Obrázky na stránke
PDF
ePub

neque potentia, neque opibus ullis comparatur, sed discendo timorem Domini. Qui autem timet Creatorem suum, tanquam omnipotentem Deum et Dominum, pios misericorditer juvantem, malos horribiliter punientem, hic diligenter cavebit, ne contra voluntatem Dei faciat, sed mandata ejus custodiat, quantum omnino fieri potest. Et ejuscemodi pii pueri evadunt in viros eruditos et prudentes, qui et aliis prodesse possint et reipub. sicut David alibi inquit, Initium sapientiæ timor Domini.

Si ergo timetis Deum, et studere pietati vultis, tunc diligenter addiscite decem Præcepta, quæ Deus ipse per Mosen e cælo dedit, et in his docuit, quid sibi placeat, aut displiceat, quid rectum sit, aut secus, tum vere habetis initium sapientiæ. Cogitate autem accurate, filioli, an ne hæc ingens sapientia sit, quando pueri inde a teneris addiscunt, quid rectum, parumve rectum coram Deo, quid sequendum, fugiendumve sit? Profecto sapientia est, quam multi adulti non tenent. Nunc discitur hæc Dei sapientia in decem Præceptis, et tamen initium est sapientiæ solum. Et hæc quidem adhuc est doctrina legis.

Cum autem traditur doctrina fidei in Christo, discitur adhuc major et sublimior sapientia, quam impii aut increduli neque intelligunt, neque assequuntur, sed Deus tantum e cælo dat eam iis, qui timent ipsum, et sancto verbo ejus credunt. Ideo diligenter jam discite initium sapientiæ, id est sancta decem Dei Præcepta, et eadem ita attente audite, ut ediscatis, ut domi recitare possitis.

Sequuntur decem Præcepta, quomodo illa pueris recitanda sint, ut ediscant.

Hæc sunt sancta decem Præcepta Domini Dei nostri.

Primum. Ego sum Dominus Deus tuus, non habebis deos alienos coram me.

Secundum. Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, neque enim erit innocens Domino, qui assumpserit nomen ejus in vanum.

Tertium. Memento ut diem sabbatum sanctifices.

Quartum. Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus in terra, quam Dominus Deus daturus est tibi.

Quintum. Non occides.

Sextum. Non mechaberis.

Septimum. Non furaberis.

Octavum. Non dices adversus proximum tuum falsum testimonium.

Nonum.
Non concupisces domum proximi tui.

Decimum. Non concupisces uxorem proximi tui, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

Hæc nunc sunt, optimi pueri, sancta decem Præcepta Domini Dei, in quibus voluntatem suam aperuit, et quid rectum et pium sit, quid facere illius mandato, quid omittere debeamus docuit. Hæc quidem summa diligentia discetis, ut non solum ea recitare, sed intelligere possitis, quid Dominus Deus in his mandatis a nobis exigat et postulet, quid sibi velint hæc præcepta, ut interrogati, apte possitis respondere, et ut olim vestros liberos, etiam ad timorem Dei, eundem in modum erudire possitis. Pudendum est enim et turpe Christiano, coram Deo et hominibus, si ignoret quæ sint mandata Dei, quæ sit doc

trina ad Christianos pertinens, cum quilibet Christianus obligatus sit, ut doctrinam suam confiteatur, cum res postularit, et ut liberos suos et posteros in eisdem educare studeat.

Quicquid hactenus hic scriptum est, hoc singulis contionibus,

quæ de decem Præceptis fient, præmitti debet; postea contiones 1. 2. 3. contio suo ordine, etc.

[merged small][merged small][graphic][merged small]

UT Decalogum præceptorum Dei (filioli) probe intelligere possitis, initio sciendum est, quod Deus decem Præcepta Mose dedit in duabus lapideis tabulis ; ideo et duas partes continent. In altera tabularum scripta fuerunt tria præcepta, pertinentia ad Deum, quæ docent quomodo nos erga Deum, cum animo et corde, tum etiam verbis et factis gerere debeamus. In altera tabularum

scripta sunt septem præcepta, quæ pertinent ad hominem, seu proximum nostrum, et docent quomodo nos erga magistratum, erga conjuges nostras, omnes homines gerere debeamus, ne simus inobedientes, ne cuiquam injuriam inferamus, ne cuiquam noceamus, non vitæ cujusquam insidiemur, non alienas uxores violemus, breviter, ut neque honorem neque bona proximi ledamus.

