Obrázky na stránke
PDF
ePub

accipiamus et interpretemur, utque proximi peccata et infirmitates, quando emendare aut sanare non possumus, tegamus et toleremus.

Hæc est vera sententia hujus præcepti, ut Dominum Deum super omnia timeamus et diligamus, et propter Deum a mendaciis, obtrectationibus virulentis, quibus imminui aut lædi possit fama proximi, abstineamus, sed ut proximum excusemus, optima quæque de illo loquamur, omniaque in bonam partem interpretemur.

Ideo quando interrogamini, Quomodo intelligis octavum præceptum? respondebitis, Dominum Deum super omnia timere et diligere debemus; et propter ipsum abstinere ab omni perfidia, mendacio, obtrectatione, proditione, omnibus quibus lædi proximus possit; et ipsum excusare, optima quæque de eo loqui, omnia in optimam partem interpretari.

[merged small][graphic]

NUNC audistis quomodo octavum præceptum sit intelligendum, in quo audivimus, quomodo erga proximum (quod ad famam ejus attinet) gerere nos debeamus, ut non demus falsum testimonium, non mendaciis, non obtrectationibus lædamus famam proximi, sed eum excusemus, et illius existimationem tueri studeamus.

Verum non satis est, ut superiora mandata externis operibus servemus, et proximum, neque in corpore, neque conjuge, neque bonis, fama aut honore lædamus; nam nihilominus manet in nobis concupiscentia, et omnes manemus rei ac peccatores, in æternum damnandi, si Deus secundum justiciam, et non suam misericordiam nobiscum ageret. Ergo ut hoc intelligamus, sequuntur ultima duo præcepta, nempe nonum et decimum, quorum hæc sunt verba.

Non concupisces domum proximi tui. Non concupisces uxorem proximi tui, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, neque omnia quæ illius sunt.

Hæc duo præcepta docent, non solum externa verba et opera peccata esse, sed intimos et abditissimos illos affectus animorum; et cupiditates illas malas, latentes in cordibus, quibus nemo mortalium caret, peccata esse; et affectus illos carnis, qui nobis cognati sunt, non carere vitio.

Discetis ergo, filioli, concupiscentiam illam nobis ex Adam cognatam esse peccatum, et nullum hominem, ne infantes quidem in utero matris, esse sine concupiscentia. Ideo et omnes peccatores sumus; et nemo est innocens coram Deo, sicut et Paulus inquit, ad Romanos iii. cap. Omnes peccaverunt &c. et David, Psal. xiii. dicit, Omnes declinaverunt, non est qui faciat bonum usque ad

unum.

Nam hoc sentimus et experimur omnes, nos natura plenos esse affectibus et cupiditatibus malis; nam omnibus delectamur, quæ carni blandiuntur, et omnia fugimus, quæ carni aspera sunt; adeo ut ejuscemodi affectus

in ipsis infantibus in cunis animadvertere liceat; nam quando infantuli non satis molliter cubant, quando siti, fame aut frigore laborant, impatienter vagiunt. Ita et quando aliquid blandiens oculis ostenditur infantibus, et repente eripitur, tum flere eos videmus; hæc autem satis manifesta et crassa signa sunt, etiam infantulos in cunis, ex utero matris, plenos esse affectibus pravis; et sunt ita peccatores simul cum adultis, quia transiliunt hoc præceptum, Non concupisces.

Et hæc vos, optimi pueri, diligenter tenebitis in memoria, ut etiam vestra peccata agnoscatis. Neque moveat vos, quod quidam imperiti et indocti adfirmant infantulos, et vicinos huic ætati, sine peccato esse, puros et innocentes; neque enim hoc verum est, aut usquam est fundatum. Et qui hoc dicunt, seipsos seducunt et alios; nam ideo baptisantur infantes, quod remissione peccatorum indigent, et eam per baptismum consequuntur.

Et hoc quidem pauci intelligunt; nam humana ratio hoc non capit, neque intelligit, infantulos propter adhærentem concupiscentiam etiam esse peccatores, sed cum infantes nullum malum opus externum faciant, putant eos esse innocentes et mundos. Nobis vero hic non est judicandum secundum rationem, sed secundum verbum Dei, ut sciamus concupiscentiam etiam esse peccatum. Nam si vere mundi, sancti et innocentes essemus, tum non ita impotenter natura ea quæreret, quæ sibi commoda sunt; sed omnia quæ Deus daret, aut quod Deo placeret, hoc nobis quoque placiturum esset. Deinde non ab illis solum refugeremus, quæ carni aspera essent, sed tantum essemus ea vitaturi, quæ mandatis Dei prohibita essent; et ita libentius essemus quasvis ærumnas et afflictiones toleraturi, (si ita sit voluntas Dei,) quam ocium, voluptates, commoda vitæ, contra voluntatem Dei captaturi. Nunc sentimus nos a teneris longe aliter esse affectos, et multo ante nos concupiscere res jucundas, antequam sciamus an Deus nobis dare velit ; et multo ante

abhorremus a rebus molestis, antequam sciamus an Deus relevatos nos velit. Imo ut maxime sciamus voluntatem Dei, tamen concupiscimus longe aliud; et hoc tum est grande peccatum; nam Dei voluntas non nostra fieri debet, ut in oratione Dominica oramus.

