Obrázky na stránke
PDF
ePub

pondeat veritatem esse majorem ? ab illa enim natum esse, sed nasci. Compatere mecum, obsecro, vera sunt quæcumque vera sunt. Non autem ita est in his angustiis humanæ cogitationis et linguæ, et in Deo. Nain Filium majorem Patre utique non di pariter confugiamus ad Spiritum Dei per prophetam cimus ; et tamen Filius dicitur esse veritas : Ego dicentem : Generationem ejus quis enarrabil (Isai. sum, inquit, via, et veritas, el vita (Joan.xiv, 6). De LIII, 8) ? Patre autem tantummodo vos vultis intelligi quod 25. Hoc unum peto interim ut diligenter exquiras, ait, Ut cognoscant te unum verum Deum, et quem utrum alicubi divina Scriptura de diversis substanmisisti Jesum Christum (Id. xvn); ubi nos subaudi- tiis dixerit quod unum sint. Si enim non invenitur mus etiam Jesum Christum verum Deum, ut hvec si dictum, nisi de iis rebus quas constat esse unius sententia : Te et quem misisti Jesum Christum co- ejusdemque substantiæ ; quid opus est ut rebellegnoscant unum verum Deum ; ne illa consequatur mus adversus veram et catholicam fidem ? Si autem absurditas, ut si propterea non est verus Deus Jesus inveneris alicubi hoc scriptum etiam de diversis subChristus, quia dictum est Patri, te unum verum stantiis ; tunc aliud cogar inquirere, unde ostenDeum ; propterea non sit Dominus Pater, quia dic. dam recte ouobolov dictum Patrem et Filium. Nam tum est de Christo, unus Dominus. Verumtamen se si illi qui scripturas nostras aut nesciunt, aut non cundum pravum intellectum, vel potius errorem, laboriose scrutantur, et tamen Filium ejusdem major est Deus veritas, quam Deus verus ; quia ve- substantiæ et æqualem Patri credunt, dicant eis rus a veritate est : major ergo Patre Filius, quia iste qui hoc nolunt credere, cum tamen Deum Patrem est veritas, ille verus. Hanc perversitatem pellit ex Filium habere unigenitum credant, Noluit Deus animo, qui didicerit Patrem verum Deum esse gi- habere æqualem Filium, an non potuit ? si noluit, gnendo veritatem, non participando: non est autem invidus est; si non potuit, infirmus est ; utrumvis alia substantia veri gignentis, et alia genitæ veritatis. autem horum de Deo sentire sacrilegum est : nes

23. Sed cum ad hæc contemplanda infirmus sit cio utrum possint invenire quid dicant, si nolint oculus cordis humani,acceditut de contentione etiam res absurdissimas et stultissimas dicere. turbulentus sit. Et quando ista conspiciet? Dicit Scri. CAPUT V. – 26. Ecce quantum potui, exposui tibi ptura Filium Dei, Dominum et Salvatorem nostrum fidem meam. Et plura quidem dici possunt, et diJesum Christum, Verbum Dei esse, et veritatem, et ligentius disputari ; sed vereor ne ista ipsa quæ sapientiam ; et homines eum ante incarnationem, dixi, oneri sint occupationibus tuis : tamen ea non quam de Maria virgine accepit, sine ulla omnino sus- solum dictata conscribi volui, sed etiam manu mea ceptione corporeæ creaturæ per ipsam naturam et subscribenda curavi ; quod quidem et antea volue. substantiam suam, qua Verbum Deiest, et sapientia ram, si quod inter nos placuerat, servaretur. Sed Dei, visibilem et corruptibilem dicunt, dum sibi vo modo certe puto jam non a te debere dici timuisse lunt constare quod sentiunt, de Patre tantummodo me tibi dicere fidem meam, quando non solum dixi. esse dictum, Invisibili, incorruptibili, soli Deo (1 sed scriptam subscripsi, ne me quisquam dicat Tim, 1, 17). Rogo te, verbum hominis non est visi- autdixisse quod non dixi, aut non dixisse quod dixi bile, nedum Verbum Dei. Jam vero sapientia illa, Hoc fac et tu, si judices quæris, non qui in ore tuo de qua dictum est, Attingit ubique propter suam revereantur personam luam, sed qui in litteris tuis munditiam ; et, Nihil inquinatum in eam incurrit; exserant libertatem suam. Si enim calumniam et, Inse ipsa mànens innovat omnia, et siqua similia times (quod nullo modo auderem dicere, nisi hoc quæ numerari non possunt ; si corruptibilis est, ipse dixisses), licet tibi non subscribere : nam et nescio quid dicam, nisi ut doleam præsumptionem ego propterea nolui nomen tuum scribi in his meis humanam, et mirer patientiam divinam.

