Obrázky na stránke
PDF
ePub

merentibus misericordiam liberalem esse permittit, nihil sentit injuriæ; quia et hoc ipsum, ut sit clemens operi suo Deus, cum in severitatem non cogitur, pars magna justitiæ est.

AUG. Saltem misericordiæ nomen attende, et unde dicta sit, respice. Quid igitur opus est misericordia, ubi nulla est miseria? Miseriam porro in parvulis si nullam esse dicitis, eis misericordiam præbendam negatis ; si ullam esse dicitis, malum meritum ostenditis.Neque enim sub Deo justo miser esse quisquam, nisi mereatur, potest. Ecce duo parvuli jacent; unus eorum baptizatus, alter non baptizatus exspirat : cui eorum dicis Deum fuisse clementem? Si uni, ostende alterius malum meritum, qui negas esse originale peccatum: si ambobus, ostende baptizati ullum bonum meritum, qui negas gratiam, ubi nulla est acceptio personarum; et dic, si potes, cur ambos adoptare noluerit, qui certe ambos ad imaginem suam condidit. An ita justus est, ut non sit omnipotens, si voluit et non potuit? Ubi certe illorum nullus noluit, ne impedimentum potestatis divinæ referatis ad meritum voluntatis humanæ hic certe nulli eorum dicere potest Deus, Volui, et noluisti. Aut si propterea non vult infans, quia plorat cum baptizatur; ambo ergo relinquantur, ambo enim nolunt et tamen unus assumitur et alter relinquitur, quia magna est gratia Dei, et verax justitia Dei. Sed quare ille potius quam ille incrustabilia sunt judicia Dei.

:

XL. JUL. Quos enim fecit quia voluit, nec condemnat nisi spretus: si cum non spernitur, faciat consecratione meliores; nec detrimentum justitiæ patitur, et munificentia miserationis ornatur.

3

AUG. Qui non condemnat nisi spretus, die utrum spernat suam imaginem nisi spretus. Quod si non audes, dic unde spernat cos quos parvulos non adoptat, a quibus eum spretum non invenies, nisi cos invenias in Adam : ubi simul invenies, ut speruantur deberi omnibus per justitiam, nec tamen sperni omnes propter ineffabilem et inscrutabilem gratiam.

XLI. JUL. Ilis igitur justitiæ, quas præemisimus, divisionibus explicatis, discutiamus quæ sit definitio peccati. Equidem affatim mihi tam philosophantium quam eorum qui catholici fuerunt, quod quærimus scripta suppeditant: sed vereor ne refrageris, et si philosophorum ego senatum advocavero, tu continuo sellularios opifices omneque in nos vulgus accendas.

AUG. Contumeliosus es in infirma mundi, quæ Deus elegit ut confunderet fortia (I Cor. 1, 27). Denique ipsi confundunt eos qui confidunt in virtute sua. Ubi quid dicam, Vos estis? Prorsus me tacente apparetis, cum vos non taceatis.

XLII. JUL. Vociferans cum feminis, cunctisque ca

[blocks in formation]

lonibus, et tribunis, quibus octoginta aut amplius equos tota Africa saginatos collega tuus nuper adduxit Alypius.

AUG. Aut calumniaris, aut nescis quid loquaris : et ideo, aut mendax, aut temerarius, ista loqueris. Quid te autem nequius', si hæc ipse finxisti? quid stolidius, si fingentibus credidisti? Jam vero quod etiam scribere ausus es, neque veritus ne ad ca loca libri pervenirent tui, quæ terra marique transeuntem seu venientem collegam meum Alypium susceperunt, ubi legi apertissime tua falsiloquia sine tua irrisione vel potius detestatione non possunt; cui, non dico impudentiæ, sed dementiæ comparatur?

2

XLIII. JUL. Nequaquam te acquiescere eruditorum sententiis, ut addas, secundum quod intellectui tuo congruit dixisse Apostolum, quia stultam fecit Deus sapientiam mundi (I Cor. 1, 20): disputatores vero nostros sine metu a te posse despici, quod nulla auctoritate talium premaris.

