Obrázky na stránke
PDF
ePub

bato sanctis, cœlestibus et divinis rebus occupemur. Quando autem his vere sanctis rebus occupamur, tunc nos non inservimus Deo (si proprie loquendum sit) sed ipse magis servit nobis, id quod declarabimus.

Primum, quando sabbatum sanctificare volumus, id est sanctis, divinis rebus transigere, tum nihil sanctius possumus facere, quam ut audiamus verbum Dei, et evangelium, et ut discamus verum timorem, veramque fidem erga Deum. Item ut participemus mensæ Domini, ut consolationem accipiamus, ad confirmanda corda et conscientias, ad corroborandam fidem nostram. Aut ut in fide et spiritu ardenter oremus, ut Deus omnia det nobis, quibus indigemus, ut liberet nos a malo; nam sic exaudiet nos Deus.

Nunc spero vos, filioli, eo profecisse, ut facile intelligatis, quando Deus per suos ministros facit nobis predicari verbum suum, impertit nobis ineffabilia dona sacramentorum, exaudit orationes nostras, quod ipse nobis inservit, et benefacit, non nos ipsi. Ideo summa hujus præcepti est, quasi Deus dicat, En pueri, vultis mihi servire, et facere quod mihi placet, tum non nitamini, nec fidite vestris operibus, nam ego vestro labore et operibus non indigeo: venite, ego docebo vos, quid credere, aut facere debeatis. Sacramentorum mirificis donis consolabor vos, orationes vestras exaudiam; non potestis mihi præstare gratiorem cultum, quam ut ad me veniatis, et patiamini in vos effundi beneficia mea, ut agnoscatis quam Pater vester sim, et ut vos mihi confidatis, et me diligatis, quemadmodum liberi diligunt parentes. Et de his audietis in symbolo plura.

Secundo et hoc ingens et memorabile beneficium est, quod cum ad quærendum quotidianum victum, labor omnibus incumbat magnus, quod Dominus Deus dedit sabbata, quibus interquiescamus, servi, ancillæ et jumenta nostra. Nam his utique significat, quod etiamsi non ita indesinenter defatigemur laboribus, tamen se daturum

abundanter omnia, quando illius voluntati obsequimur,

et primum quærimus regnum Dei, ut reliqua omnia adji- Matt. vi. ciantur nobis.

Nunc cogitate filioli, quam grave peccatum sit, quando sabbatum non sanctificamus. Sabbatum autem violatur, quando prophanis, impiis operibus homines dant operam, ut quando non summa reverentia audimus verbum Dei et contiones, quando non oramus, quando ociosis, ignavis deambulationibus, choreis, alea, lusibus, symposiis tempus teritur; cum ebrietati, libidini, rixis, aliis fœdis cupiditatibus indulgent homines.

Nam ibi irascitur Deus et punit nos, ut maledictio sit undique, sicut Deutero. xxviii. cominatur, ut homines diu noctuque laborent, et tamen emergere aut eluctari non possint, neque id injuria; nam cum Deus illis dat sabbatum, non sanctificant, non audiunt verbum, non orant, contemnunt Deum et omnem cultum Dei, et perdite indulgent cupiditatibus in sabbato, crapula, choreis, lusibus, scortatione, rixis, turpissimis rebus prodigunt horas, tunc Deus eos punit, ut præ paupertate feriari non possint; neque enim digni sunt sabbato, cum tam male collocent horas. Quosdam autem Deus non punit in hac vita, sed differt pœnam ad horam mortis ; tum horribiliter deseruntur in æternum a Deo, et damnantur.

Ideo ab his tantis peccatis cavete filioli, sanctificate sabbatum, summo studio audite verbum Dei, orate indesinenter, pro omnibus beneficiis gratias agite, tum placebitis Deo; et dabit vobis gratiam et benedictionem, ut bene sit vobis, ut Domino Deo vestro cum gaudio servire et sabbatisare possitis. Deus n. clementer permittit sabbata, modo vere ea sanctificemus, et bene tempus et horas collocemus. Non solum autem corpore agendum sabbatum est, sed etiam corde: hoc fit, quando nostram propriam voluntatem, et carnalia desideria refrenamus, et submittimus nos reverenter voluntati Dei, sic ut in Dominica oratione ex corde dicere possimus, Fiat voluntas

D

tua, sicut in cœlo, ita et in terra. Nam sic dicit Dominus per prophetam Esaiam, cap. lviii. Si abstinueris facere voluntatem tuam in die sancto meo, vocaberis sabbatum delicatum, &c. id est, quando nostram voluntatem submittimus sanctæ voluntati Dei, quando patienter ferimus voluntatem et opera Dei, tum vere possumus sabbatum agere, et Dominum Deum in hoc laudare et celebrare.

