Obrázky na stránke
PDF
ePub

et amicorum consilio, ad conjugium aspiretis; et tum sancte fidem servate conjugalem, non ambite, nec sectamini alienas, et debita benevolentia conjugibus vestris conversamini. Nam Paulus dicit, 1 Cor. vii. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir; similiter vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Non discedet autem ex conjugibus alter ab altero, sine gravi causa; non patietur maritus uxorem in periculo sedere desertam ; nec e contra, ut sæpe audimus fieri a quibusdam futilibus et levibus hominibus. Nam et hæc. discessio (etiam si temporaria sit) si invito altero conjugum fit, est peccatum, etiam si utrique illibati maneant.

Secundo, præceptum, Non adulteraberis, sic accipe; id est, non insidiaberis alieno pudori blandis et amatoriis verbis; non callide ambies puellas, non turpibus, obscenis verbis aut cantilenis, irritabis alios ad libidinem, aut adulterium. Quantum fieri potest vitabis omnes vultus et gestus impudicos, abstinebis ab effeminato luxu vestium, et omnibus aliis illis lenociniis, quibus amatores serviunt oculis et animo amicæ, ut incitent ad amorem et libidi

nem.

Tertio, quod ad adulterium attinet, vitabitis etiam turpes affectus et cogitationes; nam licet mundus ignoret, et non puniat peccata cogitationum, tamen Deus introspiciens corda in cœlis videt et punit; ideo Christus dicit, Matt. v. Qui videt mulierem ad concupiscendam eam, jam adulteratus est in corde suo.

Deinde et occasiones omnes diligenter vitabitis, quibus ejusmodi cupiditates vel incenduntur, vel irritantur, ut sunt crapula, perpotationes, ocium ignavum, choreæ, et quicquid est similium. Ideo Christus in hac contione de adulterio dicit, Si oculus tuus scandalo tibi fuerit, erue Matth. vi. eum et projice eum abs te: satius est ut unum membrorum tuorum pereat, quam ut totum corpus projiciatur in gehennam. Hoc est, quando oculus dexter tuus occasionem daret adulterio, sacius esset, ut illum non haberes;

multo magis si crapula, si symposia, si theatrum, et deambulationes, occasionem tibi prebent peccati, valde vitare debes, ne tam immane subeas periculum.

Quarto, non solum vosmetipsi casti esse debetis, sed et nulli mortalium occasionem dare ad libidinem, non consilio, non auxilio, non hospicio juvare; sed quantum cum Deo fieri potest, summo studio adniti, ut in multis, adeoque omnibus, pudor, castitas conservetur; Deo enim hæc placent, et saluti sunt rebuspublicis.

Ita debetis hoc præceptum intelligere, ut ab omni adulterio et scortatione abstineatis, operibus, verbis et affectibus; ut omnem occasionem malam vitetis, cum apud vos, tum apud alios, ut omnes inculpatam, piam, castam et puram vitam ducamus, ut non violetur sanctitas conjugii, ut resp. et ecclesiæ habeant juventutem piam, sanctos et castos pueros, ad honorem Dei, et salutem reip. et proximi.

Hæc enim vera et germana sententia est hujus præcepti: mandatum hoc vult, ut Dominum Deum super omnia timeamus et diligamus, ut propter Deum pudice et caste vivamus, verbis, operibus et affectibus, et quilibet suam conjugem diligat et honoret.

Ergo diligenter discite, et cum interrogamini, Quomodo intelligis hoc præceptum? respondebitis, Dominum Deum super omnia timere et diligere debemus, et propter ipsum caste vivere, in verbis, operibus, affectibus, et quilibet conjugem suam diligere et honorare.

[merged small][graphic]

NUNC audistis quomodo sextum præceptum intelligere debeatis, in quo discimus, quomodo nos erga nostras et proximi conjuges gerere debeamus; nunc cum Deus sexto præcepto muniverit conjugia, hujus septimi præcepti autoritate munit bona et facultates proximi, quibus uxor, familia, liberi alendi et sustentandi sunt; ideo sequitur septimum præceptum.

Non furaberis.

Hoc præceptum docet nos, quomodo nos in bonis proximi nostri gerere debeamus, ut non defraudemus proximum, non per injuriam auferamus bona proximo, ut famuli, ministri, non per negligentiam damnum dent, ut non furemur, non rapiamus res proximi; sed illius facultatibus conservandis, augendis, non aliter atque nostris studeamus.

