Obrázky na stránke
PDF
ePub

in homine. Qui vero commemorati convertuntur ad Dominum ab ea deformitate, qua per cupiditates sæculares conformabantur huic sæculo, reformantur ex illo, audientes Apostolum dicentem, Nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate mentis vestræ (Rom. x11, 2): ut incipiat illa imago ab illo reformari, a quo formata est. Non enim reformare se ipsam potest, sicut potuit deformare. Dicit etiam alibi: Renovamini spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, eum qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. iv, 23, 24 ). Quod ait, secundum Deum creatum; hoc alio loco dicitur, ad imaginem Dei (Gen. 1, 27). Sed peccando, justitiam et sanctitatem veritatis amisit; propter quod hæc imago deformis et decolor facta est: hanc recipit, cum reformatur et renovatur. Quod autem ait, spiritu mentis vestræ; non ibi duas res intelligi voluit, quasi aliud sit mens, aliud spiritus mentis : sed quia omnis mens spiritus. est, non autem omuis spiritus mens est. Est enim Spiritus et Deus (Joan. 1v, 24), qui renovari non potest, quia nec veterascere potest. Dicitur etiam spiritus in homine, qui mens non sit, ad quem pertinent imaginationes similes corporum: de quo dicit ad Corinthios, ubi dicit, Si autem oravero lingua, spiritus meus oral, mens aulem mea infructuosa est (I Cor. xiv, 14). Hoc enim ait, quando id quod dicitur, non intelligitur: quia nec dici potest, nisi corporalium vocum imagines sonum oris spiritus cogitatione 1 præveniant. Dicitur et hominis anima spiritus: unde est in Evangelio, Et inclinato capite tradidit spiritum (Joan. xix, 30 ); quo significata est mors corporis, anima exeunte 1. Dicitur spiritus etiam pecoris, quod in Ecclesiaste libro Salomonis apertissime scriptum est, ubi ait: Quis scit spiritus filiorum hominum si ascendet ipse sursum, et spiritus pecoris si descendet ipse deorsum in terram (Eccle. m, 21)? Scriptum est etiam in Genesi, ubi dicit diluvio mortuam universam carnem, quæ habebat in se spiritum vitæ (Gen. vi, 22). Dicitur spiritus etiam ventus, res apertissime corporalis: unde illud in Psalmis, Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis (Psal. CXLVIII, 8). Quia ergo tot modis dicitur spiritus, spiritum mentis dicere voluit eum spiritum, quæ mens vocatur. Sicut ait etiam idem apostolus, In exspoliatione corporis carnis (Coloss. 11, 11). Non duas utique res intelligi voluit, quasi aliud sit caro, aliud corpus carnis: sed quia corpus multarum rerum nomen est quarum nulla caro est (nam multa sunt excepta carne corpora cœlestia, et corpora terrestria), corpus carnis dixit, corpus quæ caro est. Sic itaque spiritum mentis eum spiritum quæ mens est. Alibi quoque apertius etiam imaginem nominavit, scilicet aliis verbis idipsum præcipiens : Exspoliantes vos, inquit, veterem hominem cum actibus ejus, induite novum hominem, qui renovatur in agnitione Dei secundum imaginem ejus qui creavit eum (Id.

1

Editi, in spiritus cogitatione. Abest, in, a manuscriplis. Editi rursam post, anima exeunte, addebaat, de corpore.