Et hæc quidem nosse est excellens sapientia; neque enim hanc ita vulgo omnes norunt; adeo ut et ipse apostolus Paulus fateatur se hoc peccatum non nosse, nisi lex admonuisset; nam Romanos vii. dicit, Concupiscentiam non novissem, nisi lex dixisset, Non concupisces. Ideo, filioli, hoc sit infixum animis vestris; tunc vere discetis timere Deum. Non solum enim metuendus est nobis Deus tunc, quando operamur externis operibus mala, sed quando etiam affectus illos et cupiditates malas in nobis sentimus. Et ut maxime ad tempus quasi dormiant et sileant hæ cupiditates, tamen scire debemus, hos latere in nostris cordibus, et esse peccata. Nam si Deus non sciret esse peccata, tunc non præcepto hoc illud peccatum cohercuisset, Non concupisces. Sicut Paulus 1 ad Timoth. i. dicit, Justo non est lex posita. Item Psalmus ait, Initium sapientiæ timor Domini. Proinde quando Decalogum diligenter discitis, ut recte intelligatis, tunc in sapientes viros evadetis; David enim dicit, in Psalmo, Lex Domini immaculata, sapientiam prestans parvulis.

Cum ergo sciamus, filioli, concupiscentiam esse peccatum, tum eam vitare et refrenare debemus, quantum per Dei gratiam omnino fieri potest. Potissimum autem ibi advigilandum est, ne affectibus malis aut concupiscentiæ indulgeamus, neque opere expleamus. Ergo ut eo melius hæc duo mandata intelligere possitis, tum animadvertite, quomodo hæc duo mandata intelligenda sint.

Noni mandati hæc sunt verba, Non concupisces domum proximi tui. Hic autem sciatis vocabulum (domus) non solum significare ædificia, in quibus habitamus, sed totam œconomiam, totum illum statum patrisfamilias, et

quicquid ad eum pertinet. Nam in Veteri Testamento apud Judæos, urbes et pagi erant distinctæ in certas quasdam tribus, et hi, qui non erant de tribu, non permittebantur sub ea possidere domum. Ergo per vocabulum (domus) potestis hic etiam intelligere tribum. Et est nunc hæc sententia; Quando proximus tuus est de generosa tribu, habet bene constitutam œconomiam, jus civitatis, quando opibus floret, honoribus aut aliis rebus, quæ ad œconomiam pertinent, tunc non concupisces domum proximi tui, non id concupisces, nullo modo optabis, ut ipse naufragetur de rebus suis, et tu illius loco succedas. Nam hoc præceptum proprie sentit de tota œconomia et toto statu rerum proximi. Et est sententia, Non rapiat te eo cupiditas tua, ut cupias hoc esse, quod est proximus tuus, aut in eo statu esse, quo est proximus tuus, sed placeat tibi tuum vitæ genus, in quo te Deus esse voluit.

Ergo, filioli, hæc discite, et legi ac mandato Dei parete, neque concupiscite splendidiorem œconomiam, neque ambite conditionem ampliorem, quam ea sit, in qua Deus vos posuit; sed quilibet sit contentus sua conditione, statu, munere, quilibet sua œconomia, suo ordine sit contentus: tunc obedimus Deo, et paremus illius voluntati.

Deinde sciatis et his præceptis esse prohibitum, ne proximi domum, vineam, aut alia bona, quovis modo aucupemur, etiamsi aliqua specie honesti, aut jure coram mundo, id facere possimus: sed optare fœlicitatem proximo debemus, et operam dare, ut opes ejus conserventur. Nam in his mandatis non dicit Deus, Non furaberis proximo domum, non rapies, non decipies eum ; nam hoc in septimo præcepto prohibitum est; sed dicit, Non concupisces domum proximi tui. Quando nunc incenderis cupiditate ejiciendi proximum tuum e domo, ex agro, ut illius loco succedas; item quando in hoc delectaris, cum vides proximum non bene præesse rebus suis, et ideo illi eo facilius mutuas, ut oneretur ære alieno, ut tandem

« PredošláPokračovať »