AUG. Tu eos despicis, qui eis docentibus originale peccatum ita resistis, ut tanquam Manichæos insuper crimineris, me nominans, illos significans.

XLIV. JUL. Quid ergo? Acquiescam prorsus tibi, faciamque in hoc loco jacturam omnium quorum adminiculo uti possem, contentusque ero definitione quæ ad indicium bonæ naturæ post Manichæorum secretum de ore tuæ honestatis effugit. In eo igitur libro cui titulus est, vel De duabus animabus, › vel Contra duas animas, ita loqueris: Exspecta, sine prius peccatum definiamus. Peccatum est voluntas admittendi vel retinendi quod justitia velat, et unde liberum est abstinere. Quanquam si liberum non est, nec voluntas dici potest: sed malui grossius, quam scrupulosius definire (Cap. 11).

[ocr errors]

AUG. Hic peccatum definitum est quod tantummodo peccatum est, non quod etiam pœna peccati. De hoc quippe agendum fuit, quando mali origo quærebatur, quale commissum est a primo homine ante omne hominis malum *. Sed tu aut non potes intelligere, aut non vis.

[ocr errors]

XLV. JUL. O lucens aurum in stercore ! Quid verius, quid plenius dici a quoquam vel orthodoxo potuisset? Peccatum est, inquis, voluntas admittendi vel retinendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere. Ostendit hoc Ecclesiasticus: Deus, inquit, fecit hominem, et dimisit eum in manibus consilii sui posuit ante eum vitam et mortem, aquam et ignem ; quod placuerit ei, dabitur illi (Eccli. xv,14, etc.). Et per Isaiam Deus: Si volueritis, inquit, et audieritis me, quæ bona sunt terræ edetis. Si nolueritis, nec audieritis, gladius vos comedet (Isai. 1, 19). Et Apo

Editi: Quid autem nequius; omisso, te, quod restituitur ex tribus Mss. Clar. Mar. et Port.

2 Deerat, secundum, in editis. Restituitur ex iisdem tribus Mss.

3 In editis, amittendi. In Mss., admittendi; vel, ammitendi. Augustinus vero in citata definitione dixit, voluntas retinendi vel consequendi, ut hic postea ad caput 47.

Sic Mar. Ms. At codex Port., ante omnis hominis ma lum. Editi, ante omnes homines malum.

Port. Ms., quid planius. Idem postea codex cum Marianensi habet, dici 'a quoquam velut orthodoxo.

(Trente-quatre.)

stolus: Resipiscite juste 1, et nolite peccare (I Cor. xv,

34) atque iterum, Nolite errare; Deus non irridetur : quæ enim seminaverit homo, illa et metel (Galat. vi, 7 et 8).

AUG. Hæc testimonia propter illam voluntatem dicta sunt, in qua quisque id quod vult agit : ut si non habetur, ab eo poscatur qui in nobis operatur et velle (Philipp. 11, 13): si autem habetur, fiant opera justitiæ, et ei qui illam operatus est agantur gratiæ.

XLVI. JUL. Voluntas itaque motus est animi, in jure suo habentis utrum sinisterior ad prava decurrat, an dexterior ad celsa contendat.

AUG. Quid est ergo, Ne declines in dexteram, neque in sinistram (Prov. IV, 27)?

