Obrázky na stránke
PDF
ePub

publicani illi, tenuiores artifices sibi devinciunt, ut quasi servi cogantur, artificiis suis, tantum servire commodis dominorum, et deinde simulant se non indigere rebus quæ paratæ sunt, ut ita cogant vilius vendere, interim non respicientes quanto damno proximos suos pauperes afficiant. Item, quando excogitatis technis voragine monopolii exhauriunt pauperes, quando ejuscemodi artibus et imposturis cogunt homines, ut emere magno cogantur merces, tanti, quanti avaris illis collibuit. Hæc sunt furta impudentissima et mera coram Deo; nam ibi proximus fraudatur, et pauperibus illis invitis abraditur pecunia, quam non darent de dolo et impostura admoniti.

Ita et quando artifices manuarii, in operibus perficiendis et elaborandis, negligenter et dolose agunt; aut quando plus postulant pro precio, quam revera debeatur, tunc etiam nihil quam furtum est coram Deo; nam per hoc etiam proximus spoliatur pecunia sua invitus.

Ita et habet res in colonis et rusticis, quibus reges, principes, assignarunt partes terræ et glebas, ut eas subigant et colant, ut hinc suppetat copia frumenti, et difficultas annonæ vitetur. Quando nunc desides et pigri sunt ad colendum agrum, aut fructus quos collegerunt, aut pecora quæ ruri proveniunt, pluris vendunt, quam justum sit precium, atque ita deglubunt proximos, deinde ditati fastu intumescunt, tum revera maximi sunt fures coram Deo. Nam reges, principes, et potentatus nobiles non in totum proprietatem agrorum dant colonis, sed tantum locant colendos pro certis reditibus, et plerumque etiam concedunt in feudum, ut videre licet in emphyteosi, feudis et similibus. Et colonus ille, cui assignata est gleba, tantum est constitutus servus, ut navet operam magistratui ad alendos terrarum populos: si non diligenter colit, aut si frumenta iniquo præcio vendit, tum reus est furti. Nam si coloni et rustici ita essent directi domini rerum suarum, fundorum et prediorum, ut possent agros et fundos colere pro suo arbitrio, tunc

sæpe in toto aliquo pago, omnes illi coloni, vix unius agri aut fundi precium solvere possent, et fame forsan publice laborandum esset.

Ita et intelligetis hoc præceptum de familia, de ancillis et famulis, de ministris artificum, et operariis illis. Nam hi omnes in hoc conducuntur, ut operentur et laborent, ut suas operas dent, suoque labore dominorum commodis studeant, ut patres et matresfamilias in re familiari paranda et conservanda adjuvent. Quando nunc sunt parum fideles, et negligentes, quando non faciunt suum officium, quando segniter se gerunt, et bona dominorum dilapidant, negligunt aut corrumpunt, tunc dominis suis subtrahunt commodum, quod his ex illis debetur. Item quando plus mercedis postulant, quam ipsorum operæ dignæ sint. Item quando fugitivi ante tempus deserunt dominos, tum damnum inferunt dominis, attenuant ipsorum facultates, et sunt reipsa nocentissimi fures, et graviter peccant contra hoc mandatum Dei.

Ita et ad alia in genere accommodabitis hoc filioli, quod omnes, qui aliorum bona clanculum, insidiose, aut invitis veris dominis intercipiunt, venantur, aut quovis modo alios damno afficiunt in bonis suis, aut non student commodis proximi sui, sic uti obligati sunt. Item qui mercedem promissam ministris et ancillis, et mutuum (cujus dies venit) non solvunt, qui nulla pressi necessitate, ex avaricia et sui commodi causa, creditoribus non solvunt. Qui inventa aut deposita non reddunt, hi coram Deo fures sunt, etiamsi coram mundo non plectantur.

Ergo videtis, filioli, infinitam hujus caducæ et mortalis vitæ esse miseriam, hominesque in quodam diluvio natare peccatorum. Nam ejuscemodi clanculariis furtis totus mundus plenus est, in quæcunque vitæ genera, publica vel privata respicias, a minimo usque ad maximum. Nunc est turpissimum nomen appellari furem ; ideo etiam turpissimo mortis genere judicantur, furca et patibulo. Et ut maxime non suspendantur, tamen Deus punit eos, ut

infœliciter tota vita agant; et facit, ut male parta male dispereant; et cum ipsi fiunt patresfamilias, tum Deus facit eos etiam impingere in familiam furacem, ministros parum fideles, ut eundem in modum damna patiantur.

