Obrázky na stránke
PDF
ePub

hoc est abominabile peccatum; nam nullo modo contemnere debemus, sed attentos oportet esse nos, ut ne in minima quidem re offendamus eos.

Verum, quando non libenter eis obedimus, tunc etiam despicimus eos; nam qui non obedit patri et matri, ille arrogans est, præfertque se illis in sapientia; atque hic est insignis contemptus et peccatum grande; ideo filioli non ita contemnetis parentes, sed ex animo obedietis, et subditi eritis illis.

Et quando parentes non diligimus, tunc ex animo non possumus eos revereri, aut honorare; ergo oportet ut vehementer, et ex animo eos diligamus, presertim cum Deus tot et tantis beneficiis nos adobruat per illos, ut postea dicemus.

Præterea ad omne genus officii obstringimur erga parentes, ut per omnia et omnibus, quibus possimus rebus, eis gratitudinem præstemus, longe præ aliis. Quando aliis bene facimus, existimamus nobis deberi gratias. Sic quidem non debemus affecti esse erga parentes; sed ipso officio, et beneficio honorare eos debemus, id est, erga eos non aliter nos gerere, quam erga reges, principes aut potentes; quando illis in aliquo gratificamur, aut aliquid donamus, tum non cogitamus, nobis vicissim magnas gratias deberi; sed demittimus nos coram illis, et obnixe rogamus, ut boni consulere velint; nos libenter in majori gratificaturos, &c. Et reverenter id ambimus, ut velint nos habere commendatos. Hic est ille honos, illa reverentia debita parentibus. Sic in omnibus aliis nos erga parentes gerere debemus, ubicunque aliquid possumus eis præstare officii, sic honorare eos debemus, atque honorifice eos obtestari, ut exigua illa boni consulant. Nullum n. genus officii aut benevolentiæ satis est, ut aliquam partem meritorum patris et matris assequamur erga nos, aut ut beneficiis illorum (quæ infinita erga nos sunt) respondeamus.

Ita observate diligenter, quod hoc verbum (honorare)

complectitur timorem, metum, reverentiam, obedientiam, dilectionem et amorem erga parentes, ut omni genere officii et beneficiorum eos accumulemus, et tamen non requiramus gratias, sed ipsis agamus gratias, et rogemus, quod dignati sint boni consulere.

Nam ipsi vere sunt nostri domini, curatores, et magistratus a Deo constituti, et hæc officia ac obsequia eis debemus, et nisi sic nos erga parentes gesserimus, Deus gravissime irascetur nobis; ideo præceptum erat in lege Mose Deut. cap. xxi. in hæc verba; Si quis habuerit filium contumacem, qui non obedierit voci patris et matris, tum apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis, et dicent; Hic noster filius est contumax et inobediens, et non audit nos, et helluatur ac inebriatur; tum omnis populus lapidabit eum, ut moriatur, ut tollatur malum de medio vestri, et omnis populus audiat et timeat.

Ibi auditis optimi pueri, quam vehementer hoc displiceat Deo, quando parentibus non obediunt liberi, cum tam atrocem pœnam statuat in liberos, qui non obediunt.

Nunc audite etiam causam, quare Deus tam diligenter præcipit, Honora patrem et matrem. Et hæc quidem est causa: Dominus Deus tot beneficiis adobruit nos, per parentes, ut nulla eloquentia hoc verbis assequi possit; nam ipsis tanquam instrumentis utitur, quibus dat nobis vitam et halitum, deinde victum, et vitæ necessaria. Ideo tanquam organa electa Dei, debemus eos venerari. Et cum Deus ille vivus et verus sit in hac vita inconspicuus, quem non videmus, neque vocem ejus audimus, tum patrem et matrem suo loco nobis statuit, ut illi nobis colloquantur, ut illi nobis docendo, præcipiendo indicent, quid faciendum sit, quid omittendum.

Quemadmodum nunc pædagogus primarius nonnunquam hypodidascalo committit gregem puerorum, ut se absente illum ducat et gubernet, cui eundem in modum. debetur reverentia; et quemadmodum pædagogus vicario non obedientem graviter punit; ita Deus illos pu

eros graviter puniet, qui patri et matri non obediunt; nam ipse parentibus, tanquam suis hypodidascalis injunxit, ut vicarii sui sint, in educandis et gubernandis pueris.

Deus ergo ipse est ille summus conditor et pædagogus: pater et mater autem sunt organa et instrumenta, per quæ Deus hæc omnia operatur. Nam quando Deus ille æternus, et mirificus Creator, quotidie jam creat quasi ex nihilo hominem, daturus illi corpus et animam, non jam accipit de limo terræ, aut fragmen glebæ, ut initio fecit, cum Adam crearet, sed ad hoc tam mirificum, et ineffabile opus, parentibus utitur. Ergo hoc est primum, et longe maximum beneficium, quod Deus nobis per parentes nostros dat corpus et animam.

Posteaquam autem jam nati sumus, cum jam Deus nos alere vult, non panem e cœlo effundit, sed ubera materna mirifice implet lacte, ut possit lactare prolem, deinde patri dat facultates, ut sustentare possit liberos. Nam videmus, nos aliquot annis ibi infantili ætate tam misere jacere, deinde vix circum reptare imbecilles, ut ipsimet nos juvare non possimus, ut nisi Deus per patrem et matrem nos aleret, omnibus nobis sub primos vagitus in cunis pereundum esset: atque hoc quidem alterum ingens et præcellens beneficium est, quod Deus per parentes nos nutricando educat, tenerius quam gallina pullos

suos.

