Obrázky na stránke
PDF
ePub

funguntur officio suo, tum præstant cultum Deo, et sunt ministri Dei, sicut Paulus inquit, Rom. xiii. Minister enim Dei est magistratus. Ergo quando magistratus ejusmodi reum occidit, perinde est, ac si Deus ipse eum occidisset; nam ipse facit hoc ex mandato et ordinatione Dei.

Ideo filioli, ut maxime aliqui vim inferant, aut injuriam faciant vobis, tum ferte patienter, abstinete manus a sanguine, neminem verberate, neminem ledite, committite rem Deo; hic dixit, Mihi vindictam, et ego ulciscar.

Et sicut supra audistis, sic intelligetis hoc mandatum, Non occides, id est, neque affectu cordis, nec verbis, nec operibus occides. Varie autem fit homicidium; primum si ferro trucidemus proximum, ut latrones in sylvis. Item si eum, quem alii occidere volunt, et nos eripere possemus, non liberamus. Aut si mandata et consilium demus, ut proximus occidatur. Item si aliquid atrocis sermonis de proximo spargamus, cujus occasione ipse occiditur. Item, si quem verbis excusare possemus, et prævenire homicidium, et id non facimus. Item si proximus est in periculo vitæ, et nos illi non subvenimus, sed patimur eum perire fame, submergi, aut in incendio obrui. Item quando odio et ira incendimur contra proximum et cupimus nocere ei. Item, magna acerbitate, dira et mala imprecamur illi. Ecce hoc totum est occidere, et per hoc efficimur rei homicidii.

Et ut hoc bene intelligatis pueri, tum omni diligentia attendite; ubicunque est ira, odium, acerbitas animi et invidia, ibi etiam est homicidium ; et quamvis cædes non fiat ferro et manu, tamen fit affectu, cogitationibus, consilio, corde ; nam perinde atque incendium, ubi ex parva scintilla invaluerit, immania damna dat, neque ita facile restingui potest, ita cum animi odio, invidia inflammati inardescunt, horribilius damnum dant, quam unquam cogitassemus. Imo sæpe transversum rapiunt hominem, ut patret malum, de quo per omnem vitam ne cogitavit qui

dem unquam, de quo postea misere dolet. Ergo fons

homicidii et origo est odium, invidia. Ergo Johannes 1 Johan. iii. dicit in sua Epistola, Qui odit fratrem suum est homi

cida.

Ita jam pulchre intelligitis pueri, quomodo Christus hoc mandatum exposuit, Qui irascitur fratri suo, reus est judicio. Nam irasci nihil aliud est, quam occidere corde ; nunc autem mandatum Dei dicit, Non occides.

Præterea dicit Christus; qui dicit fratri suo Racha, id est, qui gestu, voce significationem dat commoti animi, reus est concilii. Qui autem dicit fatue, reus est gehennæ incendio. Et in his docet Christus Dominus noster, etiam verbis homicidium fieri, quando sermones erga proximum sunt adeo acerbi, ut satis prodatur venenum cordis. Deinde multo magis fit homicidium, quando afficimus proximum contumelia, et hostilibus conviciis perstringimus eum, ut apud alios homines contemptibilis reddatur. Et docet nos Christus, quam gravis ira Dei maneat nos, in hac vita et futura, si hoc mandatum Dei contempserimus; nam non solum dicit, qui occidit, sed qui irascitur fratri suo, reus est judicii, id est, reus est coram Deo ejuscemodi sceleris, propter quod trahendus esset in judicium et accusandus.

Qui autem hostili gestu prodit acerbitatem cordis, reus est synedrio aut concilio, id est tanti reus peccati, ut non opus sit in judicio primum examinare de pæna, quia manifesta est flagicii magnitudo, sed solum cætu habet opus res, ut de gravitate pænæ deliberetur.

Qui autem inflammatus ira, prorumpit ad atrocia convicia, et ledit existimationem et famam proximi sui, fatui titulo, aut similibus contumeliis afficiens proximum suum, est reus gehennæ incendio, id est tam graviter peccavit, ut in boc seculo et futuro puniendus sit, nisi pæniteat et per passionem Christi remissionem consequatur.

Multo magis ipsum homicidium, cedes, effusio sanguinis, suam pænam habebit, hic et in futuro, sicut Dominus

Deus dixit ad Noha, Gene. ix. Sanguinem animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum, et de manu hominis ; quicunque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius.

Et ut maxime quis evadat manus et vindictam magistratus, aut si hi, qui gerunt gladium, sint negligentes, tamen Deus non relinquit homicidium impunitum, sicut dixit se requisiturum sanguinem, et judicaturum. Sicut et horribile exemplum extat in Cain, qui fratrem suum Gene. iv. Habel occidit; nam Dominus Deus in hac vita satis graviter sumpsit de eo supplicium; nam inquietudine et pavore horribili perturbata est ejus conscientia, ut metu et tremore passim circumerraret profugus, nec usquam hærere posset, aut consistere: deinde et in futuro, quia 1 Johan. iii. maledictus est et damnatus in æternum.