litteris, ne hoc forte noluisses. 24. Cum vero de illa dictum sit, Candor est enim 27. Facile est ut quisque Augustinum vincat ; vilucis æternæ (Sap. vi, 24-27); nec vestri, ut arbitror, deris utrum veritate an clamore. Non est meum dijam dicunt lucem Patris (quæ quid est, nisi ' ejus cere, nisi quia facile est ut quisque Augustinum vinsubstantia ?) fuisse aliquando sine candore a se ge- cat : quanto magis ut vicisse videatur;aut etsi non nito, sicut ista in divinis et spiritualibus et incorpo. videatur vicisse, tamen dicatur? Facile est hoc:nolo reis et incommutabilibus credi, etutcumque intel: magnum putes, nolo ; nolo pro magno appetas. ligi possunt : audio enim jam eos emendasse. An Nam cum adverterint homines in hacre tamingenforte falsum est hoc eos aliquando dixisse, quod tem famen cordis tui, multi gaudebunt se invefuerit aliquando Pater sine Filio, tanquam fuerit lux nisse occasionem ut ad pauca Euge, Euge, tam poæterna sine candore quem genuit ? Quid ergo dici- lentem virum faciam amicum. Nolo dicere quia si mus? Si natus est Filius Dei de Patre, jam Pater non faveant, vel si contrariam sententiam profedestitit gignere ; et si destitit, cæpit: si autem cæpit rant, etiam formidare poterunt inimicum ; inepte gignere fuit aliquando sine Filio ; sed nunquam fuit quidem et stulte, sed tamen plerique homines ita -sine Filio, quia Filius ejus sapientia ejus est, quæ sunt. capdor est lucis æternæ. Ergo semper gignit Pater, 28. Noli ergo attendere quomodo vincatur Augus. et semper nascitur Filius. Hic rursus timendum est tinus, qualiscumqueunus homo; sed attende potius ne putetur imperfecta generatio, si non dicimus utrum vinci possit ouovolov, non ipsum verbum græ

cum, quod facile est non intelligentibus irridere, sed Lov., si ejus substantia. JSed concinnius aliæ editiones et Mss., nisi,