Deinde quos Deus vult Christianos fieri, et ad cognitionem veritatis pervenire, his dat Christianos parentes, hi curant nos baptisari, ut inseramur Christo, et filii Dei efficiamur. Nam nisi parentes Christiani essent, tum facile occasione perpetuis implicaremur erroribus; videtis enim nullos Judæos pueros baptisari. Quando autem Ethnicos et impios parentes haberemus, et sine baptismo moreremur, in æternum damnaremur. Et ut maxime non contingeret nos mori infantes, tamen apud ejuscemodi parentes interim impie educaremur, et odio acerbo ac contemptu veræ fidei a teneris imbueremur, ut in

Turcarum et Judæorum liberis videmus, qui omnes fidem Christi horribiliter oderunt, et vix inter decem milia unus adultus aspirat ad baptismum. Hoc est tertium ingens et præcellens beneficium, quod Deus per parentes mox ad baptismum et ecclesiam Christi perducit, et amorem erga Christi religionem veram in animis nostris plantat, ut volentes et libenter Christiani simus, alias facile adulti, a Christi fide in æternum alienaremur.

Deinde cum jam adolevimus, et jam tempus est, ut addiscamus verbum Dei, tum Deus primum omnium optimam et excellentissimam doctrinam tradit nobis per parentes, nempe decem præcepta, symbolum, orationem Dominicam. Et ut maxime erudiamur per pædagogos, tamen mandato erudimur parentum, et illorum impensa ac sumptu. Ideo nunc hoc est quartum beneficium, quod Deus nos per parentes docet, et erudit ad cognitionem sui verbi, ad cognitionem veram Dei.

Ad hæc, pater et mater formant nos ad bonos et civiles mores, ut evadamus in viros moderatos et sedatos, quibus cum libenter honesti viri conversentur. Ad hæc docent nos mechanica artificia, mercaturæ rationes varias, et omnis generis artes, quibus honeste victum quæramus. Ab ipsis habemus patriam, qua nihil est dulcius; ab ipsis jus civitatis, hæreditatem, et quis omnia enumerare potest? Tantum autem habent negocii et laboris parentes, in educandis, dolandis, erudiendis, ornandis, excolendis liberis, ut ipsi omnia exequi non possint, tametsi libenter facerent; ergo coguntur uti opera aliorum, ut pædagogorum, legislatorum, jureperitorum, magistratuum, per quos pueri hæc beneficia consequuntur, quæ Deus dare vult per parentes.

Hæ sunt potiores causæ, filioli, quare Deus nobis præcepit honorare parentes; et profecto crudeles liberi sunt qui hoc non faciunt, cum tantum cumulum beneficiorum a parentibus accipiant, et digni profecto essent, qui lapidarentur, sicut in Veteri Testamento pœna constituta erat;

ideo filioli hæc diligenter servate, non sitis inobedientes, ingrati, sed honorate patrem et matrem.

Non est autem ut cogitetis hanc obedientiam vos tantum debere patri et matri, sed eandem obedientiam et honorem debetis etiam his, quorum opera parentes sæpe utuntur, ut sunt tutores, pædagogi, patresfamilias, concionatores, pastores, magistratus; nam hos omnes scriptura sancta vocat patres; ideo quando Deus dicit, Honora patrem et matrem, tunc omnes illos complectitur, et hoc ideo fit.

Quando enim moriuntur parentes, tunc testamento suis liberis dant tutores et curatores, et eis impertiunt illam potestatem, quam ex Deo habent super liberos. Ejuscemodi tutoribus liberi etiam obedire debent, et venerari eos; nam illi sunt loco parentum; curant enim et fovent pueros, ut aliquid discant et educentur, et coram Deo et mundo coguntur reddere rationem.

Ad hæc, quando parentes non idonei sunt ad docendum, aut non satis ocii habent, tum committunt ludimagistris, contionatoribus et pastoribus, et impertiunt eis suam potestatem; ideo pueri et illis obedire reverenter debent. Nam Paulus inquit, Qui bene præsunt presby- 2 Tim. v. teri, duplici honore digni sunt. Et Petrus dicit, Obedite 1 Pet. v. præpositis vestris, nam excubant pro animabus vestris, ut qui rationem reddituri sint de animabus vestris.

Sæpe etiam fit, ut parentes liberos suos committant aliis, sive quod eos alere, sive in artificiis, aut ratione mercaturæ erudire ipsi non possunt. Quando nunc hoc fit, tunc pueri eos, ad quos ita mittuntur, et apud quos degunt, etiam tanquam parentes honorare debent, ipsis parere in omnibus. Nam in illos pater et mater suam potestatem transtulerunt; ideo Paulus dicit, Servi obedite Ephe. vi. Dominis vestris, tanquam Deo &c.

Quando autem pueri jam adoleverunt, et neque parentibus, neque pædagogis, neque dominis suis, neque pastoribus, aut sacerdotibus parere volunt, sed incipiunt fero

« PredošláPokračovať »