Obrázky na stránke
PDF
ePub

ERUDITIS ET PIIS ADOLESCENTIBUS,

JOHANNI ET PETRO GENGEBACHIS FRATRIBUS,

HONESTI ET OPTIMI VIRI,

D. PETRI GENGEBACH FILIIS,

JUSTUS JONAS.

GRATIA et pax Dei in Christo. Cum rogatus essem

a quibusdam amicis, ut hunc Catechismum, in ditione illustrissimorum principum, Marchionum Brandeborgensium, et Senatus Norimbergensis, ad usum Ecclesiarum scriptum, qui de tota religione, et rebus maximis, mira simplicitate et brevitate, apud pueros disserit, redderem Latine, ut aliis quoque Ecclesiis, apud externas nationes, quæ Germanice non intelligunt, fructum afferat hæc ministrorum in principum Brandeborgensium, et Ecclesia Norimbergensi, diligentia, venit mihi in mentem, inter scribendum, multos sermones admodum virulentos adversariorum, qui nunc (incitante Diabolo iracundiam hominum adversus Evangelium) plurimi sparguntur, et querelam scandalorum, qua mendaciter doctrinam sanam traducunt quidam malevoli, reprimi et extingui posse, si omnibus in universum scandalis, quæ ab Evangelicis data, clamitant Papistæ, hic unus opponatur fructus (ut interim de infinitis aliis sileamus) quod jam nostro tempore, juventus et prima ætas, passim recte instituitur et eruditur, de capitibus et tota summa doctrinæ Christianæ. Sicut extat patris nostri D. doctoris, Mart. Luth. Catechismus eruditissimus et sanctissimus, cujus exemplum alii imitantur. Ut enim maxime disrumpantur odio et ira adversarii, inficiari non possunt, tantas fuisse superioris temporis tenebras, tantum diluvium scandalorum

nocentissimorum, contra doctrinam fidei, contra Christum, partim oscitantia episcoporum, partim odio acerbo eorundem, adversus veritatem Dei, inundasse in Ecclesiam, ut inter tot chiliadas monachorum, canonicorum et sacrificulorum, adeoque inter tot milia hominum, qui Christianos se profitebantur, raro unus inventus sit, qui nosset decem Præcepta, multo pauciores qui enarrare aut intelligere possent. Hinc de peccatis contra fidem et timorem, contra primum præceptum Decalogi (quæ potissimum corripiunt prophetæ) prorsus nulla, aut rara fiebat mentio in contionibus. Nemo inquam negare potest, quod inter tot authores, qui commentariorum fluvios et maria scripserunt, in magistrum sententiarum, inter tot summularios et canonistas, non unus fuerit, qui de pœnitentia disserens, intelligere se aliquatenus significaret symbolum, aut uno verbulo, una syllaba mentionem fecisset articuli remissionis peccatorum. Quiritentur ergo nunc sane papistæ, scandala a nostris excitata, castos non vivere eos, qui serviunt altari, sed maritos fieri; violari dignitatem sacerdotum; aboleri discrimina ordinum, cum laicis datur utraque species sacramenti; antiquari vitam monachorum, qui soli, in alto ocio segregati a mundo, servierint Deo; interire disciplinam ecclesiasticam, non esse reverentiam mitris, infulis et galeris; ritus et ceremonias utiles Ecclesiæ, non solum ad pedagogiam juventutis, sed et ad cohercendam ferociam vulgi inventas, temere abrogari. Quæ omnia scandala (ut ipsi vocant) partim conficta sunt, et non scandala, sed abrogationes abusus impii, et idolatricorum cultuum, quos abolevit verbum Dei. Partim ejuscemodi sunt, quæ stante pura doctrina, facile corrigi et sanari possunt. At cum humanis doctrinis prorsus oppressum jaceret et deletum evangelium salutis, cum fabula anilis de dracone S. Georgii, cum illud commentum, de S. Christophero, notius esset in Ecclesia, quam Decalogus; cum vanissima somnia monachorum de rosariis, de ligneis granis Fran

ciscanorum, in contionibus frequentiora et usitatiora essent, quam Symbolum et oratio Dominica, an tunc prorsus nihil scandalorum fuit in Ecclesia? an tunc extra omnem culpam fuerunt tam supine stertentes episcopi? Si ipsi volunt oblivisci (tametsi conscientia eos reos agat haud dubie) tyrannidis suæ, plusquam Pharaonica, nos fornacis, servitutis et laterum Ægypti non obliviscamur, et jam memores adhuc miseria prioris, gratias agamus Deo pro ineffabili dono revelatæ veritatis. Et præclaræ sanctitati ac sapientiæ eorum, quæ tota sita est in regulis monachorum, in oneribus illis humanarum traditionum, in tot cultibus palam idolatricis, opponamus nostram puerilem doctrinam hujus Catechismi.

tarent.