XLVII. JUL. Motus autem animi ejus, qui jam per ætatem judicio rationis uti potest; cui cum pœna monstratur et gloria, aut contra commodum vel voluptas, adjutorium et velut occasio offertur, non necessitas imponitur partis alterutræ. Hæc igitur voluntas, que alternatur, originem possibilitatis in libero accepit arbitrio : ipsius vero operis existentiam a se suscipit, nec est prorsus voluntas antequam velit, nec potest velle antequam potuerit et nolle; nec utrumque habet in parte peccati, id est, velle et nolle, antequam usum rationis adipiscatur. Quibus collectis, apparet te verissime definisse, Peccatum est voluntas retinendi vel admittendi quod justitia velat, et unde liberum est abstinere. Hoc ergo peccatum, quod claruit nihil esse præter voluntatem, constat genus, id est ipsam originem, ab appetitu proprio suscepisse. Hujus species jam in unoquoque, qui dicuntur atomi, reperitur. Differentia vero et in varietate culparum, et in rationibus temporum. Modus est ipsa immoderatio: nam si modus est servire cui debeas, qui hoc prætermittit, veri modi transgressione delinquit. Hic tamen dici subtiliter potest, modum esse peccati, quia neno plus quam potest delinquit: nam si supra vires, inefficaci voluntate peccatur; hoc ipsum fieri vel sola potuit voluntate. Qualitas autem adscribatur vitio, per quam ostenditur quid amaritudinis, vel dedecore convehat vel dolore. Est ergo peccatum, quia si non esset, nec tu sequereris errores; nihil est autem aliud, præter voluntatem excedentem ab eo calle, cui debet insistere, et unde liberum est non deflectere. Fit autem de appetitu inconcessorum; et nusquam est nisi in eo homine, qui et habuit voluntatem malam, et potuit non habere.

3

AUG. Ipse est Adam, quem nostra illa definitio, quæ tibi placuit, intuebatur, cum dicerem, Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere.› Adam quippe omnino, quando peccavit, nihil in se habebat mali, quo nolens urgeretur ad operandum malum, et propter quod diceret, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago (Rom. vii, 29): ac per

Duo Mss., justi. Græce tamen est, dikaiôs, juste. • Codex Portarum, aut contra incommodum. Sic Mss. At editi, fecit.

noc id egit peccando, quod justitia vetabat, et unde liberum illi fuerat abstinere. Nam ei qui dicit, Quod nolo malum, hoc ago, abstinere inde, liberum non est Ac per hoc, si tria ista discernas, et scias aliud esse peccatum, aliud pœnam peccati, aliud utrumque, id est, ita peccatum, ut ipsum sit etiam pœna peccati, intelligis quid horum trium pertineat ad illam definitionem, ubi voluntas est agendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere. Peccatum namque isto modo definitum est, non peccati pœna, non utrumque. Habent autem tria ista genera etiam species suas, de quibus nunc longum est disputare Horum sane trium generum si requirantur exempla prini generis in Adam sine ullo nodo quæstionis oc currit. Multa quippe sunt quæ agunt homines mala, a quibus eis liberum est abstinere : sed nulli tam liberum est, quam illi fuit, qui Deo suo, a quo erat conditus rectus, nullo prorsus vitio depravatus adstabat, Secundi autem generis, ubi tantummodo est pœna peccati, exemplum in eo malo est, quod quisque ex nulla parte agit, sed tantummodo patitur : velut cum pro suo scelere, qui peccavit, occiditur, sive alia corporis pœna quacumque cruciatur. Tertium vero genus, ubi peccatum ipsum est et pœna peccati, potest intelligi in eo qui dicit, Quod nolo malum, hoë ago. Ad hoc pertinent etiam omnia quæ per ignorantiam cum aguntur mala 3, non putantur mala. vel etiam putantur bona. Cæcitas enim cordis, si peccatum non esset, injuste argueretur: arguitur autem juste, ubi dicitur, Pharisæe cace (Matth. xx, 26); et aliis plurimis divinorum eloquiorum locis. Eademque rursus cæcitas si peccati pœna non esset, non diceretur, Excæcavit enim illos malitia illorum (Sap. 1, 21): quod si de Dei judicio non veniret, non legeremus, Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva (Psal. LXVIII, 24). Quis porro volens cæcus est corde, cum velit nemo cæcus esse vel corpore? Proinde originale peccatum nec ad illud pertinet quod primo loco posuimus, ubi est voluntas malum operandi, unde liberum est abstinere; alioquin non esset in parvulis, qui nondum voluntatis utuntur arbitrio: nec ad illud quod secundo commemoravimus; de peccato enim nunc agimus, non de pœna, quæ non est peccatum, quamvis peccati merito subsequatur: quam * quidem patiuntur et parvuli, quia inest eis corpus mortuum propter peccatum (Rom. vi, 10); non tamen mors corporis ipsa peccatum est, vel corporales quicumque cruciatus sed pertinet originale peccatum ad hoc genus tertium, ubi sic peccatum est, ut ipsum sit et pœna peccati; quod inest quidem nascentibus, sed in eis crescentibus incipit apparere, quando est insipientibus necessaria sapientia, et mala concupi

Vignierius, a Menardi editione discedens, reluctantibus nostris Mss., substituit, Num.