Hoc autem discite diligenter, et animis vestris infigite, vocabulo (furti) cum coram Deo, tum etiam in legibus civilibus, non solum clancularia illa furta intelligi, sed et vim omnem, rapinam, fraudem, ubicunque malis artibus, inscio aut invito proximo, facultates ejus intercipimus, etiam si fraus honesta specie fiat. Et ut hoc eo melius intelligatis, tunc de hoc audite varia exempla in mundo, et primum de magistratibus.

Deus præcepit, ut solvamus magistratibus tributum, vectigalia, reditus annuos, indicta, superindicta, ut sumptus sustinere possint curandæ reip. ad puniendos malos et tuendos bonos. Quando nunc magistratus illi politici nimium onerant subditos et plus exigunt, quam ad ferenda onera reip. opus habent, et ita eos, quos ornare, servare deberent, deglubunt et perdunt, tum hæc dura exactio non solum est Tyrannis, sed et egregium et notabile quoddam furti genus coram Deo. Nam a subditis per injuriam extorquent pecuniam, et ipsis invitis. Et ut maxime justa tributa et indicta accipiant, tamen si non convertunt in debitos usus, ut quando pecuniam collectam ad sustinendos publicos sumptus, fastu et luxu immodico, et illicitis voluptatibus prodigunt, tum est furtum coram Deo. Deinde quando necessaria ex sordida parcitate omittunt, ut quando ex avaricia non præficiunt peritos viros tribunalibus et judiciis, quando in ecclesiis non præficiunt doctos et bonos pastores, quando scholis non dant eruditos homines, quando patiuntur ruinis deformari, et collabi necessaria ædificia, ut templorum, senaculi pretorii, muros urbis, pontes, et aquæductus publicos, et similia, idque tantum pecuniæ studio ad coacervandum aurum: tum intercipitur, et denegatur usibus reip. quibus est destinata et collecta, et est sceleratum furtum coram Deo.

Ita et sentietis de episcopis, pastoribus, contionatoribus, quando in gratiam hominum, sui lucri causa, obticent veritatem, et in hypocrisi docent mendacia, et omnia

habent in quæstu. Quemadmodum superiori tempore, vigiliis mortuorum, missis pro animabus, anniversariis, literis et bullis indulgentiarum, peregrinationibus ad limina S. Petri, ad S. Jacobum, similibus nugacissimis nugis, longo tempore factum est, et adhuc in regnis et nationibus aliquot fit: tum hæc impostura furtum est coram Deo; decipiuntur enim homines, qui non daturi erant si admoniti essent de aucupio illo, impiis et pessimis abusibus.

Item, Quando jureperiti, advocati, procuratores, ita persuadent homines, quasi jure litem moveant, aut moventi resistant, cum tamen causa sit mala, et ibi pecuniæ student. Aut quando calliditate quadam, et illis suis artificiis, causas bonas depravant, et malas fulciunt atque ornant, ut imponant judici, ut feratur sententia pro his, quibus ipsi patrocinantur, idque faciunt studio quæstus. Aut quando ipse judex corruptus muneribus, in negociis, ubi agitur de opibus proximi, sciens injustam fert sententiam, tunc furtum est coram Deo turpissimum; nam parti æquitatem foventi adimit quod suum est, et dat parti cui non debetur. Neque hoc parvum furtum est, quando homines dolo intercipiunt hæreditates alienas, quæ illis non debentur. Aut quando falsa testamenta scribuntur, aut vera testamenta supprimuntur.

Ita etiam intelligetis de mercatoribus, institoribus, negociatoribus. Quando de mercibus importatis plus æquo accipiunt lucri. Quando corruptas aut viciosas merces vendunt. Quando falso pondere et mensura decipiunt. Quando fictis, commenticiis literis et novitatibus arte hominibus persuadent, ut aliquam mercem festinent vendere vili, cujus precium ipsi sciunt jam crescere. Aut ut homines ab ipsis aliquam mercem emant, cujus precium ipsi subodorati sciunt jam decrescere. Aut quando mendaciis suis et perjuriis eo inducunt proximum, ut viliori pretio vendat aliquid, quam venditurus erat, si scisset illos mentiri. Item, quando opulentiores mercatores, et

« PredošláPokračovať »