Obrázky na stránke
PDF
ePub

QUINTA CONTIO.

Enarratio quintæ petitionis.

Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

[graphic]

JAM audistis, quomodo a Domino Deo petimus, ut ipse, tanquam unicus ille et verus Creator cœli et terræ, semper servare nos velit et alere, sicut et in primo articulo symboli de Creatione didicimus, quod hoc tantum a Deo, et a nulla creatura, quærere aut expectare debemus.

Ideo sequitur quinta petitio, in qua petimus, ut etiam omnia nobis dare velit, quæ in altero articulo symboli de Redemptione didicimus; nempe ut per passionem, mortem, resurrectionem Jesu Christi Domini nostri, ab omnibus peccatis, morte, inferno liberemur, ut læti et alacres expectare possimus illum diem, quo vivos et mortuos judicaturus est. Et hæc sunt verba:

Remitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus debitoribus nostris.

Ut autem hanc petitionem recte intelligatis, filioli, tum expendite quod paulo ante audistis, quod Christus scilicet promisit se daturum omnia, quæ credentes in fide petimus. Ut autem vere credamus, oportet ut verbum certum et promissionem Dei habeamus, cui fides nostra adhæreat. Neque n. id esset fides, si credere vellemus nostris cogitationibus aut somnio, de quo Deus nihil dixisset aut docuisset, ut si quis credere vellet, se opem ferente Deo evasurum, si sponte se præcipitaret in aquam. Hoc esset tentare Deum, et esset gravissimum peccatum, suggestum haud dubie a Diabolo, sicut et Christum Dominum nostrum in hunc modum Satan tentavit, cum in civitate sancta statueret eum super pinnaculum templi, Matth. iv. et dixit, Si Filius Dei es, demitte te deorsum. Christus autem nolebat facere, sed respondit, ex Deut. cap. vi. Scriptum est, Non tentabis Dominum Deum

tuum.

Nunc Deus, quæcunque tandem incidat necessitas, satis opulenter et paterne suis promissionibus nos excitavit et corroboravit; his nos credere debemus, et in omni necessitate orantes Deum admonere, ut dare nobis velit quod nobis promisit. Et præsertim in hoc articulo admodum paterne et prolixe promisit nobis ea, quæ non solum ad vitam illam æternam pertinent, sed quæ ad pacem temporalem, ocium, concordiam, fraternam charitatem, suavitatem cordis erga proximum; nam Matthæi vi. cap. inquit, Si remiseritis hominibus errata sua, tum et Pater meus cœlestis remittet vobis errata vestra; si autem vos hominibus errata sua non remiseritis, tunc nec Pater meus cœlestis vobis remittet.

Et propter hanc promissionem, Christus Dominus noster docuit nos in hunc modum orare; Remitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus debitoribus nostris. Nam minime justum esset, si nos peteremus nobis remitti nostra debita, et nos non velimus remittere hominibus errata ipsorum: nec Deus ejuscemodi orationem unquam

esset exauditurus. Nam si nos causas habemus, quare hominibus remittere nolumus, tum Deus e contra etiam causas, et longe graviores, habet, quare nolit remittere nobis. Nec fieri potest, ut quisquam vere credat Deum sibi remisisse peccata, quando ipse proximo suo non vult remittere. Ergo quando Deus jam vellet ei remittere peccata, tamen id revocaret propter perfidiam et inobedientiam nolentis remittere proximo. Sicut et Christus pulchre hoc indicat in exemplo illo Matthæi xviii. cum servus ille, cui erat remissum debitum, conservo suo noluit remittere, ibi et ipse adigitur ad solvenda omnia quæ ante erant ei remissa.

Ergo, optimi pueri, inde a teneris assuefacite vos ut libenter condonetis his, qui offenderunt vos, ut non sitis cupidi vindictæ, tum Deus Pater vester cœlestis vicissim remittet vobis. Si irascimini, nolite peccare, non occidat sol super iracundiam vestram, Ephe. iv. Nam Deus noster et Pater cœlestis non ad nocendum nobis, non in damnum nostrum dixit, se non remissurum nisi nos remittamus aliis; et si remiserimus proximo errata, tum et se remissurum nobis; sed ad salutem nostram hæc annexuit suæ promissioni.

