Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][merged small][graphic]

NUNC audistis, quomodo nos erga ipsum proximum nostrum gerere debeamus, ut eum in corpore et vita ejus non ledamus, ut non cedem faciamus, neque affectu, neque verbis, neque factis. Nunc secundum ipsum proprium corpus, homines nihil habent charius conjuge, si modo non portentum sit, sed homo; sequitur ergo sextum præceptum.

Non mechaberis. Hoc præceptum docet nos, quomodo nos erga conjuges nostras gerere debeamus, nempe ut uxores nostras diligamus, non discedamus ab eis, non violemus fidem conjugii, sed suaviter et amanter eis conversemur. Deinde ut non concupiscamus alterius conjugem, neque blandiciis seducamus, sed omni studio hoc agamus, ut pudor matronarum et puellarum in tuto sit.

Nam hoc discendum est vobis, filioli, et cordibus diligenter infigendum, quod Deus ipse conjugium instituit, ordinavit, et sua benedictione consecravit; ideo hoc vitæ genus ei placet, et vult illibatum conservari. Nam Deus, cum Adam creâsset, dixit, Non est bonum eum esse so- Gene. ii. lum, faciamus ei adjutorium. Cumque Adam obdormisset, tulit unam de costis ejus, et ædificavit Dominus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem, et adduxit eam ad Adam, dixitque Adam, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; quamobrem relinquet homo patrem et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. Et Dominus Deus benedixit eis, dicens, Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subigite

eam.

Ibi auditis, optimi pueri, quod Deus ipse conjugium verbo suo instituit; ideo non est dubium quin sanctum vitæ genus sit, et Deo summe placens. Sicut et apostolus ad Hebræos ait, Honorabile conjugium, et thorus immaculatus ; adulteros autem et scortatores judicabit Deus.

Præterea Dominus dicit, Crescite et multiplicamini. Ibi ostendit liberos, fructus scilicet illos conjugii, esse donum Dei; nam si ipse non mandasset verbo suo, tunc conjuges non possent habere liberos. Ergo discetis longe maximum esse discrimen inter conjugium, et inter illa illicita consortia; nam in conjugio, masculi et fæminæ conjunctio non est peccatum ; Deus enim ordinavit, et placet illi. Libidines aut scortationes sunt peccatum, quia Deus prohibuit, et displicent illi. Ad conjuges dixit, Crescite et multiplicamini, replete terram ; ad scortatores et scortilla hoc non dixit, sed damnavit eos.

Liberi ex conjugiis legitimis Deo placent; at liberi qui ex scortatione nati sunt, Deo displicent, et benedictione carent.

Ideo permagni interest reipublicæ, castitatem et puritatem conjugiorum conservari, ex quibus provenit generosa et liberalis proles, unde honestos viros educare possimus ad functiones in civitatibus et rep. Ubi enim

Gene. i.

sancte servatur fides conjugii, ubi liberi pie et honeste educantur, ibi ejuscemodi juventus succrescit, ex qua viri apti ad remp. et ecclesiam oriuntur. At ubi regnat scortatio, adulterium, ibi turpissima et pessima exempla vident et audiunt pueri; ibi contagio turpitudinis late serpit per totum corpus civitatis, totamque inficit reliquam multitudinem ; et hæc tandem peccata Deus punit fame, bellis, peste, donec omnia evertat.

Deinde et hoc diligenter discetis, quod Dominus dicit, Crescite, multiplicamini et replete terram, et subigite eam. Multi enim ideo fugiunt conjugium, quod nimium sunt solliciti de victu ; ergo Dominus Deus hic ostendit, se abunde subministraturum victum conjugibus, si confidant illi, et laborent. Nam dicit, Subigite terram; quicquid super terram est aut nascitur, tot genera animantium, piscium, volucrum, tot genera fructuum ex terra nascentium, propter vos creavi, et vobis dedi; tantum laborate et date operam, ut honeste, pie quæratis illas opes et possideatis. Et hoc quidem dicit Dominus conjugibus, ut illi agros colant, subigant terram. Scortatores autem et impuri homines in egestate et squalore erunt, sicut et experientia docet, et de illis poemata testantur : amatur, luditur, et egetur strenue.

