcipit, atque eos ita gubernat, ut non faciant quæ ipsi volunt, sed quæ rex præcipit.

Sic et Deus habet hic in terris in ecclesia cœleste regnum, et hoc regnum coelorum (quod toties Christus in evangelio nominat) in hac vita in credentibus incipit. Et omnes vere credentes, et servantes mandata, pertinent ad hoc regnum. Et quando Deus incipit suos vocare ad hoc regnum per evangelium, tunc regnum Dei venit ad nos, et incipit. Nam Deus incipit, et fit Dominus et Rex piorum, regit et gubernat eos, ut non amplius faciant quæ volunt secundum carnem, sed quod Dominus Deus, qui Rex eorum est, per verbum suum docet et præcipit.

Et reges quidem ac potentes in mundo vi quadam imperant, minis atrocibus et duris pœnis agunt et cogunt subditos ad obedientiam, et recte quidem; nam sic est ordinatio Dei. Verum Deus non ita administrat res in illo regno cœlorum, sed regit homines paterna lenitate, per verbum evangelii et Spiritum Sanctum, idque in hunc modum.

Deus facit nobis prædicari evangelium, quomodo Christus pro nobis passus sit, mortuus sit et resurrexerit, ut in symbolo paulo ante audistis. Ad hæc aperit corda, et dat fidem, ut evangelio obedire possimus. Credentibus autem evangelio dat Spiritum Sanctum, qui nos gubernat, et in omnem veritatem ducit.

Nam primum per fidem justificamur coram Deo; nam

fides participes nos facit justiciæ Christi, et inserit nos Christo. Et qui vera fide promissionem gratiæ apprehendit, huic Deus dat Spiritum Sanctum, per hunc diffunditur dilectio in cordibus nostris, quæ implet omnia mandata. Ergo qui credit in Christum, et qui vere credit evangelio, hic justus et sanctus est coram Deo per justiciam Christi, quæ illi imputata et donata est, sicut Paulus inquit, Rom. iii. Arbitramur hominem justificari per fidem absque operibus. Justus etiam est coram mundo propter dilectionem et charitatem quam Spiritus Sanctus in corde illius operatur.

Secundo, fides pacem et tranquillitatem parit in cordibus nostris et conscientiis; nam per fidem scimus et certificamur nobis remissa esse peccata. Ideo Paulus ad Rom. cap. v. dicit, Justificati ergo pacem habemus per fidem erga Deum, per Dominum nostrum Jesum Chris

tum.

Tertio, illa pax affert præcipuum et ingens gaudium nostris cordibus et conscientiis, ut Deum pro tanta amplitudine infinitæ et ineffabilis illius misericordiæ et gratiæ ardenter diligamus, laudemus, celebremus, gratiasque semper agamus; utque excitati et alacres reddamur ad facienda ea quæ Deo placent, et vitanda ea quæ ei displicent.

Hoc, filioli, est illud regnum Dei, quando per evangelium et Spiritum Sanctum Deus cordibus nostris dominatur, quando in nobis efficax est; id est, ut justificemur, et pacem habentes conscientiæ lætemur et exultemus in Spiritu Sancto propter abundantiam illam gratiæ et amplitudinem beneficii Christi. Et hoc est quod Paulus dicit Rom. xiv. Regnum Dei est justicia et pax et gaudium in Spiritu Sancto.

[ocr errors]

Quemadmodum nunc rex terrenus suum populum regit suis mandatis, suo nutu atque potentia, ita Deus regit et gubernat ecclesiam et pios (in regno cœlorum hic in terris) per verbum sanctum evangelii et virtute Spiri

« PredošláPokračovať »