? Mss. Vatic, et sex Gallic., flammam,

NE

illud quod scriptum est, Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30); et, Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi 1 ; ut sint unum ; sicut et nos. Item paulo post : Non pro his autem rogo tantum» inquit, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me ; ut omnes unum sint ; sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint ; ut mundus credat quia tu me misisti. Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus : ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum (Joan. xvii, 4 I, 20-23). Vide quoties dixit, sint unum, sicut et nos unum sumus nusquam tamen dixit. Ipsi et nos simus unum ; sed, sicut ego et tu sumus unum, sic et ipsi in nobis sint unum : quia sicut illi erant unius ejusdemque substantiæ, quos etiam unius participes vitæ æternæ facere volebat ; ita de Patre et Filio propterea dictum est, Unum sumus, quia unius sunt ejusdemque substantiæ, et non participes vitæ æternæ, sed ipsa principaliter vita æterna. Et poterat dicere secundum formam servi, Ego et ipsi unum sumus, aut, unum simus ; nec tamen,hoc dixit, quia unam substantiam Patris et suam, et unam illorum volebat ostendere. Si autem dixisset, Ut tu et ipsi unum sitis, sicut ego et tu unum sumus; aut, Ut tu et ego et ipsi unum simus sicut ego et tu unum sumus ; nemo nostrum recusaret posse dici, Unum sunt, etiam diversas substantias. Nunc autem vides quam non ita sit, quia non ita dixit, et sæpe dicendo vehementer commendavit quod dixit. 29. Invenis ergoin Scripturis aliquid unum de diversis naturis, sicut supra ostendimus, sed additur vel subauditur quid unum: sicutexanimaetcorpore dicimus, Unum animal, et una persona, et unus homo vel est, vel sunt. Sine aliqua vero adjunctione dici, Unum sunt, si inveneris in Scripturis,nisi de iis quæ unius substantiæ sunt, justissime flagitabis ut aliud proferamus,unde δμοῶσιον demonstremus.Sunt enim et alia multa ; sed interim de hoc uno cogita, deposito studio contentionis, ut habeas propitium Deum. Non enim bonum hominis est hominem vincere, sed bonum est homini ut eum veritas vincat volentem ; quia malum est homini ut eum veritas vincat invitum. Nam ipsa vincat necesse est, sive negantem sive confitentem.Da veniam, si quid liberius dixi, non ad contumeliam tuam, sed ad defensionem meam.Præsumpsi enim de gravitate et prudentia tua, quia potes considerare quantam mihi respondendi necessitatem imposueris; aut si et hoc non recte feci, et hinc da veniam. Huic scripturæ a me dictatæ et relectæ ego Augustinus subscripsi.

EPISTOLA CCXXXIX (a).

Augustinus Pascentio, deeadem re urgens ut eaeplamet fidem suam.

1. Si dicis te mihi dixisse fidem tuam, et me tibi noluisse dicere fidem meam, quod te audio non tacere ; recordare, obsecro, quam utrumque sit falsum. Nam nec tu mihi voluisti dicere fidem tuam, et ego tibi fidem meam non dicere nolui; sed ita dicere volui ut nemo possetdicere,aut dixisse me ali

* Gery. cod. et aliquot alii hic addunt, de mundo. (a) Alias 175: quæ autem 239 erat, nunc 83.

quid quod non dixerim, aut non dixisse quod dixerim. Diceres autem mihi fidem tuam, si hoc diceres unde dissentis a nobis ; si diceres, Credo in Deum Patrem, qui Filium fecit primam creaturam ante omnes caeteras creaturas ; et in ipsum Filium, nec æqualem Patri,nec similem,nec verum Deum ; et in Spiritum sanctum, factum per Filium post Filium: hæc enim vos audio dicere. Aut si forte falsum est quod ista dicatis, hoc potius abs te volo scire. Si autem verum est quod ista dicitis, volo scire quemadmodum ea de Scripturis sanctis defendatis. Nunc autem dixisticredere te in Deum Patrem omnipotentem, invisibilem, immortalem non, ab aliquo gemitum, et eae quo sunt omnia. Et in Filium ejus Jesum Christum, Deum natum ante saecula, per quem facta sunt omnia.Et in Spiritum sanctum.Hæc fides non est tua,sed utriusque nostrum; quemadmodum si adjungeres quod eumdem Filium Dei JesumChristum etiam Maria virgo peperit,quod pariter credimus, et si qua alia communiter confitemur. Si voluisses ergo tuam dicere,non istam'diceres quæ communis est nobis,sedillam potiusin qua dissentimusa vobis.

2. Hæc et præsens dicerem, si quemadmodum placuerat, verba nostraexciperentur. Sed quiahoc noluisti, dicens te a nobis timere calumniam, et a placito cui mane consenseras, post prandium recessisti ; utquid dicerem quod, quemadmodum velles, me dixisse narrares, et ego non haberem unde ostenderem quid vel quemadmodum dixerim? Noli ergo ulterius jactare quod tu fidem tuam di-xeris, et ego meam non dixerim ; quia sunt homi. nes qui considerent me potius habuisse fiduciam fidei meæ, qui eam scribi voluerim; te autem non habuisse, dum quasi calumniam pertimescis. Paratus ergo eras negare, sitibi objiceretur quodcontra fidem meam aliquid dixeris. Vide ergo quid de te ipse sentiri feceris. Quodsi objectum non erasnegaturus, cur dictum scribi noluisti; præsertim cum magnopere voluisses etiam honoratos viros nostro interesse sermoni ? Cur ergo volens calumniam devitare, notariorum stilum timebas, et clarissimorum virorum testimonium non timebas ?

