Obrázky na stránke
PDF
ePub

cire, petulanter se gerere, et aliis inferunt damnum, tum magistratus in illos animadvertet. Nam parentes magistratum elegerunt, et constituerunt, et potestatem suam etiam illi mutuarunt, ut contumaces liberos loco parentum puniant et coherceant. Ideo magistratus quoque honorandus est, non aliter atque pater et mater; nam per magistratum habemus defensionem, pacem politicam, jura et leges, tranquillitatem in civitate et republica. Libenter ergo pendere debemus tributum, vectigalia, reditus, ut illa possint conservari, ut Paulus Rom. xiii. præcipit.

Discite ergo filioli, non solum vocari parentes eos, ex quibus nati sumus, sed eos, qui ipsis navant operam in nobis educandis et erudiendis, ut sunt tutores, pædagogi, patresfamilias, pastores ecclesiarum, et magistratus. Honoris autem vocabulum non solum complectitur exteriorem illum gestum, sed hi demum honorant, qui vere reverentur, diligunt parentes, magnifaciunt eos, cedunt illis, omnibus officiis colunt, et tamen eis hoc non exprobrant, sed agnoscunt se adhuc multo plura debere.

Et hæc est præcipua sapientia, in temporariis et politicis illis rebus, ut agnoscamus illis nos debere honorem et reverentiam, et quod hic sit cultus Deo admodum gratus, et quod Deus unice delectatur hoc cultu, et quod infinita bona nobis per hos homines impartitur.

Ideo si vultis boni et pii pueri haberi, et placere Deo, tunc servate hoc mandatum, obedite parentibus, et cuilibet magistratui, timete eos, parete illorum mandatis, submittite vos in omnibus. Veruntamen si aliquid mandaret magistratus, manifeste contra Deum, tunc non debetis parere, sed dicere cum Petro apostolo, Oportet Deo plus obedire

quam

hominibus. Videte autem, ne ideo contemptim tractetis parentes, si forsan sunt homines simplices, rudes, pauperes, per ætatem jam imbecilles ; qualescunque tandem sint, tamen Deus per eos vitam vobis dedit, constituit eos vobis dominos, et ut supra commemoravi, tot bona dedit vobis per eos ; ideo debetis eos ho

Acto. v.

norare, ipsis obedire, libenter discere et facere, quod ipsi præcipiunt, et summo studio ea vitare, quæ prohibent. Nam hæc obedientia placet Deo, et est cultus Deo gratissimus. Cavete autem, ne parentum imperium detrectetis, seu autoritatem defugiatis, ne deseratis artifices et dominos, pædagogos, ad quos ipsi vos mittunt; nam hoc est grande peccatum coram Deo, quod impune non auferetis.

In primis vitandum est vobis, detestabile genus inobedientiæ, quod hoc tempore valde vulgatum est, ut insciis parentibus non implicetis vos nuptiis; nam hoc non solum est insignis inobedientiæ, sed maximæ stulticiæ; quid enim molestius aut calamitosius, quam conjugium, male conciliatum, aut infæliciter cohærens? Ibi per omnem vitam, carnificina vos exercet, et infortunium detinet, e quo non nisi per mortem eluctari datur. Periculum autem est, quando contempta autoritate parentum, ipsis insciis ad nuptias aspiramus, et ita in peccato et inobedientia conjugium auspicamur, ut Deus neque salutem, neque benedictionem daturus sit. Si autem mandata Dei servaveritis, et parentes honoraveritis, tunc Deus vicissim diliget vos, et uberrimam benedictionem impartietur.

Nunc audistis, filioli, quid faciendum sit: ideo discite diligenter ; nam hoc præceptum est insigne et unum ex præcipuis. Et ideo Paulus dicit esse primum et præci- Ephes. vi. puum, habens promissionem. His verbis promittit nobis Deus, ut qui honorat patrem et matrem, hic longevus futurus est, et mansurus in patria, qui autem non honorarit, hic expelletur è patria, et cito morietur.

Et profecto hoc videtis ita in experientia ; nam quando pueri sunt petulantes, prefracti, feri, contumaces, non obediunt parentibus, pædagogis, aut dominis non fideliter inserviunt, quando non reverentur pastores ecclesiarum, aut magistratibus non obediunt, tunc Deus punit eos, ut alii alio infortunio plectantur, hic in membro aliquo mutiletur, ille casu aliquo reddatur monoculus, hic excussus

ex equo, repente jaceat extinctus, ille in aquis submergatur, ut interim taceam, quod tot adolescentes parum frugi, inter pocula, ferro confossi pereant.

