Obrázky na stránke
PDF
ePub

sumus; ex nostris enim humanis viribus legem et præcepta sancta Dei implere non possumus; sed in his tantum discimus quid Deus a nobis postulet, et per ea pervenimus ad agnitionem nostri peccati, sicut Paulus ad Rom. iii. inquit, Per legem cognitio peccati, ut magnitudinem iræ divinæ adversus nos, quam peccatis nostris promeriti sumus, cognoscamus, et humiliati gratiam et misericordiam quæramus. Ejuscemodi timor Dei discitur in decem præceptis, et est initium sapientiæ.

Verum sancta Christiana fides longe sublimior et excellentior cognitio et sapientia est, sicut et Paulus 1 Cor. ü. testatur, Porro sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam autem non sæculi hujus, neque principum sæculi hujus, qui abolentur, sed loquimur sapientiam Dei in mysterio, quæ est recondita, quam præfinierat Deus ante sæcula in gloriam nostram, quam nemo principum hujus sæculi cognovit. Nam per fidem discimus cognoscere Deum, quid sit Deus, et quæ sit voluntas Dei erga nos, quæ sint immensa beneficia ejus erga nos; per fidem enim efficimur filii Dei, et ipse donat nobis Spiritum Sanctum, ille illuminat et accendit corda nostra, ut incipiamus servare legem, quam alias ex nostris viribus neutiquam implere aut servare possemus.

Ideo, filioli, necessaria est nobis doctrina fidei, nam sine ea non possumus justificari aut reconciliari Deo; nam nemo est justus nisi obediat decem præceptis. Qui autem vult accipere Spiritum Sanctum, oportet ut credat in Christum, per fidem enim solam accipimus Spiritum Sanctum; ideo fides justificat. Si volumus salvari, oportet ut Deum cognoscamus, et Dominum nostrum Jesum Christum, Joha. xvii. Dei autem et Filii quem misit, Domini nostri Jesu Christi, cognitio non est nisi per fidem ; ideo fides justificat, et affert vitam æternam. Discite ergo accurate sacrosanctum symbolon et Christianam fidem ; et primum secundum textum recitate, ut eam et domi recitare et meditari possitis.

Symbolum Apostolicum. CREDO in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem cæli et terræ: et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum; qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria virgine, passus sub Pontio Pilato; crucifixus, mortuus et sepultus; descendit ad inferna; tertia die resurrexit à mortuis, ascendit ad coelos; sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis ; inde venturus est judicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, et vitam æternam, Amen.

Hoc ergo est symbolum et summa Christianæ fidei, in quo Deus revelavit quid sit Deus, et quæ beneficia ineffabilia nobis impenderit, et quotidie impendat, ut hoc fide apprehendamus, eaque æterna consolatione in vita et morte nitamur.

Accurate autem in hoc incumbere debetis, ut non solum verba symboli ad literam recitetis, sed et probe et exacte intelligatis; ut interrogati respondere possitis, et suo tempore vestros etiam erudire liberos, sicut vos jam erudimini. Quid enim sit turpius quam profiteri se Christianum, et rudem esse fidei et doctrinæ Christianæ ? Cum quilibet Christianus astrictus sit, ut fidem suam, quando res postulat, confiteatur, liberos et posteros eandem diligenter doceat, et in illis ad veram cognitionem Christi educandis totus incumbat.

Hoc generale exordium omnibus contionibus de symbolo

præmitti debet.

[merged small][graphic]

UT ergo, filioli, Christianam doctrinam et fidem probe discatis intelligere, initio sciendum, quod Deus est Spiritus, et Christus Johan. iv. inquit, Deus non est res corporalis, quæ cerni aut palpari possit ; ubique autem est presens, videt et intuetur omnia quæ facimus, loquimur aut cogitamus, et tamen non est circumscriptus fine aut loco. Sublimior autem est illa divina essentia, quam ut humanæ mentes eam perscrutari aut intelligere possint.