3. Si autem sic vis ut etiam ego dicam fidem meam, quomodo te dicis dixisse tuam, ego etiam brevius possum dicere, credere me in Patrem et Filium et spiritum sanctum. Si autem proprium aliquid unde dissentis a me, vis audire: credo in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, nec Filium dicens Patrem, nec Patrem Filium, nec utriusque Spiritum sanctum vel Patrem vel Filium ; et tamen Patrem Deum, et Filium Deum, et Spiritum sanctum Deum, solum æternum et immortalem propria sua substantia, sicut Deus solus et æternus et immortalis est, ea divinitate quæ est ante sæcula. Hoc si tibi displicet, et placetame audire quemadmodum de Scripturis sanctis asseratur,lege etiam illudquod prolixius conscriptum misi Benignitati tuæ. Si autem illud tibi non vacat legere, nec mihi vacat frustra verba jactare. Possum tamen, quantum Dominus dederit facultatis, vel dictanti tibi vel scribenti ego quoque vel dictando vel scribendo ad quod volueris respondere. Huic scripturæame dictatæ et relectæ ego Augustinus subscripsi. EPISTOLA CCXL (a).

Pascentius Augustinum , contumeliose compellat, urgens ut proferat qui se tribus personis sit unus Deus, ad conflictum sub arbitris provocans.

0ptaveram te, frater dilectissime, pristini erroris tui consilium deponere; nunc miror te in ipso adhuc permanere, sicut epistola quam ad me misisti, clamat. Nam ita est Dignatio tua, sicut sitiens nimio calore accensus, si invenerit aquam caenosam et se inde ingurgitaverit ; postea, etiamsi limpidam et frigidam reperiens biberit,non satis proficerepotest, quandoquidem caeno semel ejus cor et anima obruitur. Denique, quod pace tua dicam, ita est consilium Praestantiæ tuæ, sicut arbor curva et nodosa, quæ nihil in se rectum habet, et aciem pervertit oculorum. Rescribit mihi Sanctitas tua Patrem Deum, Filium Deum, Spiritum sanctum Deum, sed unum. Deum. Quis e tribus unus Deus ? an forte est una persona triformis, quæ hoc nomine nuncupetur ? Tu si voluisses et confideres de professione tua, resideres mecum cum eoepiscopis tuis puro ac pacifico animo et spiritu, et conferres de iis quæ sunt Dei, et quæ ad gloriam et gratiam spiritualem pertinent. Unde, quid opus est scribere est rescribere quos nos non ædificat ? EPISTOLA CCXLI (b).

Augustinus Deum unum profitetur, triformem negat, conflictum non detrectat, si eaccipiantur quae dicuntur.

A. Litteræ tuæ nec ad reddenda convicia me provocare, nec a reddendis litteris revocare potuerunt. Ea quippe quæ scripsisti, moverent me, si a veritate Dei non a potestate hominis dicerentur. Dixisti consilium meum arborem curvam et nodosam, quæ nihil in se rectum habet, et aciem pervertit oculorum. Quid in me diceres, si a placito quod inter nos mane statueramus, ego recessissem, et in re facillimaquæ recte placuerat, curvam refragationem et nodos difficultatis posuissem?Neque enim aqua coenosa ingurgitatum me judicares, sed perfidiæ, quod multo pejus est, ebrietate submersum,si non talis postprandium rediissem,qualis ante prandium recessissem.Sed ecce numquid non rescripsistiquod voluisti, et nullam calumniam formidasti ? Sic ergo potes et cætera, ut sit quod vel nos ipsi, vel alii possint considerare et judicare. Quod enim dicis triformem Dei personam me credere,silegere dignatus fuisses quod aliud aliquanto prolixius misi, et ad ea quæ ibi scripta sunt respondere voluisses;hoc fortasse non diceres. Sed tamen ecce et hoc ipsum quod triformem Dei personam dicam, et dictasti, et conscriptum misisti, et nullam calumniam timuisti : ecce ostendisti verum esse quod dico, non ideo te, sicut placuerat cum simul essemus, verba tua dictare noluisse, quia calumniam timebas, sed quia de veritate non confidebas. Modo quiajam tibi placuit dictare an triformem Dei personam credam ; respondeo me non ita credere: una quippe forma