I, 9, 10). Quod ergo ibi legitur, induite novum hominem qui secundum Deum creatus est; hoc isto loco, Induite novum hominem, qui renovatur secundum imaginem ejus qui creavit eum. Ibi autem ait, secundum Deum; hic vero, secundum imaginem ejus qui creavit eum. Pro co vero quod ibi posuit, in justitia et sanclitate veritatis; hoc posuit hic, in agnitione Dei. Fit ergo ista renovatio reformatioque mentis secundum Deum, vel secundum imaginem Dei. Sed ideo dicitur secundum Deum, ne secundum aliam creaturam fien putetur; ideo autem, secundum imaginem Dei, ut in ea re intelligatur fieri hæc renovatio, ubi est imago Dei, id est in mente. Quemadmodum dicimus, secundum corpus mortuum, non secundum spiritum, eum qui de corpore fidelis et justus abscedit. Quid enim dicimus secundum corpus mortuum, nisi corpore vel in corpore, non anima vel in anima mortuum? Aut si dicamus, Secundum corpus est pulcher; aut, Secundum corpus fortis, non secundum animum: quid est aliud, quam, Corpore, non animo pulcher aut fortis est? Et innumerabiliter ita loquimur. Non itaque sic intelligamus, secundum imaginem ejus qui creavit eum, quasi alia sit imago secundum quani renovatur, non ipsa quæ renovatur. CAPUT XVII. 23. Imago Dei in mente quomodo renovetur, donec perfecta sit in ea similitudo Dei in beatitudine. Sane ista renovatio non momento uno fit ipsius conversionis, sicut momento uno fit illa in Baptismo renovatio remissione omnium peccatorum: neque enim vel unum quantulumcumque remanet quod non remittatur. Sed quemadmodum aliud est carere febribus, aliud ab infirmitate, quæ febribus facta est, revalescere; itemque aliud est infixum telum de corpore demere, aliud vulnus quod eo factum est secunda curatione sanare: ita prima curatio est causam removere languoris, quod per omnium fit indulgentiam peccatorum; secunda ipsum sanare languorem, quod fit paulatim proficiendo in renovatione hujus imaginis: quæ duo demonstrantur in Psalmo, ubi legitur, Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis; quod fit in Baptismo: deinde sequitur, Qui sanal omnes languores tuos (Psal. cn, 3); quod fit quotidianis accessibus, cum hæc imago renovatur. De qua re Apostolus apertissime locutus est, dicens : Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. iv, 16). Renovatur autem in agnitione Dei, hoc est, in justitia et sanctitate veritas; sicut sese habent apostolica testimonia quæ paulo ante commemoravi. In agnitione igitur Dei, justitiaque et sanctitate veritatis, qui de die in diem proficiendo renovatur, transfert amorem a temporalibus ad æterna, a visibilibus ad intelligibilia, a carnalibus ad spiritualia; atque ab istis cupiditatem frenare atque minuere, illisque se charitate alligare diligenter insistit. Tantum autem facit, quantum divinitus adjuvatur. Dei quippe sententia est: Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5). In quo profectu et accessu tenentem Mediatoris fidem cum dies vite hujus ultimus quemque compererit, perducendus ad

Deuin quem coluit, et ab eo perficiendus excipietur ab Angelis sanctis, incorruptibile corpus in fine săculi non ad pœnam, sed ad gloriam recepturus. In hac quippe imagine tune perfecta erit Dei similitudo, quando Dei perfecta erit visio. De qua dicit apostolus Paulus Videmus nunc per speculum in ænigmale, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Item dicit, Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur de gloria in gloriam, tanquam a Domini spiritu (II Cor. 1, 18): hoc est quod fit de die in diem bene proficientibus.