Editi, sic. Emendantur ex manuscriptis.
MSS., cum agantur mala.

• Vignierius et duo Mss., nam.

* Hic manuscriptorum ope restitutum est, sed in eis crescentibus; quo prætermisso editi ferebant, dum incep avparere.

scentibus continentia; origo tamen etiam bujus peccati descendit a voluntate peccantis. Fuit enim Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt › (Ambrosius, lib. 7 in Luc. xv, n. 234).

2

XLVIII. JUL. Meretur autem et ab honestis exsecrationem, et ab illa justitia, cujus hic tota causa vertitur, legitimam condemnationem. Omnibus itaque aulæis reductis profer aliquando luce palam, per quid doceas naturale esse peccatum. Certe nibil superius falso vel de divinæ laude justitiæ, vel de culpæ definitione collectum est. Ostende ergo, hæc duo in parvulis posse constare si nullum est sine voluntate peccatum, si nulla voluntas ubi non est explicata libertas, si non est libertas ubi non est facultas per rationem electionis; quo monstro peccatum in infantibus invenitur, qui rationis usum non habent? Igitur nec eligendi facultatem, ac per hoc nec voluntatem atque his irrefutabiliter concessis, nec aliquod omnino peccatum. His igitur molibus pressus, videamus quo eruperis. Nullo, inquis, peccato parvuli premuntur suo, sed premuntur alieno. › Necdum claruit quid mali sentias. Suspicamur enim te ad invidiam cujuspiam hominis, cujus iniquitatem ut Poenus orator exprimeres, hæc in medium protulisse. Apud quem igitur impollutam innocentiam scelus gravavit externum? Quis ille fuit, qui hos adjudicaret reos, tam excors, tam trux, tam oblitus Dei et æquitatis, barbarus perduellis? Laudamus prorsus ingenium tuum: apparet eruditio, non potuisti aliter, dignam generis humani odio, judicis nescio cujus, imo tyranni allegare persouam, quam jurando non solum eum non pepercisse his qui nihil peccavissent, verum etiam his qui nec peccare potuissent. Solet quippe apud suspiciosum animum bona conscientia laborare pro defensione sui, ne forte deliquerit, quia delinquere vel potuit absolute autem vindicatur a crimine, qui ipsa rei impossibilitate defenditur. Pande igitur quis est iste innocentium addictor. Respondens, Deus; percussisti quidem animum, sed quia vix tantum sacrilegium fidem meretur, quid dixeris ambigamus *. Scimus enim homonyme usurpari nomen hoc posse : Sunt quippe dii multi et domini multi; nobis tamen unus est Deus Pater ex quo omnia, et unus est Dominus Jesus Christus per quem omnia (I Cor. vш, 5 et 6). Quem igitur Deum in crimen vocas 7? Hic tu, sacerdos religiosissime, rhetorque doctissime, exhalas tristius et horridius aliquid, quam vel Amsancti vallis, vel puteus Averni, imo scelestius quam ipsa

1 Sic Mss. In Vign., mereretur.

Mss. Mar. et Port., gravabit.

sic Mss. At editi, et æquitati.

Editi, delinquere potuit, omisso, vel, quod exstat in manuscriptis.

Menardus, respondes. Vignierius, respondeas. At Mss., respondens.

Solus vign., ambigimus.

"Editi: Quid igitur, Deum inexorabilem vocas? Castigantur ad Mss. Mar. et Port.

