Obrázky na stránke
PDF
ePub

vendere cogatur ; quando tunc ab illo emis domum, possessiones, et justum etiam precium solvis, tamen peccasti. Nam proximum diligere debes, ut teipsum, et illi omnem fælicem successum favere, non aliter atque tibi ipsi ; nunc tu non libenter velles naufragium subire patrimonii, non velles ære alieno aut inopia turpi opprimi. Ergo nec aucupaberis domum proximi tui, sed consilio, re juvabis eum, ut conservet res suas, et non paciatur jacturam.

Et hæc nunc est sententia, et verus intellectus hujus noni præcepti, ut Dominum Deum super omnia timeamus et diligamus, et propter ipsum contineamus oculos, et animum, a domo, aliis rebus proximi, ut non ulla specie hæc venemur, sed ut in ea retinenda proximum magno studio adjuvemus.

Ideo, filioli, diligenter hæc discite, et quando interrogamini, Quomodo intelligis nonum præceptum ? respondebitis, Dominum Deum super omnia timere et diligere debemus, ut propter ipsum abstineamus ab aucupanda domo, possessionibus proximi, aut ulla specie honesti occupanda, sed ut in illa retinenda eum adjuvemus.

DECIMA CONTIO.

Enarratio decimi præcepti. Non concupisces uxorem proximi tui, non servum, non

ancillam, neque omnia quæ illius sunt.

[graphic]

ET eundem in modum, filioli, intelligetis decimum præceptum; nam cum audierimus in prioribus mandatis prohibere Deum, ne optemus, oppresso proximo nostro, succedere illi in opibus, dignitate, honoribus, cogitare quis posset, prohibitum quidem esse, ne totam æconomiam, ne totas facultates proximi concupiscamus, partem tamen aliquam de facultatibus, uti bonum servum, bovem, asinum, posse nos concupiscere, et ita aucupari. Sed ne sic cogitemus: tum Deus et hoc prohibet, et dicit, Non uxorem, non servum, non ancillam, neque omnia quæ illius sunt. Possemus enim cogitare, Ut maxime hoc vel illud aliqua arte a proximo aucuper, tamen adeo non atteruntur facultates ejus, tamen habet satis opum. Ideo Deus in totum prohibet concupiscentiam omnem, cujus

cunque rei, et dicit, Nec omnia, quæ illius sunt. Nam ipse est Creator omnium, et Dominus omnium creaturarum, ideo eas dat cui vult. Si nunc aliquid dedit proximo tuo, tu noli extorquere illi, sed cogita, Si Deus voluisset me habere, aut sciret esse mihi ad salutem, tum et mihi dedisset.

Non habet illa aucupatio alienarum opum ullam conjunctam benedictionem, aut fælicitatem, cum ita concupiscimus bona proximi. Nam aut nihil efficimus, frustraque curis et sollicitudine discruciamur, aut apud bonos hac infamiæ macula notamur, quod devoremus domus viduarum et pupillorum. Aut ut maxime occupemus domum, bona proximi, tamen ad summum damnum cedit nobis, et multo prestaret, nos eam domum nunquam oculis aspexisse. Nam quid profuit Davidi, quod uxore Uriæ

per

scelus potitus est ? Deus punivit eum, ut et ipse omnes uxores amitteret; nam filius ejus Absolon, coram universo Israel, in solario ingressus est ad uxores patris, et constupravit omnes, et persequutus est parentem David usque ad mortem. Quid profuit Achabo, quod vineam Naboth occupavit? Deus judicavit eum, ut in proximo bello ictus caderet. Quid profuit Judæ Scarioth, quod prodito Christo Domino nostro triginta argenteos accepit ? judicatus est a Deo, et horribili terrore conscientiæ pavefactus, ipse se suspendit, et crepuit medius. Ita et in hunc diem accidit cum illis aucupiis alienorum bonorum, (quæ tamen frequentia sunt in mundo :) aut homines sic inhiantes alienis deluduntur et fraudantur spe sua, aut implicant se infortunio maximo.