1

CAPUT XVIII.-24. Sententia Joannis an intelligenda de futura nostra similitudine cum Filio Dei ipsa etiam immortalitate corporis. Apostolus autem Joannes : Dilectissimi, inquit, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit, quid erimus : scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (Joan. 1, 2). Hinc apparet tunc in ista imagine Dei fieri ejus plenam similitudinem, quando ejus plenam perceperit visionem. Quanquam possit hoc a Joanne apostolo etiam de immortalitate corporis dictum videri. Et in hac quippe similes erimus Deo, sed tantummodo Filio, quia solus in Trinitate corpus accepit, in quo mortuus resurrexit, atque id ad superna pervexit. Nam dicitur etiam ista imago Filii Dei, in qua sicut ille immortale corpus habebimus, conformes facti in hac parte, non Patris imaginis aut Spiritus sancti, sed tantummodo Filii, quia de hoc solo legitur, et fide sanissima accipitur, Verbum caro factum est (Joan. 1, 14). Propter quod Apostolus: Quos ante, inquit, præscivit et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus (Rom. vIII, 29). Primogenitus utique a mortuis secundum eumdem apostolum (Coloss. 1, 18), qua morte seminata est caro ejus in contumelia, resurrexit in gloria. Secundum hanc imaginem Filii, cui per immortalitatem conformamur in corpore, etiam illud agimus quod dicit idem apostolus, Sicut portavimus imaginem terreni, portemus el imaginem ejus qui de cœlo est (I Cor. xv, 43, 49) : ut scilicet qui secundum Adam mortales fuimus, secundum Christum immortales nos futuros, fide vera et spe certa firmaque teneamus. Sic enim nunc eamdem imaginem portare possumus, nondum in visione, sed in fide; nondum in re, sed in spe. De corporis quippe resurrectione tunc loquebatur Apostolus, cum hæc diceret.

CAPUT XIX.-25. Joannes potius intelligendus de perfecta nostra similitudine cum Trinitate in vita æterna. Sapientia perfecta in beatitudine. At vero illa imago, de qua dictum est, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. 1, 26); quia non dictum est, Ad meam, vel, Ad tuam : ad imaginem Trinitatis factum hominem credimus, et quanta potuimus investigatione comprehendimus. Et ideo secundumi hanc potius et illud intelligendum est quod ait apostolus Joannes, Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est: quia et de illo dixit, de quo dixerat 1sic Am. et Mss. At Er. et Lov., sanctissima.

Filii Dei sumus (1 Joan. m, 2). Et immortalitas carhis illo perficietur momento resurrectionis, de quo ait apostolus Paulus, In ictu oculi, in novissima tuba, el mortui resurgent incorrupti; et nos immutabimur (I Cor. xv, 52). In ipso namque ictu oculi ante judicium resurget in virtute, in incorruptione, in gloria corpus spirituale, quod nunc seminatur in infirmitate, corruptione, contumelia corpus animale. Imago vero quæ renovatur in spiritu mentis in agnitione Dei, non exterius, sed interius de die in diem, ipsa perficietur visione, quae tunc erit post judicium facie ad faciem, nunc autem proficit per speculum in ænigmate (Id. XIII, 12). Propter cujus perfectionem dictum intelligendum est, Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Hoc enim donum tunc nobis dabitur, cum dictum fuerit, Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum (Matth. xxv, 34). Tunc quippe tolletur impius, ut non videat claritatem Domini (Isai. xxvi, 10), quando ibunt sinistri in supplicium ælernum, euntibus dextris in vitam æternam (Matth. xxv, 46). Hæc est autem, sicut ait Veritas, vita æterna, ut cognoscant te, inquit, unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. xvii, 3).

26. Hanc contemplativam sapientiam, quam proprie puto in Litteris sanctis a scientia distinctam sapientiam nuncupari, duntaxat hominis, quæ quidem illi non est, nisi ab illo cujus participatione vere sapiens fieri mens rationalis ct intellectualis potest, Cicero commendans in fine dialogi Hortensii : Quæ nobis, inquit, dies noctesque considerantibus, acuentibusque intelligentiam, quæ est mentis acies, caventibusque ne quando illa hebescat, id est, in philosophia viventibus magna spes est, aut si hoc quod sentimus et sapimus mortale et caducum est, jucundum nobis perfunctis muneribus humanis occasum, neque molestam exstinctionem, et quasi quietem vitæ fore: aut si, ut antiquis philosophis hisque maximis longeque clarissimis placuit, æternos animos ac divinos habemus, sic existimandum est, quo magis hi fuerint semper in suo cursu, id est, in ratione et investigandi cupiditate, et quo minus se admiscuerint atque implicuerint hominum vitiis et erroribus, hoc his faciliorem ascensum et reditum in cœlum fore. Deinde addens hanc ipsam clausulam, repetendoque sermonem finiens: Quapropter, inquit, ut aliquando terminetur oratio, si aut exstingui tranquille volumus, cum in his artibus vixerimus, aut si ex hac in aliam haud paulo meliorem domum sine mora demigrare, in his studiis nobis omnis opera et cura ponenda est. Hic miror hominem tanti ingenii, perfunctis muneribus humanis, hominibus in philosophia viventibus, quæ contemplatione veritatis beatos facit, jucundum promittere occasum, si hoc quod sentimus et sapimus mortale et caducum est: quasi hoc moriatur et intercidat quod non diligebamus, vel potius quod atrociter oderamus, ut jucundus nobis sit ejus occasus. Verum hoc non didicerat a philosophis, quos magnis laudibus prædicat; sed ex illa nova Academia, ubi ei dubitara