Nunc videamus primum præceptum, et enarrationem ejus.

Ego sum Dominus Deus tuus, non habebis deos alienos

coram me.

Hoc præceptum (filioli) docet, quomodo corda nostra affecta esse debeant erga Deum, nempe ut Deum et Dominum illum, qui condidit cælum et terram, et omnia quæ in eis sunt, ex corde solum pro vero Deo agnoscamus. Nempe ut timeamus eum, tanquam Deum vivum et verum, quia ipse certo punit impios, et vera fide adhæreamus illi, quia verax est et fidelis, non fallens in omnibus, quæ dixit aut promisit. Ut etiam ex toto corde eum diligamus. Nam vitam, halitum, sanitatem, omnia dona, bona corporalia, spiritualia habemus ex ipso, neque ullum minimum ex nostris meritis habemus, sed omnia ineffabili bonitate effundit in nos gratuito: misericordia ejus est infinita.

E contra nullam creaturam, neque in cælo, neque in terra, in cordibus nostris pro Deo habere debemus, id est nullam creaturam, neque in cælo, neque in terra, ita metuere debemus, neque ulli creaturæ sic debemus confidere, multo minus ullam creaturam tam vehementer diligere debemus, quam Deum Dominum nostrum. Nam si ullam creaturam, in cælo aut terra, ita timuerimus, et in ea confisi fuerimus, aut eam ita dilexerimus, tum jam habemus eam pro Deo, fecimusque ex ea idolum, id quod ingens, abominabile et horribile peccatum est, contra primam tabulam, contra primum et summum præceptum

Dei, quod Dominus ille Deus vivus et verus impunitum non relinquet. Nam ipse dicit, Ego sum DOMINUS, titulus meus, et nomen meum est DOMINUS, meam gloriam non dabo alteri; id est, ipse non vult pati, ut aliud quicquam pro Deo habeatur, aut ut ulli divinus honos exhibeatur, corde, affectu, verbis aut factis, præterquam sibi.

Nunc possetis cogitare, filioli, Quomodo possumus alios deos habere coram Domino ? tamen tantum unus est Deus, unus Dominus, qui condidit coelum et terram. Respondeo: Profecto non est alius Deus, præterquam unus ille Dominus: hoc firma fide apprehendite, filioli, hoc nihil hæsitantes credite, huic adhærete. Sed nihilosecius tamen, imprudentes, increduli et impii, aliquid habent pro Deo, quod per se non est Deus, neque ullo modo esse potest, etiam si illum suum errorem, nec intelligere ipsi, nec agnoscere possunt. Quemadmodum enim sæpe aliquem hominem, pro bono, aut pro divite, pro nobili habemus, in quo fallimur, qui tamen neque bonus, dives, neque nobilis est, ita sæpe aliquid pro Deo perhorrescimus et timemus, quod tamen non est Deus.

Primum, quando homo creaturam aliquam, vel aliquid aliud, quam Dominum Deum metuit et perhorrescit, et cogitat, si hoc mihi eripitur, si ille vir potens mihi ceperit indignari, si illud periculum non evasero, tunc perii funditus, tum non habeo quo confugiam, quo tunc me vertam? quis me servabit, &c.? Si de ulla creatura sic cogites, certe in corde habes eam pro Deo, etiam si ore non voces eam Deum, etiamsi tam alte abstrusus lateat ille affectus, ut ipse vix sentias vel intelligas. Verum hæc trepidatio longe debet abesse a nobis. Sed fide adherentibus firmiter Deo vivo et vero, sic cogitandum est nobis, ut maxime mundi potentes hæc vel alia mihi adversentur, etiam si urgeant me hæc vel illa pericula, etiam si præsentem intentent omnia mortem, tamen ideo non desperabo, ideo non me onerabo peccatis: tamen creatura

« PredošláPokračovať »