Obrázky na stránke
PDF
ePub

tus Sancti, quem effundit opulenter super omnes qui evangelio credunt, et allicit ac trahit nos per verbum hoc jucundum gratiæ, et evangelium pacis, ut volentes et sponte illi obediamus. Nam Deus non delectatur coactis officiis, neque servili cultu, sed vult habere populum spontaneum, sicut David Psal. cx. dicit. Et hoc est iud regnum Dei quando nos ita gubernat et regit, et nos non facimus quæ nostræ sunt voluntatis, sed quiescimus et sabbatizamus a nostris operibus malis, et pravis affectibus, corpore et animo. Facimus autem ea, quæ Deus et Spiritus Sanctus in nobis operantur, hoc est, sanctificare sabbatum, quando cultu vero honoramus Deum, verbum Dei diligenter audimus, ut Spiritus Sanctus in nobis operetur sancta, divina et cœlestia opera, hoc est, justiciam, pacem et gaudium, ut jam audistis.

Qui ergo orat, Adveniat regnum tuum, ille nihil aliud orat quam quod Deus velit dare, ut a nostra propria voluntate feriemur, ne faciamus quod carni arridet et nos delectat, sed paciamur Deum, per sanctum verbum et Spiritum suum, sancta opera in nobis operari, ut ita tercium præceptum impleatur, Memento ut diem sabbatum sanctifices. Nam ita declarat hoc præceptum Esaias cap. lviii. et dicit, Si non feceris voluntatem tuam in die sancto meo, vocaveris sanctum jucundum, et sanctum Domini gloriosum, &c. De his omnibus ergo, filioli, debet esse oratio vestra ad Deum, nempe ut adveniat regnum Dei, ut velit regnum suum incipere in nobis, ut ei ita obediamus, sicut audistis.

Venit autem regnum Dei duplicem in modum ad nos. Primo per verbum et fidem, quando nobis prædicatur evangelium, sicut audistis, nempe quod Dominus noster Jesus Christus a peccato, morte et inferno nos liberavit per suam crucem, mortem et resurrectionem. Nam per prædicationem verbi discimus confidere Deo, et diligere Deum; hæc cognitio Christi, et fides, de die in diem crescit, non solum in his qui jam inceperunt credere, ut

in neophytis, sed his etiam qui jam olim professi sunt Christum, in hac fide proficiunt. Nam fides erga Deum per quotidianam prædicationem evangelii corroboratur, et dilectio eorum augetur.

Secundo, venit ad nos regnum Dei tandem per illam revelationem æternæ glorificationis et regni Dei, quando in extremo die resurgemus a mortuis et in regnum cœlorum recipiemur; ibi tunc perfecte justi, sancti et in æternum salvi erimus. Hoc totum autem est nobis adhuc hic absconditum, et nondum apparet; verum in extremo die illa ingens et ineffabilis gloria revelabitur. Sic Johannes in sua canonica cap. iii. inquit, Nondum apparuit quid erimus, scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus, et videbimus eum sicuti est.

Hæc omnia facit Dominus Deus in mundo prædicari, absque meritis et operibus nostris, ex mera gratia sua et amplissima illa misericordia, etiamsi nondum petiverimus, imo antequam petamus. Non autem prodesset nobis, etiamsi in toto orbe prædicaretur, quando nos non crederemus; hoc est, quando non in nostra corda veniret, quando non intra nos esset regnum Dei. Ergo summo studio orare debemus, ut non solum predicari faciat, sed etiam ut det fidem, et non solum aliis, sed etiam nobis. Et hæc petitio hoc habet in summa, quod Deus verbum suum et evangelium Christi per synceros concionatores velit mittere et dare, et per Spiritum Sanctum perducere nos ad fidem, ad obedientiam erga Deum, eamque quotidie augere; et dein reliquum impium, inobedientem mundum, cum omni malicia sua, abolere et tollere, et nos in æternum regnum et gloriam recipere.

Hæc est sententia et simplex intellectus hujus secundæ petitionis. Nempe regnum quidem Dei per se venit sine nostra oratione, sed hic oramus ut etiam ad nos veniat. Hoc tunc fit, quando Pater cœlestis dat nobis Spiritum suum, ut sancto verbo ejus credamus, pie et sancte vivamus, hic in ecclesia temporaliter, et alibi in æternum.

Ideo hæc diligenter discite, et ubi continget vos interrogari, Quomodo intelligis secundam petitionem? respondebitis, Regnum quidem Dei per se venit; nos autem hic petimus ut ad nos veniat. Et cum interrogamini, Quomodo hoc fit? respondere, Cum Pater ille summus et cœlestis dat nobis Spiritum, ut sancto verbo ejus credamus, pie et sancte vivamus, hic temporaliter, et in futuro sæculo in æternum.

