Obrázky na stránke
PDF
ePub

et mandata Dei, sine gratia Christi et Dei auxilio, implere non possumus.

Ideo sequuntur reliquæ quatuor petitiones, in quibus petimus a Deo, ut velit nobis dare omnia quæ in evangelio nobis prædicata et proposita sunt, et ea promissa quæ nos fide apprehendimus. Nam hic primum sequitur quarta petitio, qua petimus, ut Deus velit nobis dare omnia quæ nobis in prima parte symboli, de Creatione, credenda et fide comprehendenda proposita sunt; nempe, ut quemadmodum nos mero gratuito dono et misericordia creavit, ita et alere et pascere

velit. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Ut hanc petitionem recte intelligatis, filioli, tunc cogitate quid in primo articulo fidei de Creatione didicistis. Nam cum Deus creaverit cælum et terram, tum est Do minus totius illius creaturæ; et omnes creaturæ in cælo et in terra illius gubernantur arbitrio. Si autem propter nos creavit hæc omnia, tum et destinata sunt ad serviendum nobis ; ideo non simus solliciti de vita nostra, aut de his quæ ad victum sunt necessaria, sed confidamus Deo Patri, qui nos creavit et vitam nobis dedit, hic vitam nostram bene custodiet, et omnia dabit ac subministrabit quibus indigemus. Nam cum sit Creator, necesse est omnes creaturas obedire illius nutui et voluntati; et si non satis adesset creaturarum ad alendos nos, ipse novas creare posset.

Ideo nemo mortalium ita debet confidere sibi, quasi ex suis viribus se sustentare aut victui necessaria quærere possit ; sed Deo Patri cælesti ibi credendum est, hic solus et servare potest nos et alere.

Cum ergo hoc sic credimus, filioli, tum ex corde etiam hoc petere a Deo debemus, et dicere, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Nam gloria Dei est, et unice ei placet, quando ab illo hoc petimus. Ideo et jussit nos sine intermissione orare, et Luc. xviii. et Jo

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

han. xiii. promisit Christus se daturum quæ in illius no-
mine petierimus.

Nam etiam ex his verbis satis intelligi potest, quod
sæpe orare et petere debemus; nam Christus Dominus
noster non jussit nos petere victum in futurum aut cras-
tinum, ad 50 aut 60 annos, ne ad unum annum quidem,
ne ad mensem quidem, sed tantum panem nostrum quo-
tidianum. Nolite esse solliciti de crastino, (inquit ipse
Christus,) satis est diei afflictio sua. Si nunc de crastino
non debemus esse solliciti, sed tantum petere, panem nos-
trum quotidianum da nobis hodie, tunc certum est velle
id Deum, ut cras rursus petamus. Nam cras ita indige-
mus cibo sicut hodie, et tamen non pro crastino, sed pro
hodierno tantum oravimus.

Ergo a teneris assuefacietis vos, pueri, ut libenter et sæpe oretis; nam hoc placet Deo, et valde promptus est ad dandum omnia quibus indigemus, modo honorem illi, ut Deo, habeamus et petamus. In primis autem homines pii assuefacere se debent ad orandum, cum eunt cubitum, cum mane surgunt, cum in templo sunt, cum assident mensæ; nam hæc tempora præcipue destinata sunt ad orationem, sicut scriptura multis locis testatur.

Ante omnia autem hic observate hoc, quod panem nostrum quotidianum non a nobismetipsis habemus, neque nostro labore aut industria paratum, sed Dominus Deus dat nobis victum et panem quotidianum. Ideo abstineamus ab omni dolo, fraude et impostura ; (quibus fere in mundo victum et opes quærere student ;) nam hæc omnia citius inopiam et egestatem conciliant, quam opulentiam. Et ut maxime ad tempus impostores habent successum aliquem, tamen nunquam constabiliunt res suas, et Deus tantum connivet, permittens ad tempus eos ditescere et florere, ut postea ejuscemodi impios incautos eo gravius puniat, et subito evertat.

Neque cogitetis, filioli, quod Dominus Deus tantum buccellam panis det nobis, et præterea nihil aliud, aut

K 3

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[merged small][ocr errors][ocr errors]

nullum obsonium dare velit. Vocat enim hic panem quotidianum omnia quæ ad victum necessaria sunt, ut cibum, potum, vestimenta, domum, agros, jumenta, predia, pecuniam et argentum, &c. sicut et Paulus dicit, Omnia dat Deus opulenter ad fruendum. Ideo autem vocat panem quotidianum ad docendos et erudiendos nos, ut mediocri (sicut quotidianus usus postulat) contenti simus, ut non per luxum et intemperantiam cupiditatibus et carni nimium indulgeamus, et inutiliter ea prodigamus quibus possent adjuvari pauperes. Paulus enim præcipit, ut laboremus ut panem nostrum edamus, et pauperibus quoque impartiri possimus. Hoc facile præstabimus, si modo mediocribus contenti fuerimus. Qui autem splendorem, voluptates et luxum sectantur, non multum possunt benefacere pauperibus; hi, ut possint sustinere sumptus, sæpe fallunt, exugunt et deglubunt pauperes, sæpe per vim rapiunt ea quæ sunt aliorum. Sicut videmus quod avari et divites mundi, voluptatibus et luxui dediti, nihil ex suis opibus impartiuntur pauperibus.