(a) Alias 476 : quæ autem 240 erat, nunc 63. (6) Alias 477: quæ autem 241 erat, nunc 62.

est, qui a una, ut ita dicam, deitas, et ideo unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus. 2. Tu autem, peto, digneris breviter respondere quomodoaccipias quod ait Apostolus, Qui adhaeret meretrici,unum corpus est; qui autem,adhæret Domino, unus spiritus est (I Cor. vi, 16, 17). Diversi enim sexus corpora sibi adhærentia, unum corpus dixit.Et cum spiritus humanus mullo modo possit dicere,Ego et Dominus unum sumus; tamen cum adhæret Domino, unus spiritus est: quanto magis ille quiverissime dixit, Ego et Pater unum sumus(Joan. x, 30), quia inseparabiliter Patri cohæret, ipse et Pater unus Deus est ? Si tamen vel hoc verbum admittitur in illa divinitate, ut dicamus, cohaeret, quod nunquam omnino vel fuit vel esse poterit ulla distantia separatum. Ad hoc responde, utrum tibi placeat biformem spiritum dici,quando qui adhæret Domino,unus spiritusest.Quod sitibi non placet, nec ego triformem Deum dixi Patrem et Filium et Spiritum sanctum, sed unum Deum. Si autem in præsentiavis ut colloquamur,gratiam quidem habeo dignationi et benevolentiæ tuæ. Sed sicutjam mihi aliud quod voluisti rescribere dignatus es; ita dignare rescribere dictaturos nos esse quæ dicturi sumus, et non deero voluntati tuæ, quantum me adjuverit Dominus. Nam si scribis et scribo non nos ædificat;quomodonos ædificat diciset dico,ubi post verborum strepitum non inveniamus quod legendo

.recenseamus ? Augustinus hæc dictavi, et relectis

subscripsi. Abstineamus nosa conviciis, ne tempus inaniter impendamus; etadid quod agiturinter nos potiusadvertamus.

EPISTOLA CCXLII * (a).

Augustinus Elpidio ariano, probans Filium Dei esse Deo æqualem genitumque eae ipso, non faetum ; spondens etiam se ariani cujusdam libello plenius responsurum, si otium et facultas detur.

Domino eximio meritoque honorabilietdesiderabili Elpidio 1, AuGUsTiNUs.

H.Quis uostrum erret in fide vel in cognitione Tri

nitatis, alia * quæstio est. Gratum sane habeo quod me, quamvis incognitum facie, tamem quia errare credidisti, revocare ab errore conatus es. Hujus tibi henevolentiæ mercedem retribuat Deus,et nosse te faciat quod nosse te putas : res enim ardua est, ut existimo. Et quæso te ne in ullam contumeliæ partem acceperis, quod tibi tantæ cognitionis munus optavi. Vereor enim ne opinatæ scientiæ præjudicium, si non præcepta vera, quæ nequaquam ad te mihi arrogaverim, at certe bona vota nostra, quæ mihi etiam indocto habere de te licet (non enim perite, sed amice exhibenda sunt), repellat ab auribus tuis, potiusque mihi succenseas quod non tibi jam sicut sapienti gratulatus,quam gratiasagasquod tibi sapientiam deprecatus sim. Verumtamen siego portans episcopalis nominis sarcinam, libentissime

1 In Mss. aliquot, Helpidio. In aliis, Helvidio.

* Edd., aliqua. At Mss., alia.