Quamobrem, filioli, perpendite mandatum Dei, abstinete a furtis, nemini rapite quicquam, nemini inferte damnum, sed prævenite damnum proximi, quibus potestis modis, cuilibet date et reddite quod suum est, secundum suum ordinem et gradum. Et cum aliena bona vobis concreduntur, bona fide ea tractate. Longe meliores esse debetis hominibus superioris seculi, cum Deus ex Decalogo ita verbum suum et voluntatem suam vobis tam clare aperiat, de quibus rebus sub papæ tyrannide homines non edocti sunt. Si autem non meliores fieri et esse studueritis, tunc Deus horribiliter puniet vos; nam Dominus noster dicit in evangelio, Servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens, vapulabit multis.

Et quia audistis esse furtum, quando mercatores pluris vendunt merces, aut quando operarii plus mercedis postulant, tamen et hoc sciendum est, non displicere Deo, ut quilibet ex sua industria et labore, aut mercatura, (quando sine dolo et fraude eam exercet,) lucrum faciat, ut uxorem et parvos liberos inde alere possit. Nam Christus dicit in evangelio, Dignus est mercenarius mercede sua. Et mercedem seu lucrum sic accipere potest, (quatenus tamen coram Deo, et sine defraudatione proximi licet,) ut non solum se hinc alere possit, sed et liberos suos, interim quod adhuc vires suppetunt ad laborandum, et ne senio gravatus mendicare cogatur. Ita Solomon cap. v. concionatur, Ne des aliis facultates tuas, aut honorem tuum, (hoc est, artem quam didicisti, seu dotes, ingenii et corporis bona, quæ Deus tibi dedit, propter quæ apud homines in honore es, non dabis alienis,) id est, ad commodum tuum et liberorum tuorum illis donis uteris; nam liberi tui a Deo tibi commissi sunt. Et annos tuos non dabis crudeli, id est, tempus ætatis

florentis tuæ, quo potes laborare cum fructu, non dabis crudeli, id est immisericordi, qui non dignam mercedem solvit laboris, et in necessitate aut senecta te deserit. Ne opibus tuis alieni ditescant, et pecunia tua in alienas ædes transferatur; id est, ne alieni ex tuo labore commoda capiant, et tu ad mendicitatem redigaris, et tandem gemas, cum et corporis vires et opes tuæ attritæ fuerint. Sic et Paulus ad Timoth. dicit, Qui suæ domui non bene præest, est infideli deterior.

Ut nunc septimum præceptum bene intelligatis, filioli, sciendum est, in hoc mandato esse prohibitum, ne furto aut rapina proximo noceamus, non damno afficiamus eum, neque verbis, neque operibus, neque cogitationibus aut consilio, ut in prioribus præceptis audistis. Non opere furtum admittamus, ut audistis; non verbis, ne mendaciis, persuasionibus, insidiose dictis, fictis verbis agamus cum proximo; ne his artibus operarios mercede, aut ullo modo proximum suis rebus defraudemus, ne aliquid loquamur callide seu insidiose, quo proximo noceamus. Item non corde aut cogitationibus, ne scilicet per avariciam, dolum aut injuriam, de alienis bonis intercipiendis, occupandis cogitemus; sed ut cuilibet demus et reddamus quod suum est, omnibus libenter inserviamus, in omnibus officium faciamus, damnis proximi, quibus possumus modis occurramus, et omnes sermones nostros moderemur, ut quantum possumus proximum adjuvemus et ornemus, ut omnibus ex animo faveamus, nemini acerbe invideamus. Adeoque et de nostro aliis impartiri debemus, et egentibus ac pauperibus subvenire, sicut Christus dicit, Lucæ xi. Date eleemosynen, et omnia erunt munda vobis. Et iterum, Omni petenti abs te dato; et Christus dicit, Matt. xxv. Quod uni ex minimis meis fecistis Christianis, mihi fecistis.

Nam hæc est sententia vera, et verus intellectus hujus septimi præcepti, ut Dominum Deum super omnia timeamus et diligamus, ut propter Deum, libenter a pecu

F

nia et bonis proximi abstineamus, ut non falsis mercibus, ullis malis artibus proximum decipiamus, sed studeamus proximi bona augere, et conservare.

Ideo, filioli, hæc diligenter discite, et cum interrogamini, Quomodo intelligitis septimum præceptum? respondebitis, Dominum Deum super omnia timere et diligere debemus, et propter ipsum libenter a bonis et rebus proximi abstinere, ut proximi bona et pecuniam non rapiamus, sed ut studeamus et augendis et conservandis bonis proximi.

[merged small][merged small][graphic]

AUDISTIS quomodo septimum præceptum intelligendum sit, in quo didicistis, proximi res et bona, nullo modo, per injuriam, aut invito proximo, occupanda esse. Et quando aut sponte, aut ex necessitate nobis illa concredit, non aliter tractanda esse, quam bona fide, et omni

« PredošláPokračovať »