Sancti Aurelii Augustini hipponensis episcopi ... Opera omnia post Lovaniensium theologorum recensionem castigata: Confessiones, opuscula catechumeni

Predný obal
 

Obsah

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 645 - ... ades. non ergo essem, deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. an potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia ? etiam sic, domine, etiam sic.
Strana 685 - Haec tune non noveram et amabam pulchra inferiora et ibam in profundum et dicebam amicis meis: „num amamus aliquid nisi pulchrum ? quid est ergo pulchrum ? et quid est pulchritudo ? quid est quod nos allicit et conciliat rebus, quas amamus ? nisi enim esset in eis decus et species, nullo modo nos ad se moverent.
Strana 219 - ... mea. Non decet: talem debeo habere, qualem possum, si non habuerit, fratri meo dare. Qualem potest habere presbyter, qualem potest habere decenter diaconus et subdiaconus, talem volo accipere: quia in commune accipio. Si quis meliorem dederit, vendo: quod et facere soleo; ut quando non potest vestis esse communis, pretium vestis possit esse commune. Vendo, et erogo pauperibus. Si hoc eum delectat, ut ego habeam ; talem det, unde non erubescam.
Strana 645 - Et quomodo invocabo Deum meum, Deum et Dominum meum ; quoniam utique in me ipsum eum vocabo, cum invocabo eum ? Et quis locus est in me, quo veniat in me Deus meus ? quo Deus veniat in me, Deus, qui fecit...
Strana 713 - Academici ! nihil ad agendam vitam certi conprehendi potest. immo quaeramus diligentius et non desperemus. ecce iam non sunt absurda in libris ecclesiasticis, quae absurda videbantur, et possunt aliter atque honeste intellegi. figam pedes in eo gradu, in quo puer a parentibus positus eram, donec inveniatur perspicua veritas.
Strana 811 - ... nonne tu, domine, docuisti hanc animam, quae tibi confitetur ? nonne tu, domine, docuisti me, quod, priusquam istam informem materiam formares atque distingueres, non erat aliquid, non color, non figura, non corpus, non spiritus ? non tarnen omnino nihil: erat quaedam informitas sine ulla specie.
Strana 823 - ... habere privatam, ne privemur ea. nam quisquis id, quod tu omnibus ad fruendum proponis, sibi proprie vindicat, et suum, vult esse quod omnium est, л communi propellitur ad sua, hoc est a veritate ad mendacium.
Strana 703 - Itaque cum ad memorias sanctorum, sicut in Africa solebat, pultes et panem et merum adtulisset atque ab ostiario prohiberetur, ubi hoc episcopum vetuisse cognovit, tam pie atque oboedienter amplexa est, ut ipse mirarer, quam facile accusatrix potius consuetudinis suae quam disceptatrix illius prohibitionis effecta sit.
Strana 689 - Sed quid mihi hoc proderat putanti, quod tu, domine deus veritas, corpus esses lucidum et inmensum, et ego frustum de illo corpore ? nimia perversitas ! sed sic eram ; nec erubesco, deus meus, confiteri tibi in me misericordias tuas et invocare te, qui non erubui tune profiteri hominibus blasphemias meas, et latrare adversum te. quid ergo...
Strana 823 - Nam quisquis id quod tu omnibus ad fruendum proponis, sibi proprie vindicat, et suum vult esse quod omnium est ; a communi propellitur ad sua , hoc est , a veritate ad mendacium. Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur 1.

Bibliografické informácie