Nonnulli Mss., bonum.

1 MSS., repetendo, sermonemque finiens.

etiam de rebus manifestissimis placuit, ista sententia redolebat. A philosophis autem, sicut ipse confitetur, maximis longeque clarissimis, æternos animos esse acceperat. Æterni quippe animi non inconvenienter hac exhortatione excitantur, ut in suo cursu reperiantur, cum venerit vitæ hujus extremum, id est, in ratione et investigandi cupiditate, minusque se admisceant

atque implicent hominum vitiis et erroribus, ut eis facilior sit regressus ad Deum. Sed iste cursus qui constituitur in amore atque investigatione veritatis, non sufficit miseris, id est, omnibus cum ista sola ratione mortalibus sine fide Mediatoris : quod in libris superioribus hujus operis, maxime in quarto et tertio decimo, quantum potui, demonstrare curavi.

LIBER QUINTUS DECIMUS.

Principo, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque denun pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quæ Deus est, jam in ipsis rebus æternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis Sanquam per speculum et in ænigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostræ verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quæ inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quæ a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat.

CAPUT PRIMUM. - 1. Supra mentem Deus, Volentes in rebus quæ factæ sunt ad cognoscendum eum a quo facta sunt, exercere lectorem, jam pervenimus ad ejus imaginem, quod est homo, in eo quo cæteris animalibus antecellit, id est ratione vel intelligentia, et quidquid aliud de anima rationali vel intellectuali dici potest, quod pertineat ad eam rem qur mens vocatur vel animus. Quo nomine nonnulli auctores linguæ latina, id quod excellit in homine, et non est in pecore, ab anima quæ inest et pecori, suo quodam loquendi more distinguunt. Supra hanc ergo naturam, si quærimus aliquid, et verum quærimus, Deus est, natura scilicet non creata, sed creatrix. Que utrum sit Trinitas, non solum credentibus, divinæ Scripturæ auctoritate; verum etiam intelligentibus, aliqua, si possumus, ratione jam demonstrare debemus. Cur autem, Si possumus dixerim, res ipsa cum quæri disputando cœperit, melius indicabit.

CAPUT II.2. 2. Deus incomprehensibilis semper quærendus. Trinitatis vestigia non frustra quæsita in creatura. Deus quippe ipse quem quærimus adjuvabit, ut spero, ne sit infructuosus labor noster, et intelligamus quemadmodum dictum sit in Psalmo sacro: Lætetur cor quærentium Dominum : quærite Dominum, et confirmamini; quærite faciem ejus semper (Psal. CIV, 3, 4). Videtur enim, quod semper quæritur, nunquam inveniri : et quomodo jam lætabitur, et non potius contristabitur cor quærentium, si non potuerint invenire quod quærunt? Non enim ait, Lætetur cor invenientium; sed, quærentium Dominum. Et tamen Dominum Deum inveniri posse dum quæritur, testatur Isaias propheta, dum dicit : Quærite Dominum, et mox ut inveneritis, invocate eum: et cum appropinquaverit vobis, derelinquat impius vias suas, et vir iniquus cogitationes suas (Isai. Lv, 6, 7). Si ergo quæsitus inveniri potest, cur dictum est, Quærite faciem ejus semper ? An et inventus forte quærendus est? Sic enim sunt incomprehensibilia requirenda, ne se existimet nihil invenisse, qui quam sit incomprehensibile quod quærebat, potuerit invenire. Cur ergo sic quærit, si incomprehensibile comprehendit esse quod quærit, nisi quia cessandum non est, quamdiu in ipsa incompre

