Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quae omnia, ut qua par est amplitudine potestatis praestare, et complere possitis, vos omnes, ac singulos, tenore praesentium nostros, et apostolicae sedis delegatos speciales facimus, constituimus, et ordinamus, cum facultate etiam subdelegandi. Diebus itaque dominicis, ac festivis, a die qua praesentis delegationis exercitium assumpseritis, in singulis ecclesiis vestris cathedralibus, ac curatis, necnon religiosorum quorumcunque ordinum, exemptorum, et non exemptorum, etiam cistertiensis, carthusiensis, cluniacensis, praemonstratensis, grandimontensis, sanctorum Benedicti, et Augurtini, ac fratrum praedicatorum, minorum, et eremitarum eiusdem sancti Augusti et carmelitarum, et aliorum ordinum vestrarum civitatum, et dioecesum intra missarum solemnia existentibus populis ad divina, et in praedicationibus per vos, et alios, proponitis, quod omnes, et singulae utriusque sexus personae cuiuscumque status, ordinis, et conditionis existant, earumdem civitatum, ac dioecesum vestrarum, seu commorantes in eis, habentes aliquid ex praedictis causam Raymundi Lull quoad cultum, et doctrinam, ut praemissum est concernentibus quomodolibet in favorem, aut contra, illud vobis per se, vel alios, infra unius mensis spalium consignare procurent; revelare item, ac nominare personas alias, quas noverint quid simile habere.

Contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo; non obstantibus si aliquibus communiter, vel divisim a sede apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi, vel excommunicari, aut extra, vel ultra certa loca ad iudicium vocari non possint, per litteras apostolicas non facientes plenam, et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem, et quibuslibet exemptionibus, et aliis privilegiis, et litteris apostolicis quibuscumque locis, personis, vel ordinibus sub quacumque forma, vel expressione verborum ab eadem sede concessis, de quibus, eorumque totis tenoribus etiam de verbo ad verbum in nostris litteris mentio sit habenda, et per quae praesentium nostrarum effectus valeat impediri.

Insuper volumus, quod per vos venerabiles fratres archiepiscopos tenor praesentium sub vestro vel officialium vestrorum sigillo ad confratres suffraganeos vestros transmittatur, cui per illos, et quoscumque ad quos pertineat, volumus fidem plenam, velut ipsis originalibus adhiberi,

Datum Avenione octavo Kalendas Februarii pontificatus nostri anno sexto.

6.

Gregorius Episcopus servus servorum Dei Venerabili bus fratribus Archiepiscopo Tarraconen. eiusque suffraganeis Salutem et Apostolicam benedictionem!

Conservationi puritatis catholicae fidei, quam multi nequam filii scelerati suis falsis assertionibus maculare nitentes inter tridicum purum agri dominici pestiferum semen zizaniae seminant, cum ad nostrum praecipue spectet officium, ut evellamus prava et destruamus perversa provideri salubriter et animarum illaqueationibus obviare confestis plenis desideriis affectantes opportuna in his quae possumus remedia studio pastoralis sollicitudinis adhibemus.

Dudum siquidem dilectus filius Nicolaus Eymerici ordinis fratrum praedicatorum professor in sacra theologia magister in regnis Aragoniae, Valentiae et Maioricarum inquisitor haereticae pravitatis nobis exposuit, se in regnis eisdem invenisse viginti volumina diversorum librorum in vulgari scriptorum a quodam Raymundo Lull cive Maioricarum editorum, in quibus ut ipsi inquisitori videbatur, multi continebantur errores et haereses manifestae, et quod nonnulli de praedictis et aliis regnis libris utebantur eisdem et eorum doctrinae dabant fidem non modicam in grande suarum periculum animarum, supplicavit nobis inquisitor ipse ut, ne simplices deciperenter ex libris ipsis, dignaremur in hac parte de oportuno remedio providere: nos autem cupientes animarum iam forsan imbutarum et quae imbui possent ex perverso dogmate dictorum librorum periculis celeriter obviare dictos libros per venerabilem fratrem nostrum Petrum Episcopum Hostiensem et per quamplures etiam ultra vigesimum numerum in eadem theologia magistros examinari fecimus diligenter, per quorum relationem tamdem habuimus, quod ipsi dictos libros omnes cum multa diligentia legerant et examinaverant, et quod ultra ducentos articulos erroneos et haereticales invenerant in eisdem, super quibus inter eosdem Episcopum et Magistros saepius et demum coram nobis habita disputatione solenni ipsos articulos, quos ad vitandum prolaxitatis taedium et horribilitatem eorum habere volumus praesentibus pro_expressis, erroneos et manifeste haereticales de ipsorum Episcopi et Magistrorum concordi consilio censuimus reputandos. Cum autem, sicut inquisitoris praefati continebat assertio, in praedictis regnis alii libri, qui asseruntur editi a iam dicto