Christus autem revelavit nobis credentibus quid sit Deus, id est, quid sit Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus : tres personæ et tamen unus verus et æternus Deus. Et hoc quidem, filioli, diligenter discendum est; et quanquam hæc superant omnem captum humanum, et hæc difficilia jam vobis sint, tamen suo tempore plura de hoc audietis et discetis. Jam hoc discite, quod unus, verus et æternus Deus est, et tamen tres personæ, Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Et hoc vocamus Tri

nitatem, eo quod hæc tria, Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, una sint divina essentia. Et valde turpe vobis esset Christianis pueris, si hoc vos non disceretis; nam omnes baptisati estis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, ut sic Christiani sitis, et filii Dei, ut habeatis remissionem peccatorum. Ideo et sciendum vobis est et discendum in cujus nomine baptisati sitis, ut ita vere cognoscere possitis Deum et Patrem quem habetis in ccelis.

Hoc autem satis clare docet nos symbolum : sic enim profitemur in symbolo, Credo in Deum Patrem omnipotentem: et mox, Et in Jesum Christum Filium ejus unicum: postremo, Credo in Spiritum Sanctum. Hæc omnia tantum valent, id est, Credo in Deum, qui est Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Hoc autem impii et increduli ignorant, nec capere possunt. Apud Christianos autem hoc tantum mysterium adeo clare revelatum est in verbo Dei, ut etiam infantuli et pueri inde a cunis hoc audire et discere possint. Ideo gratias agere debemus Deo, quod nobis tantam sapientiam et mysterion revelavit. Ideo videtis, filioli, in symbolo doceri quid sit Deus; nempe, Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus; ut supra dixi, in symbolo discere vos posse, quid sit Deus.

Præterea discimus in symbolo quanta beneficia Deus impenderit nobis ; quæ sit bona et paterna voluntas Dei

Et in hoc quidem consistit beatitudo nostra : si enim tantum sciremus quid esset Deus; non autem sciremus quicquam de voluntate ejus, an propitius esset, an vero iratus nobis et hostis; an faveret, an vero indignaretur nobis; tum sine firma consolatione, dubiæ et desertæ manerent conscientiæ. Ideo, filioli, summo studio attendite, ut discatis quæ sint beneficia Dei, quæ bona voluntas Dei erga nos, quæ sit spes vitæ æternæ ad quam vocati sumus; nam in hac cognitione sita est vita æterna.

erga nos.

Triplicia autem sunt opera quibus operatur Deus nobiscum, donec in vita immortali in æternum glorificet; sicut et ipse trinus est, Pater, Filius, et Spiritus Sanctus.

Nam primum Deus Pater creavit nos, dedit corpus et animam, dedit victum, et omnes terrenas creaturas nobis subjecit.

Secundo, cum Adam lapsus sit, et nos omnes ex ipso peccatores nati simus, tum Deus Filius, nempe Jesus Christus Dominus noster, rursus nos a peccato redemit, ut nobis remittantur peccata.

Tertio, cum peccatum nobis per fidem remissum sit, tum venit Spiritus Sanctus, et renovans corda nostra sanctificat nos, expurgat subinde in nobis magis peccatum, et facit ut justi, sancti, et templa Dei efficiamur.

Proinde hæc brevis est summa symboli ac fidei nostræ, ac si dicamus, Credo in Deum Patrem, qui me-creavit; Credo in Deum Filium, qui me redemit; Credo in Spiritum Sanctum, qui me sanctificavit. Est quidem unus Deus, et una fides, ut jam audistis, sed Divinitatis sunt tres personæ, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus. Ideo et doctrinam symboli et fidei partiri volumus in tres partes: 1. erit de Creatione; 2. de Redemptione; 3. de Sanctificatione. Primo ergo de Creatione.

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem cæli et terre,

In hac prima parte, filioli, primum attendite verbum Credo hic tantum valere, quantum Confido. Credo in Deum Patrem, id est, confido in Deo Patre, omnia bona mihi de ipso polliceor. Et sententia est; non confidere debemus in ulla creatura, sed tantum in Deo illo vivo et vero; nulla n. creatura nec bona nobis afferre, nec malis affligere potest, nisi sit voluntas Dei. Non ipsimet fecimus nos, ut inquit Psalmus, nec servare, nec ab ullo periculo liberare nos possumus. Ideo confidere in solo

« PredošláPokračovať »