hensibilium rerum inquisitione proficitur, et melior meliorque fit quærens tam magnum bonum, quod et inveniendum quæritur, et quærendum invenitur? Nam et quæritur ut inveniatur dulcius, et invenitur ut quæratur avidius. Secundum hoc accipi potest, quod dictum est in libro Ecclesiastico dicere sapientiam Qui me manducant, adhuc esurient ; et qui bibunt me, adhuc sitient (Eccli. xxiv, 29). Manducant enim et bibunt, quia inveniunt ; et quia esuriunt ac sitiunt, adhuc quærunt. Fides quærit, intellectus invenit: propter quod ait propheta, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. vII, 9). Et rursus intellectus eum quem invenit adhuc quærit : Deus enim respexil super filios hominum, sicut in Psalmo sacro canitur, ut videret si est intelligens, aut requirens Deum (Psal. xi, 2). Ad hoc ergo debet homo esse intelligens, ut requirat Deum.

3. Satis itaque remorati fuerimus 1 in iis quæ Deus fecit, ut per ea cognosceretur ipse qui fecit : Invisibilia enim ejus, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. 1, 20). Unde arguuntur in libro Sapientiæ, qui de iis quæ videntur bona, non potuerunt scire eum qui est, neque operibus allendentes agnoverunt artificem; sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut violentiam aquarum, aut luminaria cœli, rectores orbis terrarum deos putaverunt : quorum quidem si spccie delectati hæc deos putaverunt, sciant quanto Dominator eorum melior est. Speciei enim generator ea creavit. Aut si virtutem et operationem eorum mirati sunt, intelligant ab his quanto qui hæc constituit fortior est. A magnitudine enim speciei el creaturæ cognoscibiliter poterat horum Creator videri (Sap. xш, 1-5). Haec de libro Sapientiæ propterea posui, ne me fidelium quispiam frustra et inaniter existimet in creatura prius per quasdam sui generis trinitates quodam modo gradatim, donec ad mentem hominis pervenirem, quæsisse indicia summæ illius Trinitatis, quam quærimus cum Deum quærimus.

CAPUT III. 4. Omnium superiorum librorum bre

1 Ita Mss. Editi vero, rememorati fuimus.

viarium. Sed quoniam disserendi et ratiocinandi necessitas per quatuordecim libros multa nos dicere compulit, quæ cuncta simul aspicere non valemus, ut ad id quod apprehendere volumus, ea celeri cogitatioue referamus; faciam quantum Domino adjuvante potuero, ut quidquid in singulis voluminibus ad cognitionem disputatione perduxi, remota disputatione breviter congeram, et tanquam sub uno mentis aspectu, non quemadmodum res quæque persuasit, sed ipsa quæ persuasá sunt ponam: ne tam longe sint a præcedentibus consequentia, ut oblivionem præcedentium facial inspectio consequentium; aut certe si fecerit, cito possit quod exciderit relegendo recolligi.