[merged small][graphic]

AUDISTIS nunc in prioribus petitionibus, quomodo a Domino Deo petimus, ut velit nobis dare omnia quæ pertinent ad gloriam Dei et regnum cœlorum, de quibus in prioribus tribus mandatis primæ Tabulæ præcepit. Nunc sequitur tertia, ut Deus velit nobis dare ut etiam reliqua præcepta septem implere possimus, in quibus præcipitur nobis de rebus pertinentibus etiam ad mundanum regnum, ad vitam temporalem; scilicet ut honoremus pa

rentes et magistratus, non occidamus proximum, non adulteremur, non furemur, non mentiamur, sed obedienter, honeste, pacifice et pie geramus nos in omnibus; et hæc sunt verba petitionis:

Fiat voluntas tua.

Ut autem hanc petitionem recte intelligatis, filioli, sciatis duplex esse regnum. Primum est regnum Dei seu cœlorum, de quo supra in proxima petitione diximus. Alterum est terrenum et mundanum, de quo nunc audietis. Nunc Dominus Deus, in his duobus regnis, summus est dominator. In regno cœlorum ita regit, ut ibi incepturus hoc regnum immortalitatis et æternæ salutis. Terrenum regnum autem, et vitam in terris, ita gubernat et administrat, ut hic det pacem et tranquillitatem, ad audiendum et discendum regnum Dei, ut ita regnum cœlorum consequamur.

Et magistratus quidem in mundo in hoc constituti sunt, ut loco et nomine Dei res gubernent, et summo studio et omni cura incumbant, ut pax et tranquillitas conservetur in rebusp. ut authoritas magistratuum magnifiat, ut in seditiosos, in homicidas, adulteros, falsos testes, item insidiose aucupantes aliena bona, animadvertatur. Ad hoc enim dedit eis Deus potestatem gladii, dedit potestatem ad puniendos malos, et tuendos bonos; quemadmodum Paulus ad Rom. xiii. dicit, Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt potestates, a Deo ordinatæ sunt; itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt ; nam magistratus non sunt timori bene operantibus sed malis. Vis autem non timere potestatem, bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei n. minister est, tibi in bonum. Si autem male feceris, time; non enim sine causa gladium portat, Dei enim minister est, vindex in iram ei, qui male facit. Ideoque necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.

Ex his verbis nunc intelligitis, pueri, quod Deus vult esse honestam, tranquillam vitam hic in terris, cohercere seditiosos, compesci motus in rep. Ideo et dedit hæc mandata, Honora patrem et matrem; item, Non occides. Non mechaberis, non furaberis, non dices adversus proximum tuum falsum testimonium, non concupisces, &c.

Et Deus injunxit magistratui, quod in eos, qui his præceptis non parent, animadvertere debeant, et hi qui obediunt, præstant gratum cultum Deo; Deus autem et ipse vult punire inobedientes, et qui non obediunt non solum a magistratu coram mundo expectare pœnam habent, sed etiam coram Deo.

Et magistratus quidem, ac conservationem illam pacis publicæ, Deus ideo ordinavit, ut eo commodius et facilius evangelium audire et discere possimus; nam ubi sunt bella et motus, ibi non est locus cum fructu prædicandi verbi. Ideo Paulus ad Timoth. inquit, Præcipio fieri orationes, deprecationes pro omnibus hominibus, pro regibus, principibus et magistratibus, ut vitam placidam et tranquillam agamus in omni pietate et honestate; hoc n. bonum est, et acceptum coram Deo salvatore nostro, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad cognitionem veritatis pervenire.

Cum nunc hanc voluntatem ex suis sanctis præceptis sciamus, tum omni studio adniti debemus, ut obediamus ei, et ardenter orare debemus, ut gratiam et auxilium nobis Deus impartiri velit, et ad faciendam ejus sanctam voluntatem vires suppeditare; ideo Christus docuit nos orare, Fiat voluntas tua, sicut in cœlo, et in terra.

Voluntas autem Dei, quam hic in terris per obedientiam erga leges et magistratus requirit, demonstrata est pulchre in septem illis præceptis quæ audistis; quapropter illa septem præcepta, cum enarratione eorum, diligenter meditabimini quando hæc verba orabitis, Fiat voluntas tua, sicut in cœlo, ita etiam in terra. Perinde n. est ac sic dicatis, O noster Pater clementissime in cœlis, lar

« PredošláPokračovať »