Nam hoc non est sabbatismum agere, quando corpus desinit a labore, et interim animus totus intentus est, quomodo fallat proximum, potiatur omnibus voluptatibus, ulciscatur se acerbe de inimicis suis. Aut quando cor æstuat murmuratione et impatientia, et non obedienter submittit se voluntati Dei, nec pacienter fert opera ejus, sed cogitationibus suis se macerat. Nam ejuscemodi cor, quomodo sabbatum aget, aut Deum serio laudabit? Ideo discamus etiam sabbatisare a malis cogitationibus. Sed hoc est filioli, supra captum puerilem, et per totum vitæ cursum, satis est negocii, ut hoc discamus.

Hic nunc discite pueri, quod præcipuus cultus Dei non est situs in externis operibus, sed quando simul corpore et animo sabbatum celebramus, cum audimus verbum Dei, cum orando invocamus nomen Dei, participamus illius sacramentis, quibus omnibus monemur, docemur, corroboramur, munimur, ut subinde firmiores evadamus in fide.

Et hæc est vera et germana sententia, et intellectus tercii præcepti, ut Dominum Deum timeamus super omnia, ipsumque diligamus, ut contiones sacras, et sanctum verbum ejus magnifaciamus, libenter in illo exerceamur.

Ideo filioli accurate discite, et quando continget vos interrogari, quomodo intelligis tertium præceptum? respondebitis Dominum Deum timere et diligere debemus super omnia, ut contiones et verbum ejus non contemnamus, sed hoc reverenter et sedulo audiamus, et dis

camus.

QUARTA CONTIO.

Enarratio quarti præcepti.

Honora patrem et matrem, ut sis longævus super terram.

[graphic]

NUNC audistis, quomodo intelligendum sit tertium præceptum, in quo discimus, quomodo nos gerere debeamus erga Deum in operibus. Ideo sequitur nunc quartum præceptum.

Honora patrem et matrem, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus est daturus tibi.

Hoc est primum et præcipuum præceptum (filioli) secundæ tabulæ, quæ docet nos, quomodo gerere nos erga proximum debeamus; et hoc præceptum loquitur de præcipuis et excellentioribus hominibus super terram, scilicet de patre, matre, et magistratibus, et docet quomodo nos gerere debeamus erga eos, nempe ut eos honoremus, et

revereamur.

Non tractat autem hoc mandatum de adeo vilibus ne

gociis, sed de rebus longe maximis, et plurimum sapientiæ confert his, qui recte intelligunt, ideo filioli diligenter attendite, ut recte intelligatis.

Et primum quidem scitote, Deum ideo dedisse hæc decem præcepta, ut ex his discamus, quid illi placeat. Et certissimum est nihil nos usquam posse facere, conari, aut operari super terram, quod magis illi placeat, quam quod illius mandata servemus. Et stultissimi homines sunt, qui Deo servire volunt operibus, quæ ipse non præcepit. Nam de his ipse Christus dicit, Matthæi xv. cap. Frustra me colunt mandatis hominum. Certum autem est placere illi, ut honoremus patrem et matrem, et illis obediamus. Ideo placent ei etiam omnia opera, quæ parentes nostri nobis injungunt, et viliora illa, ut si verras hypocaustum, aquam afferas ad gutturnium. Hæc nunc ingens est consolatio, quod certo scimus, hæc tantilla opera valde placere Deo, tantum ideo, quod patri et matri obedimus.

E contra, nihil placent ei illi cultus, ceremoniæ et opera, quæ extra verbum Dei sine mandato ejus fiunt, quantumvis speciem et plausum habeant coram mundo. Hoc filioli discetis; nam mandatum Dei reddit nostra opera, sancta, electa et preciosa, et præterea nihil est sanctum.

Nunc præcipit nobis Deus, ut honoremus patrem et matrem, hoc est, ut reverenter metuamus, et libenter obediamus eis, ut diligamus et revereamur, omni genere officii colamus eos. Nam hæc omnia complectitur vox; Honora parentes, &c. Et illum honorem eis debemus, eo quod Deus illos nobis dedit, tanquam dominos, curatores, et magistratus, loco Dei; et per illos quidem, summis et maximis beneficiis accumulamur, quæ quidem usquam, secundum ipsa spiritualia Dei et Christi beneficia, accipimus. Ideo honorare debemus et non contemnere, neque negligere eos.

Quando autem non metuimus eos, quando leviter curamus, cum ipsi nobis succensent, tunc contemnimus, atque

« PredošláPokračovať »