Ad sanctum autem illud et expetendum vitæ genus, nempe conjugium, omnes homines, qui ad robur aliquod ætatis pervenerunt, creati sunt et ordinati a Deo. Ergo, optimi pueri, non cogitabitis in vestro esse arbitrio, an conjuges fieri velitis, nec ne. Atque hoc ideo dico, ut eo diligentius et in tempore discatis rationem honeste quærendi victus, et ceconomiæ, ut liberos vestros pie et honeste educare possitis. Nam Deus omnes, qui continere non possunt, vult uti conjugio; exceptis tribus generibus hominum, de quibus Christus in evangelio, Matth, xix. Quidam sunt eunuchi ex utero matris : quidam eunuchi facti ab hominibus : quidam sunt, quibus Deus donum dedit castitatis, singulari dono, qui ideo celibes vivunt,

ut eo commodius regno Dei et evangelio inservire possint. Et qui hoc præcellenti dono prediti sunt, hi agant gratias Deo, hi possunt celibes vivere. Et Christus etiam suam laudem tribuit castitati, Non omnes hoc capiunt, inquit, qui potest capere capiat.

Omnibus aliis mandatum est a Deo, ut utantur conjugio; nam Deus dicit Gen.i. Crescite et multiplicamini. Et Paulus dicit, Qui non potest continere nubat ; melius 1 Corio.vii. est nubere quam uri.

Cum nunc conjugium tam sanctum, pium et honestum vitæ genus sit, et tanti intersit ecclesiæ et reipub. illibatum conservari, ut homines libenter conjugium amplectantur, ut honesta et pia educatio liberorum sit, ad colendas et ornandas urbes et ecclesias, ut omnia bono ordine gerantur; Deus hoc præcepto munit conjugia, Non mechaberis.

Et ut recte intelligamus, quid per hoc mandatum velit Dominus Deus noster, tum Dominus in Evangelio ipse exposuit hoc præceptum sextum, et dicit, Audistis, quia dictum est antiquis, Non mechaberis. Ego autem dico vobis, qui aspicit mulierem ad concupiscendam, jam adulteratus est in corde suo. Hoc facile jam intelligitis, ex enarratione proximi præcepti. Non enim satis est abstinuisse a complexu alienæ uxoris, sed et obscena verba, affectus et cogitationes turpes abesse a nobis debent. Ideo dicit, Qui aspicit mulierem ad concupiscendam eam, jam adulteratus est in corde suo.

Discite ergo, pueri, quod Deus ita præcipit, Non mechaberis; id est, neque operibus, neque verbis obscenis, neque nutibus, vultu, signis aut gestibus, neque affectibus aut tacitis sensibus cordis mechaberis. Mando tibi, inquit, ego Deus tuus, ut sis verecundus, pudicus, castus, illibatus, purus, aut in cælibatu, si donum habes, aut in viduatu, aut conjugio. Nam hæc tria vitæ genera omnia sunt sancta et pura. Item hic præceptum est, ut nemini adsimus consilio

aut auxilio, nemini locum demus, causam aut occasionem ut adulteretur, sed longissime abesse debemus ab ejusmodi turpibus ceptis, monere, dehortari proximum, obsistere ejusmodi, et pænis et minis obviare quantum possimus.

Non existimetis etiam, filioli, solum adulterium esse prohibitum, et scortationem non esse vetitam. Inveniuntur quidam prophani et insani homines, qui existimant fornicationem simplicem non esse prohibitam, quod Deus in Decalogo nominatim tantum de mechis exprimat. Videte autem vos, ne cum illis atheis et impiis hominibus erretis, sed scitote scortationem, omne genus turpitudinis et libidinis, quocunque nomine aut vocabulo vocetur, esse peccatum, et valde displicere Deo, excepto conjugio; nam Moses Deut. xxiii. dicit, Non erit scortum inter filias Israel. Item, Non erit scortator inter filios Israel. Et Paulus apostolus clare dicit ad Ephesios v. Fornicatio et omnis immundicia, aut avaricia, ne nominetur in vobis, sicut decet sanctos ; hoc n. scitote, quod omnis scortator, aut immundus, aut avarus, non habet hæreditatem in regno Christi aut Dei. Nemo vos seducat inanibus sermonibus, propter hos n. venit ira Dei in filios diffidentiæ.

Ex his verbis facile intelligitis, pueri, quam graves pænas Deus contra scortatores statuit. Ergo tanquam pestem et venenum Diaboli fugite scortationem ; nam Dominus Deus omnem impuritatem et scortationem prohibuit, cum inquit, Non mechaberis; qui n. scortatur, non tutus est ab adulterio, et qui ex corde vitat adulterium, ille etiam vitat scortationem ; hoc suo tempore intelligetis, si forsan jam non conveniat latius de hac re apud vos disserere.

Ergo diligenter hoc mandatum in cordibus et animis vestris expendite, ut hoc mandatum servetis; primum ut non adulteremini ipsis turpibus operibus, sed casti et continentes sitis, donec auxilio Dei, consensu parentum,

« PredošláPokračovať »