Raymundo reperiri dicantur, in quibus huiusmodi iam reperti et alii errores et haereses creduntur probabiliter contineri. Nos volentes de huiusmodi aliis libris et eorum doctrina informari plenaric et super eis providere salubriter, ne fideles in errores huiusmodi damnabiliter prolabantur, fraternitati vestrae de fratrum nostrorum consilio per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus diebus dominicis et festivis in singulis ecclesiis vestris cathedralibus ac curatis, necnon religiosorum quorumcunque ordinum excemptorum et non exemptorum, etiam Cisterciensis, Carthusiensis, Cluniacensis, Praemostratensis, Grandimontensis, sanctorum Benedicti et Augustini ac fratrum praedicatorum, minorum et eremitarum eiusdem sancti Augustini et Carmelitarum et aliorum ordinum vestrarum civitatum et dioecesum, intra missarum solemnia existentibus populis ad divina et in praedicationibus per vos vel alios quam cito commode poteritis faciatis proponi, quod omnes et singulae personae utriusque sexus cuiuscunque status ordinis vel conditionis existant earundem vestrarum civitatum et dioecesum seu commorantes in eis habentes libros quoscunque a praefato Raymundo editos, ut praefertur, ipsos infra unius mensis spatio vobis assignare; et illi qui sciunt alias personas libros eosdem habentes, eas vobis revelare ac nominare procurent vosque libros recipi faciatis eosdem, quos cum babueritis quam cito commode poteritis, curetis nobis fideliter destinare, ut ipsos simili examini subiicere valeamus. Ceterum quia doctrina seu potius dogmatizatio praedictorum librorum examinatorum reperitur erronea haereticalis et periculosa nimium animabus; et vehemens suspicio est habenda, quod in aliis libris editis a dicto Raymundo similes vel alii, ut praefertur, contineantur errores, vobis mandamus, quod omnibus et singulis eisdem personis vestrarum civitatum et dioecesum doctrinam, seu potius dogmatizationem et usum huiusmodi librorum interdicere studeatis, donec super his per sedem apostolicam aliud fuerit ordinatum. Contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, non obstantibus si aliquibus communiter vel divisim a sede Apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi, vel excomunicari, ultra certa loca ad iudicium vocari non possint, per litteras Apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem, et quibuslibet exemptionis et aliis privilegiis et litteris Apostolicis quibus

cunque locis, personis vel ordinibus sub quacunque forma vel expressione verborum ab eadem sede concessis, de quibus quorumcunque totis tenoribus et de verbo ad verbum in nostris litteris mentio sit babenda, et per quae praesentis mandati nostri effectus valeat quomodolibet impediri. Insuper volumus quod per te, frater Archiepiscope, tenor praesentium sub tuo vel officialis tui sigillo ad tuos fratres suffraganeos transmittatur, cui per illos adhiberi volumus, velut ipsis originalibus, plenam fidem.

Datum Avinione VIII. Cal. Februarii pontificatus nostri anno VI.

7.

