Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][graphic]

NUNC audistis, quomodo primum præceptum intelligendum sit, in quo discimus, quomodo cor nostrum affici debeat erga Deum, nunc sequitur secundum quod sic

sonat.

Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, neque enim innocens erit Domino, qui assumpserit nomen ejus in vanum.

Hoc præceptum filioli docet nos, quomodo nos erga Deum gerere debeamus, tum affectu cordis, tum verbis; nempe ut nomen Domini non usurpemus inaniter, aut in vanum, sed tantum, quando ad laudem et gloriam Dei, et commodum proximi tendit; ut quilibet in verbis et sermonibus nostris animadvertere possit, nos Deum et sanctum nomen ejus, in cordibus nostris reverenter, religiose

timere, magnifacere et adorare. Nam per hoc et alii homines alliciuntur, et ad glorificandum nomen Dei excitantur. Quando autem ex scurrili quadam levitate, nomine Dei abutimur, tum offenduntur reliqui homines, et etiam redduntur prophaniores, sic nos oneramur reatu peccati alieni. Dicit autem Christus in evangelio Matthei xvi. cap. Qui scandalum prebuerit uni de pusillis, expedit ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundo maris. Ideo accurate cavete ab hoc scandalo.

Non solum autem hoc est nomine Dei abuti, quando nomen Dei Patris, aut Christi nomen usurpamus, aut nominamus, sed nomen Dei est, quicquid de Deo boni dicetur, aut boni dici debet. Sicut alias in communi more loquendi solemus dicere, Hic homo habet bonum nomen, id est, multa bona dicuntur de eo; hic habet malum nomen, id est, rumor malus spargitur de eo. Ita nomen Dei dicitur, quicquid de eo boni dicitur, scilicet quod sit justus, verax, misericors, bonus.

Nunc diligenter et accurate attendite filioli, quod non dicitur hic, Tu nomen Domini Dei tui prorsus non nominabis aut usurpabis, sed dicit non assumes in vanum : nam Deus id ferre potest, idque fert libenter, ut nomine sancto Dei utamur ad gloriam ipsius aut ad commodum proximi.

Ergo discetis, quanam ratione nomen Dei in vanum assumitur, ut cavere possitis et non peccetis. Multis autem modis nomen Dei usurpatur in vanum.

Primum quando homines titulum et nomen Dei tribuunt his rebus, quæ non sunt Deus. Ut gentes solem, lunam, stellas, item quosdam homines reges et tyrannos, Deos appellarunt. Et sicut Judæi, qui fecerunt vitulum aureum, et dixerunt, Hic est Deus, qui eduxit nos ex Ægypto. Et hoc filioli optimi, est tam Ex. xxxii. grande peccatum, ut Deus in Veteri Testamento præceperit ejuscemodi hominem, qui hoc patrarit, occidi, et si

Deut. xiii.

tota aliqua civitas sic peccasset, illam incendi, et funditus vastari, omnes qui in ea inventi essent trucidari. Ideo diligenter a tali caveamus, alias Deus horribiliter nos puniet.

Secundo, assumitur nomen Dei in vanum, quando in nomine ejus pejeramus, et fallaciter animo decipiendi juramus, sive in judicio, sive quotidianis negociis. Et quando magistratus imponit subditis juramenta non necessaria. Ideo diligenter cavere debetis, et non facile, ex Matth. v. prava consuetudine jurare, sed facite ut Christus nos docet, Sit sermo vester est est, non non. Quando autem aliqua necessitate jurandum est, et injungitur vobis a magistratu, tunc nolite pejerare, sed dicite veritatem, fideliter prestate quod jurastis. Et si continget vos adultos olim, adhiberi gubernandæ reip. tunc non date causam nec occasionem juramentis non necessariis, nam quicRom. xiii. quid peccatur ejusmodi juramentis, hoc imputatur coram Deo magistratui, et non subditis, qui obedire debent, etiam propter conscientiam.

Tercio usurpamus nomen Dei impie, quando diris execrationibus, et horribilibus imprecationibus, judicium Dei, ultionem Dei minitamur aliis. Quod peccatum hoc tempore valde vulgatum est, adeo, ut jam hoc tempore, non solum viri et adolescentes, sed et mulierculæ et puellæ, adeoque pueri, seipsos et alios horribiliter execrentur, non solum perciti iracundia, sed in quotidiano sermone, civilitatis causa, quasi vero virtus et ornamentum morum sit, execrationibus prodigiosis subinde detonare et tumultuari; cum tamen adeo abominabile peccatum sit coram Deo, et tanta turpitudo coram mundo, ut verbis id nemo facile assequi possit. Nam Paulus ad Philip. ii. dicit, In nomine ejus flectitur omne genu, cœlestium, terrestrium et infernorum, id est, non solum angeli et homines venerantur et adorant Dominum, et Deum nostrum Jesum Christum, sed et spiritus apostatici, et diaboli in inferno, contremiscunt ad nomen ejus, et conterriti agnoscunt nomen majestatis.