* Correcta ad a. bg. bl. bn. c. cc. ff. g. gv. n. r. s. sb

[ocr errors]

amplector benevolentiam tuam, quod me Bonoso et Jasoni, ut scribis, doctissimis viris, etiam trans mare mittere dignatus es, ad reportandos ex eorum disputationibus uberes fructus; quod denique addetergendas totius erroris caligines, libellum cujusdam episcopi vestriingenio et viribus elaboratum, ad me perferendum sollicita 1 benignitate curasti: quanto est æquius te bono animo accipere, quod ea quæ mullo humano ingenio et viribus dari possunt, a Domino Deo tibi ut concedantur optavi ? Apostolus enim inquit: Non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui eae Deo est ; ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis: quae et loquimur non doctis humasapientiæ verbis, sed docti Spiritu, spiritualibus spiritualia comparantes. Animalis autem homo non percipit quæ sunt Spiritus Dei : stultitia est emim illi (I Cor. u, 12-14). 2. Magis ergo tecum, si fieri posset, mallem quærere quousque appellandus sit animalis homo, ut si eum jam transcendimus, recte fortasse illa quæ supra humanam mentem atque intelligentiam incommutabiliter manent, aliqua ex parte nos attigisse gaudeamus. Cavendum est enim ne propterea videatur stultum, cum Filium Patri audimus aqualem, quia hominem animalem adhuc agimus, de quo dictum est quod stultitia sunt illi quæ sunt illi quæ sunt Spiritus Dei. Quanquam sane majestas illa supra cuncta sublimis a spiritualibus cogitari possit, a nullo autem possit effari; videre tamen, quantum arbitror, facile est non esse factum per quem facta sunt omnia, et sine quo factum cst nihil. Si enim perseipsum factusest, erat antequam fieret, ut fieri per se posset : quod certe tanto absurdius dicitur, quanto vanius cogitatur. Si autem non per se factus est, non est factus omnino ; quoniam quidquid factum est, per ipsum factum est : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. 1, 3). 3. Miror parum attendi quæ tam expresse Evangelista voluit intimare, ut neminem dissimulare permitteret : non enim satis fuit dicere, Omnia per ipsum facta sunt, nisi adderet, et sine ipso factum est nihil. Atego quamvis tardus, et nondum detersa caligine, saucium mentis oculum gerens ad intuendam Patris et Filiiincomparabilem* ineffabilemque præstantiam; tamen hoc tota facilitate complector, quod nobis in Evangelio propterea præseminatum est, non ut hinc comprehenderemus illam divinitatem, sed ut hinc admoneremur non oportere nos de temeraria comprehensionejactare. Si enim omnia'per ipsum facta sunt ; quidquid non per ipsum factum est, non est factum. Ipse autem per se factus non est : non est igitur factus. Et omnia per ipsum facta esse ab Evangelista credere cogimur : ab eodem ergo cogimur eum factum esse non credere. Item, si sine ipso factum est nihil, ipse ergo nihil est, quia sine se factus est. Quod si opinari sacrilegum est, restat ut fateamur, non sine se factumu esse, aut factum non esse. Non autem sine

* Mss. quinque, solita. * Mss. octo, incomparabiliter.

se factum esse, non possumus dicere 3. Si enim ipse se fecit, jam erat antequam fieret : si autem ad se faciendum alteri, a quo factus est, adjutorium præbuit ; nihilominus ut se adjuvante ipse fieret, jam erat antequam fieret. Relinquitur itaque ut sine se factus sit. Quidquid autem sine illo factum est, nihil est. Aut nihil est igitur, aut factus non est : sed non est nihil, factus igitur non est. At si factus non est, et tamen Filius est, sine dubio natus est.

4. Quomodo, inquis, potuit de solo Patre nasci Filius æqualis ei de quo natus est ? Jam hoc enarrare non possum, et cedo prophetæ dicenti : Generationem ejus quis enarrabit (Isai liii, 8) ? Quod si tu de humana generatione qua per virginem natus est, accipiendum putas ; ipse te discute, et interroga animam tuam, utrum si in generatione humana defecit, audeat enarrare divinam. Nolio ergo, inquis, dicere æqualem. Cur non dicam quod dixit Apostolus ? Non rapinam, inquit, arbitratus est esse æqualis Deo (Philipp. 11, 6). Etsi enim æqualitatem illam non explicavit humanæ menti mondum purgatæ, posuit tamen in Verbo, quod in re possit inveniri purgata. Demus itaque operam mundando cordi nostro, ut inde exsurgat acies qua ista videre valeamus : Beati enim, inquit, mundicordes ; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 7). Ita excedentes animalis hominis caliginosas imagines, ad serenitatem illam sinceritatemque veniemus, qua videre possimus quod dici non posse videmus.

