Obrázky na stránke
PDF
ePub

illa est in manu Dei veri, et ipsa non est Deus: tamen ne unus quidem capillus in capite eripi mihi potest, sine voluntate illius, qui unus et solus, vivus et verus Deus est: ille est etiam Creator, Dominus et Deus meus, et illum metuam, plus quam ullius potentiam, callida hostium consilia, opes, plusquam ullam creaturam. Si aliquid mihi ferendum est, aut patiendum propter justiciam, aut si aliquid perpetiendum est mihi innocenti, facile ipse me eripiet, adeoque custodiet, ne quicquam veniat periculi.

Secundo, quando in aliis rebus, quam in Deo, toto animo confidunt homines, et in hunc modum cogitant, Utinam has opes haberem, utinam amicitiam et favorem hujus hominis; tum dives, fœlix, beatus essem, tum ad omnes vitæ casus munitus essem, &c. Scias quod has opes, has creaturas habent pro Deo, etiam si ore non dicant, etiam si hic affectus, pene nobis ipsis insciis, occultissime in corde inclusus lateat. Sed hoc quoque longe absit a piis. Verum cordi pio sic cogitandum, Ut maxime abundem amicis, abundem opibus, voluptatibus circumfluam et gloria, omnibusque, quæ homo expetere possit, tamen ideo non veram salutem habeo. Hæ creaturæ enim non sunt Deus, non salvare possunt, neque a potestate Diaboli, aut ira Dei liberare, sed Dominus solus est Deus: si illum offendero, potest facile amicis privare, exuere opibus, aut alias efficere, ut hæc omnia mihi afferant exitium: ergo ipse solus timendus, et illo solo ex toto corde confidendum.

Tertio, quando homo, alicui rei extra Deum, tam ex animo afficitur, ut propter eam omnia libentissime, summa voluntate faciat et paciatur, quæcunque facienda sint aut ferenda, sive placeat Deo sive displiceat, tum certo habet eam rem pro Deo etiam si ore non dicat. Sed et hoc longe absit a piis. Verum piis animis ita cogitandum est, Quid propter illam rem offenderem Deum? Tamen hoc lucrum, hic honos, &c. non est Deus; tamen creaturæ sunt et non Creator; tamen nec salvare possunt, neque ab

ulla calamitate, neque a morte liberare: quare ex corde solum Deum meum diligam, illum solum respiciam, huic soli obediam.

Hic nunc videtis, filioli, quomodo his tribus modis, metuendo, confidendo, diligendo, creaturam aliquam facile habemus pro Deo, et pro idolo colimus, quæ revera non est Deus. Hoc autem ingens, abominabile et horrendum peccatum est, contra primum præceptum Dei, et latet hoc peccatum in animis hominum occultissime. His horrendis peccatis, contra primam tabulam Decalogi, mundus est plenus, et hypocritæ, ac falsi sancti passim in mundo. Ab his inde a teneris cavebitis summo studio. Sed ut hæc eo melius intelligatis, aliqua exempla proponam vobis.

Aliqui homines adeo exhorrescunt aspectus syderum et cœli, cum ipsi sic judicant, aut ab aliis audiunt, signa aut stellas minari calamitates publicas, &c. ut omni fiducia et spe abjecta in Deo, in summa trepidatione paveant, et adeo abjiciunt animum, ut nesciant quo se vertant. Alii putant cum sol, luna, aliusve planeta, in hoc aut illo signo est, non esse hoc aut illud incipiendum, esse id inauspicatum, et tristioris ominis, neque quicquam tunc novi incipiunt, quia credunt, non habiturum fœlicem successum aut eventum ; et multæ ejuscemodi idolatriæ sunt inter homines. Hi omnes signa et stellas in cœlo habent pro diis, sicut olim ethnici et gentes, sed propheta Hieremias cap. x. hoc prohibet et dicit, A signis cœli nolite metuere, quæ timent gentes, quia dii gentium vani

sunt.

Præterea et multi adeo metuunt tyrannos, quod metu ipsorum verbum et veritatem Dei non confitentur, sed eam abnegant. Hi tyrannos et potentes mundi habent pro diis, putant enim si illi faveant, tum se per omnia salvos esse; sed David propheta Psal. cxlvi. monet diversum, Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus, &c.

Quidam etiam homines, toti confidunt in opibus et pecunia, et putant bene nummatis deesse aut defuturum nihil. Ideo per omnia dedunt se avariciæ, et studio congerendarum opum, student questui, corradunt omnia, per fas nefas, undecunque possunt. Ejuscemodi homines, pecuniam et nummos colunt pro Deo. Sed Paulus Coloss. iii. inquit, Deponentes avariciam, quæ est idolorum servitus.

Quidam tota fiducia nituntur suis propriis operibus, et putant se sic liberari posse a peccatis, reconciliari, justificari coram Deo, et salvari. Hi sua merita et opera habent loco Dei, hæc est summa idololatria sub sole, et abnegatio fidei in Christum, sicut postea de fide pulchre Job xxxi. audietis et discetis.