Sanctissime Pater! Intelleximus relatu quorundam, quod Sanctitas vestra ad instigationem fratris Nicolai Eymerici inquisitoris misit ad has partes Barcinonae et Maioricorum quoddam recriptum continens quod quicunque teneat de libris per Raymundum Lull, quondam maioricarum factis, intra certum tempus in ipso rescripto contentum, illos teneatur sub excommunicationis poena ponere in posse Vicariorum Episcoporum ipsarum civitatum. Nam fertur quod dictus Inquisitor opus dicti Raymundi examinari fecit, et quod in eo aliqua invenit, quae contra fidem catholicam existunt. Cumque, Sanctissime Pater, consanguinei ipsius Raymundi, qui sunt in hac civitate, a qua suum genus traxit originem, cupiant valde, quod ipsum opus in eadem examinetur civitale. Quod rationabile nobis videtur et iustum, primo quia opus praedictum est in idiomate catalano, ob quod absque dubio melius intelligetur per Catalanos, quam per homines alterius nationis. Secundo quia in Catalonia sunt plures clerici et religiosi, qui in dicto opere libenter studeant: cum plurima in eo addiscant utilia valde: quique super ipsa examinatione poterunt multa dicere, per quae veritas demonstretur. Tertio quia scientia dicti Raymundi habet principia valde dissimilia aliis scientiis, unde per ignorantes eam, quamvis aliarum scientiarum scientificos, potest de facili non intelligi. Quarto quia magnum est interesse consanguineorum praedicti Raymundi, an dictum opus comprobetur vel reprobetur. Unde rationabile valde existit, quod super hoc ipsi vocentur, et audiantur rationes eorum. Quocirca Sanctitati vestrae humiliter supplicamus, ut providere dignemini, quod dictum opus in hac civitate examinetur; committendo examinationem ipsam Episcopo Barcinonae iuxta

supplicationem, quae super hoc Nostri parte Vestrae Clementiae offeretur. Nam de hoc nobis specialem gratiam faciet Benignitas Vestra. Nam ex quo dictus Raymundus erat Catalanus et subditus noster, multum nobis placebit, si eius scientia comprobetur, et proinde Sanctitati Vestrae gratias humiles referemus. Datum Barcinonae sub nostro sigillo secreto 7. die Ianuarii anno a nativitate Domini 1377.

8.

Noverint universi quod die sabbati nona decima Mayi anno a nativitate Domini 1386 in praesentia mei, Notarii, et testium subscriptorum existentibus personaliter in monasterio fratrum minorum Barchinone, reverendo patre magistro Bernardo Ermengardi, provinciali praedicatorum et inquisitore hereticae pravitatis in provincia Aragoniae, necnon et fratre Antonio Falqueti, fratre Francisco Marmandi in sacra pagina, magistris de dicto ordine praedicatorum, fratre Arnoldo Peregrino confessore illustrissimae Dominae Reginae Aragonum; fratre Bernardo Broit in eadem sacra pagina magistris, fratre Berengario Laqueti custode, fratre Guilermo Arago lectore, fratre Dalmatio de Casclario, fratre Johanne de Pagueria bacalario conventualibus Barcinon. dicti ordinis fratrum minorum in Camera scilicet sive Cella, quam praefatus religiosus magister Arnaldus Peregrini tenet in dicto monasterio fratrum minorum. Praefalus reverendus Dominus Inquisitor dixit et proposuit, quod ad instantiam quorundam amicorum venerabilis Raymundi Lull quondam civis Maioricarum ipse pro infrascriptis vocaverat ad consilium omnes dictos magistros et fratres. Et narravit ibidem quomodo tempore sanctissimi in Christo patris et domini Domini Gregorii sanctae memoriae Papae XI. Reverendus pater magister Nicholaus Eymerici ordinis praedicatorum, nunc inquisitor hereticae pravitatis in provincia Aragoniae fecerat condemnari aliquos articulos, quos dicebat se invenisse in quodam libro facto per dictum Raymundum Lull, intitulato de philosophia amoris, quos articulos dictos venerabilis Dominus Inquisitor Magister Bernardus Ermengardi tradidit mihi Notario in scriptis compositos in latino; sunt isti:

Primus, quod Deus habet multas essentias. Secundus, quod in faciendo bonum non oportet spectare, quod Deus incipiat, quia iam incepit, quando nos creavit, et pro conservatione nostra mundum nobis dedit, ut ei serviamus.

« PredošláPokračovať »