5. Nam libello quem dignatus es mittere, si mihi sitotium,facultasque tribuaiur ad singula respondere, arbitror te cogniturum tanto minus quemque vestiri lumine veritatis, quanto magis sibi videtur nudam depromere veritatem. Quis enim ferat, ut alia omittam, et hoc soIum interim commemorem quod maxime ingemui, cum apostolus Paulus dicat, Videmus nunc per speculum in ænigmate ; tunc autem facie ad faciem (I Cor. xm, 12) ; istum jam dicere omni integumento retecto nudam se depromere veritatem ? Qui si diceret, Nudam videmus veritatem, nihil esset cæcius ista arrogantia visionis : non autem dixit, Videmus, sed, deprominus; ut non solumjam veritasinventioni memtis patere, sed etiain potestati linguæ subjacere videatur. Multa sunt quæ de Trinitatis ineffabilitate dicantur ; non ut ipsa dicatur, alioquin non est ineffabilis, sed ut illis dictis illa dici non posse intelligatur. Verum jam, ut arbitror, modum excessit episto lamea, cum per tuam me admonueris breviter scribere : sed quia institutione veterum te excusare dignatuses, non tibi absurdus videbor, si modum quarumdam epistolarum Ciceronis, quia ejusquoqueinlitteris tuis mentionem fecisti,non te pigeat recordari.

' Apud Lov. sic legitur : Ipse ergo nihil est, aut factus mom est ; non autem sine se Äî, est. Restat ut fateamur, aut non sine se factum esse, aut quia sine se factus est. Quod si opinari sacrilegum est, non possumus dicere. Si enim, etc., nec inultum aliter apud Bad. Am. et Er, Sed concinnior est lectio Mss. Victórini et unius e Vatic. quam hic substituimus.

EPISTOLA CCXLIII * (a). Augustinus Laeto, qui perfectum mundi contemptum agressus, videbatur sollicitari per satanam ad repetenda quae reliquerat. Hunc animat, ut contemptis cagnatorum affectibus fortiter pergat. Domino dilectissimo et desiderantissimo fratri LÆTo AUGUsTiNUs, in Domino salutem (b). 1. Legi epistolam quam misisti fratribus, consolari te cupiens quod multis tentationibus tua tirocinia quatiantur ; in qua etiam insinuasti desiderare te litteras meas. Condolui, fratrer, et cessare ab scribendo non potui, ne non solum tuo, sedetiam meo desiderio negarem quod me videbam officio debere charitatis. Si te igitur tironem Christi profiteris, castra ne deseras ; in quibus tibi etiam ædificandaturris est illa, de qua in Evangelio Dominus loquitur. In ea quippe stantem, et sub armis verbi Dei militantem, nulla ex parte penetrare ullæ temtationes valent : inde et jacta in adversarium tela gravi pondere veniunt, et prospecta firmomunimine devitantur. Considera etiam Dominum nostrum Jesum Christum, cum sit rex noster, tamen ea societate qua etiam frater esse dignatus est, reges appellasse milites suos, et unumquemque ad bellandum cum rege qui habet viginti millia instructione decem millium idoneum esse debere præmonuit. 2. Sed paulo antequam de turre etde rege exhortatorias similitudines præponeret, attende quid dixerit: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et urorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc et animam suam, non potest meus esse discipulus. Et si non tulerit crucem suam et vemerit post me,' non potest meus esse discipulus. Deinde subjungit : Quis eae vobis volens turrim aedificare, non primo sedet, et computat si sumptus habet ad consummationem, nequando, cum posuerit fundamentum, non possit ædificare; et omnes qui transeunt et vident, incipiant dicere, Hic homo cæpit ædificare, et non potuit perficere ? Aut quis reae vadens committere bellum cum alio rege, non primum sedet, et cogitat si potens est cum decem millibus ei occurrere, qui cum viginti millibus venit ad illum ? Cæterum dum adhuc longe est, mittit legationem, rogans pacem. Quo autem pertinerent istæ similitudines, ipsa conclusione satis aperuit: ait enim, Sic ergo omnis eae vobis qui non renuntiat omnibus quae sunt ejus, non potest meus esse discipulus (Luc. xiv, 26-33). 3. Itaque et sumptus ad turrim ædificandam, et bellantium t valentia decem millium adversus regem qui vigninti habet, nihil est aliud quam ut renuntiet unusquisque omnibus quæ sunt ejus. Prælocutio autem superior cum extrema conclusione concordat. In eo enim quod unusquisque renun