5. In primo libro secundum Scripturas sacras unitas et æqualitas summæ illius Trinitatis ostenditur. In secundo et tertio et quarto, eadem sed de Filii missione et Spiritus sancti diligenter quæstio pertraclata tres libros fecit; demonstratumque est non ideo minorem mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est, cum Trinitas quæ per omnia æqualis est, pariter quoque in sua natura immutabilis et invisibilis et ubique præsens inseparabiliter operetur. In quinto, propter eos quibus ideo videtur non eamdem Patris et Filii esse substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dici putant, et propterea gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse diversas, demonstratur non omne quod de Deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus, et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est; sicut Pater ad Filium dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem: ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti est, Domine, refugium factus es nobis (Psal. LXXXIX, 1), nihil ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere. In sexto, quomodo dictus sit Christus ore apostolico, Dei virtus et Dei sapientia (I Cor. 1, 24), sic disputatur, ut differatur cadem quæstio diligentius retractanda: utrum a quo est genitus Christus, non sit ipse sapientia', sed tantum sapientiæ suæ pater, an sapientia sapientiam genuerit. Sed quodlibet horum esset, etiam in hoc libro apparuit Trinitatis æqualitas, et non Deus triplex, sed Trinitas: nec quasi aliquid duplum esse Patrem et Filium ad simplum Spiritum sanctum; ubi nec tria plus aliquid sunt quam unum horum. Disputatum est etiam quomodo possit intelligi quod ait Hilarius episcopus': Eternitas in Patre, species in Imagine, usus in Munere. In septimo, quæstio quæ dilata fuerat, explicatur, ita ut Deus qui genuit Filium, non solum sit Pater virtutis et sapientiæ suæ, sed etiam ipse virtus atque sapientia; sic et Spiritus sanctus : nec tamen simul tres sint virtutes aut tres sapientiæ, sed una virtus et una sapientia, sicut unus Deus et una essentia. Deinde quæsitum est, quomodo dicantur una

1 quidam codex, cadem non sit ipse sapientia. Sola editio Lov., episcopus sanctus.

essentia, tres persona, vel a quibusdam Græcis una essentia, tres substantiæ: et inventum est elocutionis necessitate dici, ut aliquo uno nomine enuntiarentur, cum quæritur quid tres sint, quos tres esse veraciter confitemur, Patrem scilicet, et Filium, et Spiritum sanctum. In octavo, ratione etiam reddita intelligentibus clarum est, in substantia veritatis non solum Patrem Filio non esse majorem, sed nec ambos simul aliquid majus esse quam solum Spiritum sanctum, aut quoslibet duos in eadem Trinitate majus esse aliquid quam unum, aut omnes simul tres majus aliquid esse quam singulos. Deinde per veritatem quæ intellecta conspicitur, et per bonum summum a quo est omne bonum, et per justitiam propter quam diligitur animus justus ab animo etiam nondum justo, ut natura non solum incorporalis, verum etiam incommutabilis quod est Deus, quantum fieri potest, intelligeretur admonui : et per charitatem, quæ in Scripturis sanctis Deus dicta est (I Joan. iv, 16), per quam cœpit utcumque etiam Trinitas intelligentibus apparere, sicut sunt amans, et quod amatur, et amor. In nono, ad imaginem Dei, quod est homo secundum mentem, pervenit disputatio : et in ea quædam trinitas invenitur, id est, mens, et notitia qua se novit, et amor quo se notitiamque suam diligit; et hæc tria æqualia inter se, et unius ostenduntur esse essentiæ. In decimo hoc idem diligentius subtiliusque tractatum est, atque ad id perductum, ut inveniretur in mente evidentior trinitas ejus, in memoria scilicet et intelligentia et voluntate. Sed quoniam et hoc compertum est, quod mens nunquam esse ita potuerit, ut non sui meminisset, non se intelligeret, et diligeret, quamvis non semper se cogitaret, cum autem cogitaret, non se a corporalibus rebus cadem cogitatione discerneret; dilata est de Trinitate, cujus hæc imago est, disputatio, ut in ipsis etiam corporalibus visis inveniretur trinitas, et distinctius in ea lectoris exerceretur intentio. In undecimo ergo electus est sensus oculorum, in quo id quod inventum esset, etiam in cæteris quatuor sensibus corporis et non dictum posset agnosci : atque ita exterioris hominis trinitas, primo in iis quæ cernuntur extrinsecus, ex corpore scilicet quod videtur, et forma quæ inde in acie cernentis imprimitur, et utrumque copulantis intentione voluntatis, apparuit. Sed hæc tria non inter se æqualia, nec unius esse substantiæ claruerunt. Deinde in ipso animo, ab iis quae extrinsecus sensa sunt velut introducta inventa est altera trinitas, ubi apparerent eadem tria unius esse substantiæ, imaginatio corporis quæ in memoria est, et inde informatio cum ad eam convertitur acies cogitantis, et utrumque conjungens intentio voluntatis. Sed ideo ista trinitas ad exteriorem hominem reperta est pertinere, quia de corporibus illata est quæ sentiuntur extrinsecus. In duodecimo discernenda visa est sapientia ab scientia, et in ea quæ proprie scientia nuncupatur, quia inferior est, prius quædam sui generis trinitas inquirenda : quæ licet ad interiorem hominem jam pertineat, nondum tamen imago Dei vel 1 In Yss., vel, ut a quibusdam.