Nunc cogitate filioli, an ne illi homines, qui ita perdite assuefaciunt se ad diras quasvis, obstinatiores, detestabiliores sint ipso Diabolo? qui nomen Dei nihil honorant, nihil genua flectunt, neque contremiscunt, sed in illis execrationibus, et detestationibus suis, nomen Dei impie assumunt, nunc nomine, passionis, nunc sanguinis, nunc vulnerum Christi, prodigiosa dirarum genera, rabiose evomentes? cum has tantas blasphemias pii ne nominare quidem debeant. Atque interim proximis suis, omnia tristia, omnia funesta, quæ excogitari usquam possint, imprecantur, cum debeant proximum suum diligere non aliter atque seipsos. Ad hæc impietas est maxima, per nomen Dei imprecari hominibus tristia et mala, cum per hoc omnem salutem, omne bonum, mutuo nobis precari debeamus.

Ergo non dubitate, cum auditis aliquem hominem, ita assuefactum immanibus diris, et blasphemiis divini nominis, quod is quidem in hac parte detestabilior est ipso Satana. Nam Satan audit nomen Dei et contremiscit, nec audet sic consputare nomen Dei; illi vero ne tantulum quidem metuunt.

Ideo filioli, diligenter cavete vobis, ne assuefaciatis vos ad ejusmodi blasphemias: imo cum alios sic audietis, horribilibus diris detonantes, tunc fugite eos tanquam pestem, et cogitate, ne forsan et ego assuefiam et evadam ipso Satana abominabilior, proinde me ab hoc sodalicio subducam.

Quarto, assumitur nomen Dei in vanum, quando ridiculæ, obscenæ et turpes fabulæ, aut nugamenta sub nomine Dei et religionis recitantur. Et quando homines verbo Dei abutuntur, aut verba scripturæ sanctæ vertunt in lusum et jocum, sicut papista de anseribus hoc Psalmi exponunt, De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput. Hic abusus parit contemptum verbi Dei, scandala varia, et elevat autoritatem doctrinæ Dei.

Quinto, male utuntur nomine Dei, qui abutuntur ad

incantationes, et hoc non modo est peccatum, sed res per se longe omnium stultissima: nam hoc certo vobis persuasum sit, filioli, omne genus incantationis per sese nihil esse, quam mendacium, fraudem et imposturam, ad fallendos imperitos et simplices homines, sicut multi hoc, magno suo damno, experti sunt. Ergo cavete, non credite, nec discite, nec quicquam vobis metuatis ab incantationibus. Nam nihil aliud est incantatio, quam quod Satan per hoc incitat ad horribilia peccata, ut nomen Dei varie blasphemetur, ut idolatria horribili polluamur, ut homines inter sese, sibi mutuo suspecti reddantur, ut iræ, invidiæ, odia conflentur, ut obtrectationes et omne malum per hoc crescant. Hæc tunc placent Diabolo, sed Deus Exod. xxii. prohibuit, et jussit incantatores occidi.

Timete ergo Dominum filioli, et nomen sanctum ejus non assumite in vanum, cavete ab idololatria, nolite pejerare, a diris et execrationibus vobis temperate, ab omni turpiloquio, cum de sancta religione agitur, abstinete, incantationi ne detis operam. Nam huic præcepto Deus precipue addidit comminationem, Neque enim erit innocens Domino, qui assumpserit nomen ejus in vanum. Hæc verba credite maximi esse ponderis. Neque cogitate, Quid hoc est adeo magni? tamen non serio hæc loquutus sum, ludens hæc verba dixi, &c. Oro per Christum neutiquam sic vobismet patrocinamini, sed cavete diligenter, ne nomen Dei in vanum assumatis, neque serio, neque joco. Nam nomen Dei sanctum, summo honore, summa religione adorandum est. Qui non obedierit huic præcepto, hunc Dominus non innocentem habebit, sed graviter puniet. Quando autem Deus punit, tunc immittit morbos, pestem, famem, pænuriam, bella, feras bestias, latrocinia, seditiones, homicidia et similia, his retaliat nostra peccata: ideo metuere debemus ejus iram, et nomen ejus non assumere in vanum.

Possumus autem etiam nomine Dei pie et bene uti, et in nomen Dei jurati et baptisati sumus: hoc filioli accu

« PredošláPokračovať »