[ocr errors]

tiat omnibusquæ sunt ejus, etiam illud continetur, ut oderit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc et animam suam. 0mnia enim hæc propria ejus sunt, quæ plerum. que implicant et impediunt ad obtinenda, non ista propria temporaliter transitura, sed in æternum mansura communia. Quo enim tibinunc quædam mulier mater est, hoc ipso utique non est et mihi. Quapropter hoc temporale ac transitorium est: sicut transisse jam vides quod te concepit, quod gestavit utero, quod peperit, quod lacte nutrivit, Quod autem soror in Christo est, et tibi est et mihi, et omnibus quibus una coelestis hæreditas, et pater Deus, et frater Christus, in eadem charitatis societate promittitur. Hæc æterna sunt ; hæc nulla temporis labe deteruntur; hæc tanto firmius tenenda sperantur, quanto minus privato, sed communi potius jure obtinenda prædicantur.

4. Potes hoc facillime in ipsa tua matre cognoscere. Nam unde te nunc irretitum involvit, et ab instituto cursu retardatum reflectit et curvat, nisi ex quo tua propria mater est ? Nam ex quo soror est omnium, quibas est pater Deus et mater Ecclésia, tam te non impedit, quam neque me, neque omnes fratres nostros, qui eam non privata, sicut tu in domo vestra, sed publica in domo Deicharitate diligimus. Quod ergo tu illi etiam carnali necessitudine annecteris, ad sortem valere debet familiarius colloquendi, et apertiore janua consulendi ut hoc ipsum, quo le privatim diligit, interficiatur in ea, ne quod ex utero suo te genuit, pluris pendat, quam quod ex utero Ecclesiæ genita est tecum. Quod autem de matre dixi, hoc de tali Caetera propinquitate intelligendum est.Hocetiamquisque de anima sua cogitet, ut etiam in ipsa privatum affectum oderit,quiproculdubio temporalisest:diligatautem in ea communionem societatemqueillam, de qua dictum est, Erat illis in Deum anima una el cor unum (Act. iv, 32). Sic enim anima tua non est propria, sed omnium fratrum; quorum etiam animæ tuæ sunt, vel potiusquorum animæ cum tua nonanimæ, sed anima una est, Christiunica, quæ de manu canis uteruatur, cantatur in Psalmis (Psal. xxi,?!) Inde ad contemptum mortisfacillime pervenitur.

5. Nec succenseant parentes hoc præcipere D0minum ut eos oderimus, quando nobishocde anima nostra præcipitur. Nam sicut nunc de anima jubetur, ut eam propter Christum cum parentibus oderimus ; ita quod alio loco de anima idem D0minus dicit, in parentes quoque potest congruentissime convenire: Qui amat, inquit, animam suam; perdet eam (Joan. xii, 25). Dicam etiam fidenler; Quiamatparentes suos, perdeteos.De animaquippe hoc ibi dixit, oderit, quod hic perdet. Sicut aulem hoc præceptum, quo perdere jubemur animam nostram, non ad id valet ut se quisque interima* quod inexpiabile nefas est; et tamen valet ut interimat in se carnalem animæ affectum, quo cum impedimento futuræ vitæ præsens vita delectati hoc est enim quod dictum est, oderit animam suam; et, perdet eam : quod tamen diligendo fil; quan*

« PredošláPokračovať »