Quidam adeo serviunt suo ventri, ut crapulæ, ebrietati dediti, toti in voluptatibus versentur, adeo ut præ illis Deum contemnant, et obliviscantur. Ejuscemodi homines ventrem pro Deo habent. Sicut Paulus de illis dicit, Qui cauponantes verbum Dei, perverse docent, quorum Philip. iii. deus (inquit) venter est, et gloria eorum erit in confu

sionem.

Ex his nunc exemplis, pulchre intelligere potestis, quomodo timendo, confidendo, vehementer diligendo, ex creatura Deum facimus, quæ tamen revera non est Deus, id quod diligenter cavendum.

Sed adhuc unus abusus est, quo ex vero et vivo Deo idolum facimus, quando de Deo et Dei voluntate, in animo nostro aliam idæam, aliamque imaginem concipimus, quam revera est; aut aliter de Deo sentimus, aut judicamus, quam ipse per suum verbum mandavit et præcepit. Ut quando credimus, aut opinamur, Deum delectari magis Franciscano cucullo, cingulo et fune cannabino, quam alia veste decenti et honesta; aut quod cultibus illis electiciis, quos ipse neque mandavit, neque precepit, delectetur. Ejusmodi cogitatio, et erronea opinio, facit ex vero Deo idolum, et est etiam horrendum et grave pecca

tum, contra primum et summum præceptum, de quo quidem in aliis contionibus audietis plura.

Ideo filioli cavete ab ejuscemodi abominationibus, ut non alienum Deum, aut idolum, in cordibus vestris vobis fingatis; sed sinite Dominum esse Deum vestrum; nam et admodum clementer, et paterne offert se, ut sit Deus vester. Ideo ad quemlibet dicit, Ego sum Dominus Deus tuus, id est, Ego sum Dominus et Pater vester, et admodum libens sum vester Deus tantum. Si Dominus, ubi timor meus? tantum timete me ut Dominum, obedite mihi, confidite ex corde mihi, implorate, invocate me, filioli diligite me ut Patrem.

Nos quidem supplicare omnibus ardentissimis affectibus et votis deberemus, ut dignaretur noster esse Deus. Nunc tanta, tam profusa et infinita est bonitas, ut ipse nos præveniat, antequam petamus, seque offerat et dicat, Ecce ego sum Dominus Deus tuus, tantum agnosce me pro Deo. Quando autem dicit, Ego sum Deus tuus, perinde est ac si dicat, Omne genus beneficii effundam in te, quicquid necessitatis te premit, hoc defer ad me, quacunque usquam re indiges, hanc petas a me, non longe absum; Deus tuus sum, in omnibus presens adero, in omnibus juvabo.

Et hoc quidem filioli, accurate perdiscite, et animis infixum tenete, tum Deum diligetis, et ex animo confidetis ei. Nam hæc est sententia hujus primi præcepti, ut Dominum Deum super omnia timeamus et diligamus, eique fidamus. Ergo filioli diligenter discite hoc, et quando interrogamini, Quomodo intelligitis hoc primum præceptum? tum respondebitis, Hic præcipitur, ut Deum ex toto corde timeamus, diligamus, et illi confidamus.

EPILOGUS.

Ita habetis optimi pueri, veram, germanam, et simplicem sententiam, in genere, primi, secundi, aut tertii præcepti (quodcunque tunc pro tempore explicabitur) hanc

discite, diligenter ruminate, et in timore Domini ambulate, ut hæc mandata non transgrediamini. Quicquid enim ipse præcipit, hoc est rectum, justum, bonum et sanctum. Quicquid autem prohibet, hoc est injustum, peccatum, et abominatio. Ipse (ut Deus) postulat, ut mandata illius custodiamus et non contemnamus. Nam Exod. xx. ipse dicit, Ego sum Dominus Deus tuus, fortis zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem, his qui oderunt me, et faciens misericordiam in milia, his qui diligunt me et custodiunt præcepta mea. Hoc est, Deus cominatur punire omnes, qui hæc mandata transgrediuntur: ideo exhorrescere debemus illius iram, et non peccare contra hæc mandata. Promittit autem gratiam et benedictionem omnibus, qui hæc mandata servant. Ideo debemus eum diligere, et illi confidere, et illius præceptis parere. Ideo optimi pueri, debetis timere Deum, et illius mandata servare, et ab illo petere gratiam et auxilium, ut facere et opere præstare possitis. Nam timor Domini initium est omnis sapientiæ, et reddit homines pios, et aptos ad omne bonum opus, qui placentes Deo, et publice, et privatim multis prodesse queant. Hinc consequitur bona conscientia, pax et tranquillitas, gloria et divitiæ, ut initio ex Psalmo audistis. Et cum ita in vera cognitione Dei, et fide perseveramus usque ad finem, tum Deus ultra hæc dat nobis vitam æternam, quam precor vobis ex Deo, qui est benedictus in sæcula.

Hic generalis epilogus, debet singulis contionibus sigillatim, in fine legi et recitari, quam diu durat lectio Catechismi, ad erudiendos pueros.

Et initium, simul ac epilogus, hujus primæ contionis, debet in omnibus contionibus aliorum præceptorum repeti.

« PredošláPokračovať »