1

appellanda sit vel putanda. Et hoc agitur in tertio decimo libro per commendationem fidei christianæ. In quarto decimo autem de sapientia hominis vera, id est, Dei munere in ejus ipsius 1 Dei participatione donata, quæ ab scientia distincta est, disputatur: et co pervenit disputatio, ut trinitas appareat in imagine Dei, quod est homo secundum mentem, quæ renovatur in agnitione Dei secundum imaginem ejus qui creavit hominem (Coloss. I, 10) ad imaginem suam (Gen. 1, 27), et sic percipit sapientiam ubi contemplatio est æternorum.

CAPUT IV. 6. Quid universa natura nos de Deo incorporadoceat. Jam ergo in ipsis rebus æternis, libus et incommutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata, quæ nonnisi æterna est, vita promittitur, Trinitatem quæ Deus est inquiramus. Neque enim divinorum Librorum tantummodo auctoFilas esse Deum prædicat, sed omnis que nos circumstat, ad quam nos etiam pertinemus, universa ipsa rerum natura proclamat, habere se præstantissimum Conditorem, qui nobis mentem rationemque naturalem dedit, qua viventia non viventibus, sensu prædita non sentientibus, intelligentia non intelligentibus, immortalia mortalibus, impotentibus potentia, injustis justa, speciosa deformibus, bona malis, incorruptibilia corruptibilibus, immutabilia mutabilibus, invisibilia visibilibus, incorporalia corporalibus, beata miseris præferenda videamus. Ac per hoc quoniam rebus creatis Creatorem sine dubitatione præponimus, oportet ut eum et summe vivere, et cuncta sentire atque intelligere; et mori, corrumpi, mutarique non posse; nec corpus esse, sed spiritum omnium potentissimum, justissimum, speciosissimum, optimum, beatissimum fateamur.

CAPUT V. 7. Quam difficile demonstrare ratione naturali Trinitatem. Sed hæc omnia quæ dixi, et quæcumque alia simili more locutionis humanæ digne de Deo dici videntur, et universæ Trinitati quæ est unus Deus, et personis singulis in eadem Trinitate conveniunt. Quis enim vel unum Deum, quod est ipsa Trinitas, vel Patrem, vel Filium, vel Spiritum sanctum; audeat dicere, aut non viventem, aut nihil sentientem vel intelligentem, aut in ea natura qua inter se prædicantur æquales, quemquam esse eorum mortalem sive corruptibilem, sive mutabilem, sive corporcum; aut quisquam ibi neget aliquem potentissimum, justissimum, speciosissimum, optimum, beatissimum? Si ergo hæc atque hujusmodi omnia, et ipsa Trinitas, et in ea singuli dici possunt; ubi aut quomodo Trinitas apparebit? Redigamus itaque prius hæc plurima ad aliquam paucitatem. Quæ vita enim dicitur in Deo, ipsa est essentia ejus atque natura. Non itaque Deus vivit nisi vita quod ipse sibi est. Hæc autem vita non Jalis est qualis inest arbori, ubi nullus est intellectus, nullus est sensus. Nec talis qualis inest pecori : habet enim vita pecoris sensum quinquepartitum, sed intellectum habet nullum : at illa vita quæ Deus est, sentit