Cum jam ventum est ad economiam, tum nusquam eluctari aut emergere possunt, obruuntur ære alieno ut cogantur extra patriam exulare, et confugere ad asylum ; deinde dum mendaciis et aliis artibus malis conantur utcunque effugere, non raro accidit, ut res ad restim eis redeat, aut coguntur errare in alienis terris extorres, et ut ab omnibus notis amicis, consanguineis deserantur, ubi nemo illis fidit, nemo adjuvat, nemo miseretur: hæc tunc digna est pæna, quod ætate ineunte et tenera parentibus non obedierunt.

Proinde filioli, obedite parentibus et magistratibus, tunc longævi eritis, et evadetis in viros prudentes, ut et aliis prodesse possitis. Et tunc Deus benedicet vobis, ut manere possitis in patria, apud parentes, sorores, fratres, amicos, sodales, omne genus beneficii et officii ab illis accepturi; tunc non turpis inopia, aut æs alienum premet vos, ut cogamini relinquere patriam, neque pericula, et motus bellorum ejicient vos è patria. Tanta et tam exaggerata præmia Deus promisit obedientibus, et certo est daturus, sicut experientia cernimus, quando parentibus obedimus, et patimur nos secundum mandatum Dei gubernari, magno nostro commodo, et' educari ad timorem Dei.

Hæc nunc est vera sententia, et intellectus verus quarti præcepti, Quod Deum super omnia timere et diligere debemus, quod propter ipsum parentes, et dominos ho norare, eosque non contemnere.

Ideo diligenter attendite et discite hæc, et quando interrogamini, quomodo intelligis quartum præceptum ? respondebitis, Dominum Deum super omnia timere et diligere debemus, ut propter ipsum, nostros parentes, præceptores, dominos non contemnamus, sed eos honoremus, eis obediamus, omnique reverentia ipsos colamus.

[merged small][graphic]

NUNC audistis, quomodo quartum præceptum intelligendum sit, in quo discitis, quomodo nos erga patrem et matrem, et erga quoslibet magistratus gerere debeamus; nunc sequitur quintum præceptum.

Non occides.

Hoc præceptum docet nos, quomodo nos gerere debeamus, erga singulos proximos, nempe ut non inferamus illis damnum, neque in bonis, neque vitæ eorum insidiemur. Nam inter omnia temporalia et corporalia bona, nihil est præciosius salute et vita ; ideo Deus præ omnibus damnis, hoc præcipue vetat, ne occidamus proximum.

Hoc mandatum autem non solum arcet nos ab homicidio, quod manu et ferro fit, sed prohibet omnem acerbitatem et odium, ut nec affectu cordis, nec verbis, nec

operibus homicidium patremus; nam lex est spiritualis, ut Paulus Roma. vii. dicit; et exigit non solum obedientiam externi operis, sed et affectum cordis, et intimos sensus.

Et profecto eximia sapientia est, hoc mandatum penitus introspicere, et recte intelligere. Ideo et Dominus noster Jesus Christus hoc mandatum exposuit ipse, ne erremus et hoc mandatum falso intelligamus, ut Judæi ; nam Judæi putabant, quando manus abstinerent a cede, tunc servassent hoc mandatum; quando alias odio et invidia flagrabant erga proximum, verbis aut operibus alias occasionem dabant cedi, tunc non habebant pro peccato; et scribæ et pharisæi eorum sic docebant eos; ideo Christus Matthæi v. dicit, Amen dico vobis, nisi abundaverit justicia vestra, plusquam scribarum et phariseorum, non intrabitis in regnum cælorum. Audistis quod dictum est antiquis, non occides, qui autem occidit, reus erit judicio. Ego autem dico, si quis irascitur fratri suo, reus erit judicio. Ibi auditis, filioli, quod Christus tam graviter prohibet odium, iram, invidiam, quam ipsam sanguinariam cedem; nam qui irascitur proximo, ille occidit proximum corde et affectu.

Nunc ibi est mandatum Dei, Non occides; accurate autem attendite filioli, non dicit, Manus tua non occidet, aut ensis tuus non occidet, hastile aut bombarba tua; sed, TU, inquit, non occides, id est, tu ipse, quantus, quantus es, cum omnibus membris tuis, omnibus intimis cogitationibus tuis, omnibus affectibus, dictis, factis non occides.

Sed dicat aliquis, Si qui ergo sint manifesti fures, latrones, raptores, homicidæ, aut alii scelerati homines, nonne sunt occidendi ? Respondeo, sunt occidendi, sed

Deus dicit, Tu non occides, Tu pacem cum omnibus Deut. xxiii. habebis. Quis ergo faciet ? Mihi, inquit, vindictam, et ego

ulciscar. Deus ipse vult exercere vindictam. Ideo constituit magistratus, et potestates in mundo, et dedit eis gladium, ut illi ejuscemodi flagiciosos occidant. Et cum

« PredošláPokračovať »