Et hic non solum his verbis a Deo victum petimus, sed et omnia quæ ad victum sunt necessaria, ut partis bonis uti possimus; id est, oramus pro salubritate aeris, sanitate corporis, pro pace et tranquillitate in rep. pro familia fideli, &c. Nam nisi Deus det salubritatem aeris, frustra impenditur labor serendi, plantandi, et totius agriculturæ, et calamitatibus vindemiæ ac messes pereunt. Deinde qui non integra est valetudine, bic non potest uti pane aut victu, quamvis lauto, etiam si abundet opibus.

Deinde tempore belli, etiam si ditissima contingat messis et vindemia, omnia perduntur ab hostibus, adeoque etiam ab amicis, tunc non tuta sunt ea quæ possidemus, omnia tunc plena sunt rapinis, direptionibus, concussione, incendiis ; igni et ferro fede vastantur omnia. Et ut maxime aliquid reliquum maneat, tamen ne his quidem reliquiis præ sollicitudine et metu, præ pavore, terrore, et turbulentia illa vitæ bellicæ, homines uti possunt. De

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

inde ut maxime sit tempus pacis, tamen si intra parietes hostem habeas, uxorem parum fidam, malæ frugi liberos, famulos aut ancillas perfidas, tum tamen victus tuus atteritur et perit. Nam hi omnes intercipiunt panem quotidianum, et causa sunt magni damni.

Horum omnium author est Satan; nam hostis est adeo acerbus, ut non solum falsis doctrinis, et dogmatibus erroneis, nos seduceret ad perdendas animas, sed etiam per tempestates, per infectum aerem, varios morbos, per famem, bella, seditiones, variam maliciam et perfidiam domesticæ familiæ et vicinorum, libenter vitam, salutem, domum, facultates nostras perderet, atque funditus everteret. Et facile in uno momento totas resp. et omnes economias everteret hic spiritus vere malus, nisi Deus prohiberet. Ideo orare debemus, ut Dominus hunc spiritum velit prohibere, et dare nobis panem nostrum quotidianum, et velit nos custodire ab omnibus ægritudinibus corporis, ut nostris facultatibus sano corpore uti

possimus; deinde dare bonos, pios, et diligentes magistratus, qui nos defendant et tueantur, ne per vim nobis nostra eripiantur, ne per familiæ perfidiam facultates nostræ perdantur.

Deinde et, filioli, hoc quoque diligenter notate, ut hic nemo pro se tantum oret aut petat. Nam Christus Dominus noster non ita docuit nos, Pater da mihi panem meum quotidianum; sed da (nobis) panem nostrum quotidianum. Ita et plurali utitur in sequentibus petitionibus.

Hoc autem ideo fit, ut ad veram fraternam charitatem erudiamur; nam omnes sumus peccatores, et natura filii iræ fuimus. At Dominus noster Jesus Christus pro nobis mortuus est, et promeritus est nobis remissionem peccatorum, reconciliavit nos Patri, et fecit filios Dei. Ideo Deus nunc est Pater noster, et Christus frater noster; nos autem filii et hæredes Dei, cohæredes Christi, et sumus inter nos fratres. Si nunc Deus ita dilexit proximum

Decesam. 1

to salubrizi

salubritaza tandi, er de

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

K 4

nostrum, tunc et nos eum diligere debemus, alias charitas Dei non manet in nobis.

Deinde et nosmetipsos consolari debemus quod tota Christi ecclesia pro nobis orat, et quod omnes illæ ingentes opes, Christus, regnum cælorum, evangelium, sacramenta, oratio piorum, nobis communia sunt. Nam quicunque pius aliquid a Deo petit, hic et pro nobis petit, et nemo pro se solo orare debet. Atque hæc est pis maxima consolatio; nam ubi multi homines pii concorditer petunt, ibi certum est orationem exaudiri.

Hæc nunc est sententia et intellectus simplex hujus quartæ petitionis. Deus quidem panem nostrum quotidianum facile dat sine nostra petitione ; nos autem hic petimus, ut Deus det nobis hoc cognoscere vere, ut tanquam ex manu Dei, cum gratiarum actione, victum nostrum accipiamus.

Panem quotidianum autem vocat omnia quæ ad victum sunt necessaria, cibum, potum, vestes, domum, fundos, predia, jumenta, pecuniam, suppellectilem totam, uxorem honestam, probos liberos, fidelem familiam, bonos magistratus, bonum statum in politia et rep. salubritatem aeris, pacem publicam, sanitatem corporis, amicos fidos, honorem et dignitatem illæsam, bonos vicinos et similia.

Ideo hæc diligenter discite, et cum interrogamini, Quomodo intelligis quartam petitionem ? respondebitis, Deus panem et victum bene dat, etiam sine nostra petitione; hic autem petimus, ut Deus det nobis cognoscere, et gratias agere, quod a Deo panem habemus et omnia. Et si præterea quis roget, Quid sibi vult hæc vox, Panem quotidianum ? respondete, Panem quotidianum vocat omnia ad victum necessaria, cibum, potum, vestes, domum, agros, jumenta, pecuniam, opes, uxorem bonam, liberos obedientes, familiam fidelem, bonos magistratus, bonam politiam, pacem reip. salubritatem aeris, sanitatem corporis, pudorem, honestatem in moribus, amicicias firmas, vicinos bonos, et similia.

« PredošláPokračovať »