Obrázky na stránke
PDF
ePub

nes

i Desa

bodia

fructure

gire nobis gratiam, et adsis auxilio, ut parentibus, et de-
inde publicis magistratibus ex corde obediamus, et ex
corde illis honorem habeamus; custodi nos ab omni odio
et acerbitate, ira et commotione, et invidia erga proxi-
mum, omni affectu pravo; da ut proximis faveamus ex
corde, verbis et factis illis benefaciamus. Da ut caste et
pure vivamus, omnia scandala vitemus, neminem ad res
turpes incitemus, sed omnium pudori et honori conser-
vando studeamus. Da nobis, ut nemini bona sua, neque
dolo, neque insidiis, non ullis malis artibus, neque furtis
subtrahamus, intercipiamus aut rapiamus; sed potius
proximos nostros adjuvemus in conservandis et augendis
suis bonis, et etiam nostra agape et eleemosine libenter
necessitatem eorum sublevemus. Da nobis ut neminem
mendaciis, aut falsis testimoniis lædamus, sed omnia bona
de proximo nostro sentiamus et loquamur. Custodi nos
ab omni mala concupiscentia, ut proximi opes non con-
cupiscamus, neque bona ejus captemus, aut aucupemur;
nam hæc sunt omnia præcepta tuæ sanctæ et divinæ
voluntatis, cujus obedientiam a nobis requiris.

Et in primis accurate hæc verba expendite, Fiat vo-
luntas tua, sicut in cælo, ita etiam in terra. Nam sancti
angeli in coelo voluntatem Dei perfectissime implent ar-
dentissima dilectione et constantissima obedientia. Neque
in ullo coelestium illorum spirituum, ullus est affectus
malus faciendi quicquam contra voluntatem Dei, sed toti
flagrant, et accensi sunt summa dilectione erga Deum.
Sic et nos hic sub sole in terris affecti esse debebamus;
verum imbecillitas et malicia humani cordis major est,
quam ut hoc præstare possimus. Nonnunquam prorsus
nihil obedimus voluntati Dei, et carni nos dedimus; non-
nunquam frigide et animis invitis facimus quæ Deus
postulat. Hæc vero imbecillitas est, imo horrendus est
morbus, et lepra et corruptio, ex peccato originis longe
maxima. Ergo ne maximi quidem sancti, hic in terris,
perfecte justi sunt, sed semper adhuc plurimum eis deest.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Aus de 2

terra - per

monstrates

..

- Fiat felis

rinde a cake

women.

Ergo indesinenter orandus est nobis Deus, ut det nobis suam gratiam ad implendam voluntatem sanctam Dei, ut tam justi, obedientes reddamur, sicut angeli in cælo.

Præterea, filioli, hic animadvertite, nos (quando oramus, Fiat voluntas tua) non solum orare pro nobis, sed etiam pro aliis, ut et alii homines voluntatem sanctam Dei faciant. Et quando homo aliquis impie aliquid conatur, aut contra voluntatem Dei quid molitur facere, tunc oramus, ut illius conatus et consilia frangantur a Deo, ut tantum voluntas Dei fiat. Ex hoc tune sequitur, quod etiam contra Satanam et corruptissimum mundum oramus, ut nec mundi nec Satanæ voluntas fiat. Quando enim verbum Dei audimus, et huic credimus, et evangelio libenter moribus et vita responderemus, tum hoc Satanæ valde dolet, tum Satan ob id indignatur, omnia sua consilia eo intenta habet, eo omnem panurgiam suam dirigit, ut falsis et phanaticis doctrinis, seditionibus et bellis, persecutionibus et blasphemia, Dei opus impediat et Christi regnum affligat; atque ibi suarum partium habet consortium perfidum hunc mundum, nostram carnem, quæ tentant et sollicitant contra voluntatem Dei. Quando nunc dicimus, (Fiat voluntas tua,) tunc non petimus tantum ut nos et alii homines mandata Dei servemus, sed oramus etiam ut omnis acerbissima et nocentissima voluntas Satanæ, et pessimi mundi, frangatur, et tantum voluptas Dei fiat, ut pax in rebuspub. ocium et tranquillitas sit, ut verbum et evangelium Christi libere prædicetur, ut nos pie et sancte, durante vita, in hoc sæculo vivamus.

Cum ergo Christus Dominus noster nos jusserit orare, et sic promiserit, Quicquid petieritis Patrem in nomine meo, faciam et dabo vobis, tunc firmiter credere debemus et nihil hæsitare, quod Satanæ callida consilia et perfidi mundi insidias et conatus Deus franget, quod contra blasphemias et persecutiones nos custodiet, ut verbum ejus retinere possimus et in pace esse. Ergo infracto animo et constantia magna evangelio adhærere debemus, verbum

Det er
E bris

UN et bar

Dei diligenter audire, viriliter et intrepide confiteri; ipse enim Christus Matthei x. et Lucæ xii. dicit, Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo in cælis; qui autem me negaverit coram hominibus, hunc negabo coram Patre meo in cælis.