Tam horribilis pæna optimi pueri merito nos omnes admonere debet, ut hoc mandatum libenter servemus, ut non occidamus, nec affectu, nec verbis, nec factis; sicut et Christus docet nos comitatem, mansuetudinem, longanimitatem, patientiam ; ipse n. dicit, Beati qui persecutionem patiuntur propter justiciam, nam ipsorum est regnum cælorum.

Ergo optimi pueri expendite toto corde, quid Deus hic præcipiat. Non debemus irasci, sed diligere inimicos nostros ; non obtrectare aliis, sed benedicere his, qui oderunt nos, juxta mandatum Christi, Si quis percusserit te in maxillam, ne resistatis malo, sed quisquis impegerit alapam in dexteram tuam maxillam, obverte ei et alteram: et ei qui velit te in jus trahere, ac tunicam tuam Matth. v. tollere, permitte illi et pallium ; et qui adegerit ad miliarium unum, abito cum illo duo. Benefacite iis, qui vos odio

prosequuntur; orate pro iis, qui ledunt et insectantur vos, ut sitis filii Patris vestri qui in cælis est. Nam hæc sunt verba Christi.

Et si quem lesimus, aut irritavimus, tunc omni studio et cura debemus adniti, ut primo quoque tempore eum

E

nobis reconciliemus; nam Christus dicit Matthæi v. Si obtuleris munus tuuin ad altare, et ibi recordatus fueris, quod proximus tuus aliquid habet adversum te, relinque ibi munus tuum ad altare, et vade, prius reconciliare

proximo tuo. Insignis quidem et præclarus cultus erat in Veteri Testamento oblationum et sacrificiorum, ab ipso Deo institutus; et tamen Christus docet, excellentiorem et præcipuum cultum Dei esse, ut mandata Dei servemus, et proximo reconciliemur: hoc infixum sit cordibus vestris.

Ad hæc, pertinet etiam ad tranquillitatem publicam, ad salutem totius terræ et reipub. si servemus hæc mandata Dei; nam Christus dicit, Habe pacem cum adversario tuo cito, dum es in via cum illo; hoc est, abstinere debemus a contentione, dissidiis, rixis, acerbitatibus, simultatibus, odiis, et quantum fieri potest, quærere pacem et tranquillitatem, ne conjiciamur in carcerem, non hinc liberandi, nisi persolvamus ultimum quadrantem. Nam etiam in externis et forensibus rebus fieri potest, ut habeamus bonam causam, et tamen feratur contra nos sententia. Et ut maxime in litibus illis contentiosis vincamus, tamen sumptus majores sæpe fiunt, quam rependat victoria. Ergo nihil melius, quam quærere pacem, quantum fieri potest.

Et quemadmodum debemus cum omnibus hominibus in pace vivere, ita et opera danda est nobis, ut homines dissidentes reducamus ad concordiam : Christus enim dicit, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.

Ideo, filioli, in cordibus vestris expendite, quod Deus præcepit, Non occides, et quod Deo non possumus gratiorem præstare cultum, quam ut mandata ejus servemus; obfirmate vos ergo ad patientiam, non vosmetipsos ulciscentes, sed permittite Deo vindictam, ille ulciscetur. Nolite ira, odio, aut invidia exacerbari erga proximum; nolite ledere in ulla re proximum ; sitis autores semper concordiæ et pacis, defendite et tolerate proximum, placate,

reconciliate homines inter se quantum potestis; vitate omnes occasiones offensæ et iræ, petulantiam, procaciam, contumeliosos sermones, subsannationes, arrogantes insultationes, aleam, compotationes, et similia.

E contra diligite proximum, omnibus quibus potestis benefacite, amice et honorifice loquimini de omnibus, studete obnixe servare vitam proximi. Officium enim piorum est defendere et tueri proximum, doctrina, consilio, consolatione, docere et admonere eum; ad hoc enim obligati sumus, ut in necessitate succurramus et mutuemus proximo, ut petenti demus, ut cibo et potu reficiamus, ut vestiamus, hospitaliter tractemus, ægrotantem consolemur, et remediis sanemus et servemus. Nam hæc pulcherrima officia veræ humanitatis et benevolentiæ, et veræ dilectionis, mandavit Deus, cum dixit, Non occides.

Et hæc est vera sententia hujus quinti præcepti, ut Deum super omnia timeamus et diligamus; ut et proximum propter Deum non ledamus, neque in corpore, neque in bonis, sed ipsum adjuvemus, consolemur, servare incolumem studeamus quantum possumus, illique in omnibus necessitatibus subveniamus.

Quare, filioli, diligenter attendite: quando interrogamini, Quomodo intelligitis quintum præceptum? respondebitis, Dominum Deum nostrum timere debemus et diligere super omnia, ut propter ipsum proximi vitæ non insidiemur, in corpore eum non ledamus, sed eum in omnibus necessitatibus consolemur, sustentemus et adjuvemus.

« PredošláPokračovať »