Et in his verbis insignis quædam consolatio abscondita latet, quam diligenter observabitis, tum Dei bonitatem et paternam misericordiam cognoscetis. Ipse enim novit, quam sit difficile nobis, quando peccavimus et offendimus Deum, ut credamus quod gratis et ex mera misericordia peccata remittere nobis velit. Ideo hoc signum annexuit promissioni, quo agnoscamus, quod ipse remisit nobis, quando nos scilicet proximo condonamus erratum et remittimus. Nam etiam si difficile nobis sit condonare proximo, quo nos offendit, tamen longe difficilius est credere quod Deus nobis remisit. Ideo deponendæ offensæ et reconciliationi cum proximo assuefacere nos debemus, ut libenter condonemus proximo; tunc eo facilius credere possumus, quod Dominus Deus noster nobis etiam

nostra peccata remittit; nam longe propensior ad misericordiam et gratiam Deus est, quam nos sumus.

Verum id non solum confirmat fidem, sed conservat etiam pacem, concordiam et fraternam charitatem. Nam nisi quam plurimum nobis mutuo condonaremus, sed quilibet vias quærere vellet se ulciscendi, dolo, vi et potentia, aut dura persecutione juris sui, tum rixarum, insidiarum, fraudium, tumultuum, litium, molestiarum, nullus neque modus neque finis futurus esset in mundo; tum de pace, de ocio in rep. de tranquillitate, et omni bono statu rerum, actum esset scilicet. Hoc autem varie nobis nociturum esset, in corpore et anima, fama, honore et facultatibus, ut experientia docet; nam sæpe quis litigat propter duos aut tres florenos, et nihil lucri faciens impendit viginti, triginta. Deinde inveniuntur sæpe pugnaces homines, qui proximo, vindictæ studio, inflicturi vulnus, ipsi ferro interimuntur. Longe ergo satius est, ut mutuo nobis condonemus, quam iras et odia mutuo exacuamus ; etiamsi damnum patiamur facultatum, tamen hoc lucri inde habemus, quod Deus vicissim condonat nobis, sicut nos nostris debitoribus remittimus.

Observate autem, filioli, vocabulum, (debiti ;) Christus Dominus noster non dicit, Remitte nobis peccata nostra : nam quando remittitur debitum, tunc longe plus est, quam cum remittitur peccatum. Hoc quidem ita intelligetis, Peccatum dicitur, quando malum facimus contra mandatum Dei. Debitum autem vocatur, quando bonum facere debemus, et non facimus; aut facimus, sed imperfecte, etiamsi interim nihil mali faciamus.

Quando nunc peccatum per fidem in Christum remissum est, et jam justificati ac filii Dei facti accepimus Spiritum Sanctum, qui adjuvat nos in lucta adversus peccatum, corroborat et excitat ad faciendum bonum; tunc tamen nondum perfecte implemus Dei mandata, nec facimus quæ deberemus facere, ut maxime non crassis peccatis adversus mandata ejus delinquamus. Quando

autem non omnia facimus, quæ debemus, tum semper manemus in aliquo peccatores. Illa debita remittit nobis Deus propter Christum, quando invocamus Deum, et proximo remittimus.

Atque ibi videmus, quare nunquam nostris propriis operibus a peccato, morte, inferno, liberari aut justificari possumus. Nam nostra bona opera semper manent imperfecta et indigent remissione; ideo oportet nos per passionem, mortem et resurrectionem Christi redimi, sicut in aliis articulis symboli de Redemptione diximus. Cum ergo in symbolo oremus, quod Deus nobis omnia peccata et debita propter Christum remisit, et hoc firma fide statuimus apud nos, tunc orare Deum diligenter debemus, quod agere nobiscum velit secundum fidem nostram, et debita nostra remittere, sicut nos debitoribus nostris remittimus.

Hæc nunc est summa et simplicissimus intellectus hujus quintæ petitionis; nempe in hac parte petimus, quod Pater noster in cœlis non velit respicere nostra peccata, aut propter illa nostram petitionem rejicere; nam non sumus digni illis rebus quas petimus, neque eas promeriti sumus. Oramus ergo ut ex mera bonitate gratis nobis dare velit ; nam nos quotidie peccamus, et meras pœnas promeremur. Offerimus nos ergo ex animo condonaturos vicissim proximo, et benefacturos his, qui nos offenderunt.

Ergo, pueri, hæc diligenter discite, et quando interrogamini, Quomodo intelligis quintam petitionem? respondebitis, Hic petimus, quod Pater cœlestis non velit respicere nostra peccata, aut propter illa rejicere nostram petitionem. Nam non sumus digni donis illis præcellentibus et amplissima gratia Dei, nec promeriti eam sumus; sed petimus, ut hæc omnia ex misericordia nobis dare velit, cum quotidie peccemus et pœnas promereamur. Offerimus ergo nos, ex animo condonaturos proximo, et libenter remissuros eis qui nos offenderunt.

« PredošláPokračovať »