1 Sic Mss. At Er. et Lov., id est de munere ejus in ipsius, etc. Am., id est de munere in ejus ipsius, etc.

atque intelligit oninia; et sentit mente, non corpore, quia spiritus est Deus (Joan. IV, 24). Non autem sicut animalia quæ habent corpora, per corpus sentit Deus; non enim ex anima constat et corpore ac per hoc simplex illa natura sicut intelligit sentit, sicut sentit intelligit; idemque sensus qui intellectus est illi. Nec ita ut aliquando esse desistat aut cœperit: immortalis est enim. Nec frustra de illo dictum est quod solus habeat immortalitatem (I Tim. vi, 16): nam iminortalitas ejus vere immortalitas est, in cujus natura nulla est commutatio. Ipsa est etiam vera æternitas qua est immutabilis Deus, sine initio, sine fine; consequenter et incorruptibilis. Una ergo eademque res dicitur, sive dicatur æternus Deus, sive immortalis, sive incorruptibilis, sive immutabilis : itemque cum dicitur, vivens, et intelligens, quod est utique sapiens, hoc idem dicitur. Non enim percepit sapientiam qua esset sapiens', sed ipse sapientia est. Et hæc vita, eademque virtus sive potentia, eademque specics, qua potens, atque speciosus dicitur. Quid enim potentius et speciosius sapientia, quæ attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. vin, 1)? Bonitas etiam atque justitia, numquid inter se in natura Dei, sicut in ejus operibus distant, tanquam duæ diversæ sint qualitates Dei; una, bonitas; alia, justitia? Non utique sed quæ justitia, ipsa bonitas; et quæ bonitas, ipsa beatitudo. Incorporalis autem vel incorporeus idco dicitur Deus, ut spiritus credatur vel intelligatur esse, nón corpus.

8. Proinde si dicamus, Eternus, immortalis, incorruptibilis, immutabilis, vivus, sapiens, potens, speciosus, justus, bonus, beatus, spiritus; horum omnium novissimum quod posui quasi tantummodo videtur significare substantiam, cætera vero hujus substantiæ qualitates sed non ita est in illa ineffabili simplicique natura. Quidquid enim sccundum qualitates illic dici videtur, secundum substantiam vel essentiam est intelligendum. Absit enim ut spiritus secundum substantiam dicatur Deus, et bonus secundum qualitatem sed utrumque secundum substantiam. Sic omnia cætera quæ commemoravimus, unde in superioribus libris multa jam diximus. De quatuor igitur primis quæ modo a nobis enumerata atque digesta sunt, id est, æternus, immortalis, incorruptibilis, immutabilis, unum aliquid eligamus; quia unum quatuor ista significant, sicut jam disserui; ne per multa distendatur intentio, et illud potius quod positum est prius, id est, æternus. Hoc faciamus et de quatuor secundis, quæ sunt, vivus, sapiens, potens, speciosus. Et quoniam vita qualiscumque inest et pecori, cui sapientia non inest; duo vero ista, sapientia scilicet atque potentia, ita sunt inter se in homine comparata, ut sancta Scriptura diceret, Melior est sapiens quam fortis (Id. VI, 1); speciosa porro etiam corpora dici solent : unum ex his quatuor' quod eligimus, sapiens eligatur:

Sic Mss. At editi, Non enim percipil sapientiam qua fis (vel, qua sit) sapiens.

Loco, quatuor, forte legendum, æqualibus.

« PredošláPokračovať »