Glorientur sane ipsi, se magno sono docuisse, nescio quas sanctitates, bona opera, et magnifice splendidas ceremonias: nos præ illis magnis sanctis, infirmi et infantes, gaudeamus cognita doctrina Decalogi, Symboli, orationis Dominicæ, ditatos nos esse omni sapientia, omni scientia, omni dono, sic, ut nihil nobis desit, nos ibi cognovisse, et cognoscere quotidie magis sapientiam Dei, in mysterio absconditam, quam nemo illorum hypocritarum cognovit ; si enim cognovissent Dominum gloriæ Christum, non tam acerbe persequerentur, et evangelium gratiæ non conspuDiscamus nos tres illas partes Catechismi, rudimenta quidem esse puerorum, sed ejusmodi rudimenta, quæ simul prophetarum et apostolorum, spiritualium et perfectissimorum, sint summa sapientia. Testatur Scriptura sancta, decem Præcepta, magna ostensione majestatis, in monte Synai data esse, ut Exod. xix. et xx. describitur. Non monachus aliquis hanc formam religionis, aut colendi Dei somniavit, aut cum fraterculo consusurravit in angulo, sed ipse Deus, Dominus creaturarum omnium, magnifica quadam ostensione majestatis, populo suo (quasi semel orbi terrarum, et universo generi humano, ostendens se solum esse verum Deum et Dominum) has leges ministerio cœlestium spirituum promul

gavit. Omnia ergo, quæ ad veram religionem, verum cultum Dei pertinent, omnia quæ de politicis et œconomicis rebus, bona et salutaria doceri, disci, cogitari, aut omnino humana mente percipi possunt, sic comprehensa sunt breviter in his duabus tabulis Decalogi, ut piis animis non obscurum sit, infinitæ cujusdam et divinæ sapientiæ vere cœleste poema ac opus esse has duas Mose tabulas. Et licet per ministerium angelorum populo Dei exhibita sunt, tamen si consyderemus, quanta brevitate author hic magnus et mirificus cœlum simul et terram, se Creatorem et creaturas, spiritualia et corporalia, imperscrutabilem illam abyssum operum divinorum, inde ab initio usque ad finem, hujus sæculi et futuri, complexus sit, tum res ipsa clamitat, hanc doctrinam Decalogi, qua veritas et voluntas Dei revelatur, præstantius quiddam esse, quam ut ab ullo angelo, homine, aut creatura inveniri aut edi possit. Nam et ipsi cœlestes principatus ac potestates et angeli, qui vident faciem Dei, primi illius præcepti, Ego Deus tuus, se servos adhuc, discipulos, et infantiles scholasticos agnoscunt. Cum author ergo legis hujus et tabularum sit ipse Creator, ipse Deus, quæ quo ad nos quidem sunt lapideæ, sed quod ad Deum attinet, cœlestes, spirituales, angelicæ, igneæ, sicut Paulus inquit, Lex spiritualis est, non dubitemus pondera verborum esse maxima. Et quamvis proprium legis officium non sit, prædicare gratiam et remissionem peccati, tamen in ipso primo præcepto, faciens misericordiam in milibus, quædam semina inclusa continentur Evangelii.

Nemo inficiari potest, de benedictione in semine illo sancto, et de gratia in futuro Christo, prophetas prædicasse; at eosdem (ut videmus in omnibus eorum contionibus) copiosos et diligentissimos esse interpretes Decalogi, et primi præcepti, ex illo suas conciones, non aliter atque ex fonte hausisse. Fatemur apostolos missos esse ad prædicandam gratiam; at eosdem videmus, ut Rom.

« PredošláPokračovať »