Ergo, filioli, toto corde hæc expendite: non homo, non creatura, sed Deus vester dicit, Non concupisces uxorem, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum proximi, neque omnia quæ illius sunt.

illius sunt. Nam hæc concupiscere, gravissimum peccatum est, nec Deus patitur abire impune. Et hoc quidem peccatum hoc tempore pervulgatum est, ut plerique alienum servum, alienam fa

mulam captent, et cum quis paterfamilias nactus est aliquem diligentem servum, vel ancillam, omnibus artibus et insidiis hoc agunt alii, ut intercipiant. Sed hanc perversitatem punit Deus; nam sicut ipsi alienos ministros et ancillas abalienant a dominis, sic e contra inveniuntur, qui ipsorum familiam seducunt et inficiunt. Et jam cum se ambiri vident servi et ancillæ, eo redacti sunt licentiæ, ut nec mercede mediocri contenti sint, neque revereantur dominos, et a commutandis dominis et conditionibus non cessent. Hæc quidem est publica querela, sed est pena, quam infligit Deus, qui nullam benedictionem nec salutem dat ad ejuscemodi familiam, quam abalienavimus a proximo.

Idem fit et in aliis bonis; nam si domo ejicis proximum tuum, aut reditus illius aliqua arte aucuparis, tum Deus morbo aliquo hoc ulciscitur, et jacturam facis bonorum omnium; si occupaveris illum hortum aut agrum, tum grando prosternit segetes et fructus; si pecudes subtraxeris proximi, peste aliqua peribunt: et non habet benedictionem, quicquid ita contra mandatum Dei concupiscimus et occupamus.

Ideo, filioli, hæc discite, et cordibus indita tenete; cuilibet relinquite quod suum est; favete proximo, quod Dominus ei dederit; si est voluntas Dei, facile et vobis aliquid dabit sine aliorum damno aut injuria. Nolite concupiscere alienas uxores, domum aut servum, ancillam autres proximi, nisi sit commodum et voluntas proximi. Et si quibus dominis continget vos inservire, tum videte, ne qui malevoli vos seducant, persuadeant, aut abalienent a dominis vestris, sed præstate fidos ministros, ut est officii vestri, et nihil moveant vos linguæ obtrectatrices eorum, qui vos abalienare conantur a presentibus dominis; nam ejuscemodi homines certo sunt nuncii Diaboli, qui vos libenter in peccata et omne genus calamitatis precipitaret: de hoc non dubitate. Deus noster est verus Dominus omnium, et magnus ille Paterfa

milias, qui nos omnes creavit et alit, qui omnia ordinat, et quemlibet vocat in suo vitæ genere, ille bene unicuique dabit hoc, quo opus habet, modo nos illi ex corde obediamus. Non est ergo ut concupiscas, aut dolo intervertas bona proximi tui, aut ad te artibus malis attrahas. Hæc tota res caret benedictione.

Et hæc est sententia, et verus intellectus hujus decimi præcepti. Dominum Deum super omnia timere et diligere debemus, ut propter ipsum libenter abstineamus ab uxore et familia proximi, uti illam non alienemus, non contra dominos ad malum persuadeamus, sed ut in illis omnibus conservandis proximum adjuvemus, ut familia libens faciat officium suum.

Ideo, filioli, hæc accurate discite; et quando interrogamini, quomodo intelligis decimum præceptum ? respondebitis, Dominum Deum super omnia timere et diligere debemus, ut propter ipsum libenter abstineamus ab uxore, familia, pecoribus proximi, ut in illis conservandis et retinendis eum adjuvemus.

DE FIDE. Generale exordium ad omnes contiones, quamdiu de fide

docemus. APOSTOLUS ad Heb. xi. filioli, clare dicit, Sine fide impossibile est placere Deo. Deinde et Christus in Evangelio dicit Marci, xvi. Qui crediderit, et baptisatus fuerit, hic salvus erit. Non dubito autem, neminem esse ex nobis, qui non ex animo id optet, placere Deo, consequi beatitudinem et vitam æternam. Ideo omni summo studio hic incumbamus, ut synceram doctrinam et Christianam fidem discamus, auditis enim per hanc solam nos reconciliari Deo, servari, pervenire ad salutem et vitam æternam.

Quanquam enim decem præcepta excellens et coelestis doctrina sit, tamen per ea salvari aut justificari non pos

G

« PredošláPokračovať »