Deinde et hoc, filioli, diligenter discetis, atque in animis et cordibus vestris inclusum tenebitis, quod his verbis orationis sanctæ Dominicæ relinquimus nos Deo totos, et ad afflictiones perferendas promptos nos offerimus, ad omnem crucem tolerandam quæ imponi possit; petimus enim ut fiat voluntas Dei; ergo cedimus nostra voluntate, ut ea non fiat secundum nostras cupiditates, quæ eo tendunt plerumque ut sanitatem corporis, opes, honores, ocium et tranquillitatem habeamus. E contra est voluntas Dei, ut varie in hoc mundo tentemur, crucem feramus, sicut et Christus Dominus noster spinis coronatus et crucifixus est. Sic Paulus ad Rom. viii. dicit, Quos prædestinavit, hos et præordinavit, fieri eos conformes imagini Filii. Ideo et Christus Luc. ix. dicit, Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.

Non est autem signum iræ quando Deus immittit afflictiones aut crucem; omnem enim filium, quem diligit aut suscipit, corrigere solet Deus. Qui ergo non sunt participes crucis et afflictionum, hi non sunt veri et germani filii Dei, sed nothi et spurii. Sicut ad Heb. xii. dicitur, et Solomon Proverb. iii. Omnem filium, quem diligit, Deus corripit. Ideo, filioli, discite patientiam, ut libenter feratis afflictiones: tà nabýuata, ut ille inquit, sunt uabhuata. Quando Deus exercet vos cruce, ut ægritudine corporis, inopia, contumelia, odiis illis acerbissimis quibus impii æstuant, et varia persecutione, gaudete; signa hæc sunt e cælo, quod Deus complectitur vos paterne, quod a peccato et inquinamentis mundi custodire, et vestram voluntatem vult frangere, ut discatis cognoscere sapientiam miram et voluntatem Dei. Hinc toties

tra

Tulumes

Cart

Exerit arse

e delea

antra ha 1 E 16 A

anzeti

TEI OLE

Paulus in suis Epistolis ingerit; (ut cognoscatis quæ sit voluntas Dei ;) Nam hæc cognitio est cælestis quædam et maxima sapientia et obedientia, referens obedientiam et sanctitatem angelorum in cælis.

Obligati autem estis ad præstandam Deo hanc obedientiam ; nam Deus per baptismum ejuscemodi pactum nobiscum fecit, quod debemus commori et consepeliri Christo, plantari in passionem et mortem ejus; tunc cum Christo conresuscitare vult, et glorificatos collocare in ccelestibus, quemadmodum et Christus resuscitatus est, et cælos ascendit.

Ergo, filioli, hæc diligenter discite, patientes estote in omnibus tentationibus et afflictionibus, sive sit ægritudo corporis, sive paupertas, sive contumelia propter evangelium, sive persecutio. Voluntas Dei sic stat, piis patiendum esse. Ideo Christus Lucæ xxi. dicit, Non cadet unus capillus de capite vestro sine voluntate Patris vestri in cælis. Quando ergo in afflictione, aut hora tentationum et certaminum, animi exacerbantur ad impatientiam, toto corde invocate et implorate opem Dei, ut det vobis patientiam, et dicite, Fiat voluntas tua, et non nostra; sicut et Christus hic docuit, et ipse re quoque præstitit.

Hæc nunc est sententia et simplex intellectus hujus tertiæ petitionis, nempe voluntas quidem Dei sancta bene fit sine nostra oratione, sed hic petimus ut et in nobis fiat; hoc fit, quando Deus omnia mala consilia et voluntates hominum reprimit, cohercet et frangit, quæ sanctificationem nominis Dei, et regnum Dei, impediunt, sicut est voluntas Satanæ, mundi, et propriæ carnis nostræ. Item tunc fit voluntas Dei, quando Deus retinet ecclesiam et omnes pios in cognitione verbi et fidei, et in obedientia mandatorum Dei usque ad finem; hæc est paterna et bona, sancta et perfecta voluntas Dei.

Ergo, filioli, hæc diligenter discite, et quando interrogamini, Quomodo intelligis tertiam petitionem ? respondebitis, Voluntas sancta Dei facile etiam fit sine nostra petitione, hic autem oramus ut etiam in nobis fiat. Et si quis interroget, Quomodo hoc fit ? respondete, Quando Deus omnia consilia sanguinaria Diaboli contra evangelium et regnum Dei, quando voluntates hominum, quæ impedire vellent sanctificationem et adventum regni Dei ad nos, reprimit, frangit. Quando Satanæ voluntatem et carnis cohercet et retinet nos in amore et cognitione sancti verbi sui, in fide, in obedientia erga mandata Dei usque ad finem nostrum; hæc est paterna voluntas Dei.

QUARTA CONTIO.

Enarratio quartæ petitionis.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.

[graphic][subsumed]

NUNC audistis in prioribus petitionibus quomodo per eas petimus, quod Deus velit nobis dare omnia quæ ad hoc pertinent, ut sancta mandata ejus impleamus, et in omni vita nostra pie conversemur et coram Deo et coram hominibus. Ex quo clare cognoscimus, quod legem

« PredošláPokračovať »