• Vignierius, Consensis vallis. At Mss. Mar. et Port., Amsancti vallis. Lacus est in Italia apud Hirpinos sulphureas habens aquas, pestilentem odorem ac mortiferum

in his locis idolorum cultura commiserat. Deus, ais, ipse qui commendat suam charitatem in nobis (Row. v, 8), qui dilexit nos, et Filio suo non pepercit, sed pro nobis illum tradidit (Id. vn, 32), ipse sic judicat, ipse est nascentium persecutor, ipse pro mala voluntate æternis ignibus parvulos tradit, quos nec bonam, nec malam voluntatem scit habere potuisse. Post hanc ergo sententiam, tam immanem, tam sacrilegam, tam funestam, si sanis judicibus uteremur, nihil præter exsecrationem tui referre deberem. Justa enim, et probabili gravitate, indignum te disputatione censerem, qui eo usque ab religione, ab eruditione, a communibus postremo sensibus aufugisses, ut quod vix ulla barbaries, Dominum tuum criminosum putares.

AUG. Non est magnum, quod vides non habere parvulos propriam voluntatem ad eligendum bonum, vel malum. Illud vellem videres, quod vidit qui scribens ad Hebræos dixit, filium Israel Levi in lumhis Abraham patris sui fuisse, quando est ille dccinatus, et ideo etiam istum in illo fuisse decimatun (Hebr. vn, 9, 10). Ad hoc si haberes oculum christianum, fide cerneres, si intelligentia non valeres, in lumbis Adam fuisse omnes qui ex illo fuerant per concupiscentiam carnis orituri; quam, post peccatum, quo illi sua nuditas nuntiata est, scnsit, aspexit, erubuit, operuit. Unde Ambrosius doctor meus, tui quoque doctoris excellenter ore laudatus : « Quod igitur gravius est, inquit, hac se Adam interpretatione succinxit, eo loci, ubi fructu magis castitatis se succingere debuisset. In lumbis enim quibus præcingimur, quædam semina generationis esse dicuntur. Et ideo male ibi succinetus Adam foliis inutilibus, ubi futuræ generationis non fructum futurum, sed quædam peccata signaret » (De Paradiso, cap. 13). Merito etiam dicit, quod paulo ante memoravi Fuit Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt. › Hoc tu non videns, mihi cæcus oblatras: sed in me, quidquid dicis, profecto et in ipsum dicis. Utinam ergo ita mihi cum illo commune sit præmium, sicut abs te audio cum illo commune convicium. Quid est quod clamas, et dicis, Si sanis judicibus uteremur, nihil præter exsecrationem tui referre deberem? › Possumne tecum largius, beneficentius, liberalius agere, quam ut ipsum inter nos constituam judicem, de quo tui doctoris Pelagii judicium jam tenemus? En adest ille, qui inter latinæ linguæ scriptores, flos quidam speciosus enituit, cujus fidem, et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere. Hoc Pelagius de Ambrosio judicavit (Pelagius, de Libero Arbitrio, lib. 3). Quid ergo de hoc quod inter nos agi. tur, judicavit Ambrosius? Dixi superius ejus de peccato originali sine ulla obscuri ate vel ambiguitate sententias sed si parum est, adhuc audi. Om

[blocks in formation]

nes, inquit, sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est › (Ambrosius, de Pœnitentia, lib. 1, cap. 2 vel 3). Quid ad ista respondes? Illa de Ambrosio dixit præclara Pelagius; ista pro me contra te manifesta pronuntiavit Ambrosius istum reprehende de quo dicit magister tuus, quod eum ne inimicus quidem ausus est reprehendere; et qui sanos judices quæris, istum nega sanum, ut te plane profitearis insanum. Sed indignaris homo piissimus, quod parvuli non renati, si moriantur ante propriæ voluntatis arbitrium, propter aliena dicantur peccata damnari, ab eo qui commendat charitatem suam in nobis, qui dilexit nos, et Filio suo non pepercit, sed pro nobis illum tradidit: quasi non de illo gravius conquerantur stulti et indocti similes tui, qui dicunt, Utquid creat, quos impios futuros et damnandos esse præscivit? Utquid eos postremo, donec ad impietatem damnabilem perveniant, facit vivere, quos antequam tales fierent, ex hac vita posset auferre; si animas amat, si commendat charitatem suam in nobis, si Filio suo non pepercit; sed pro nobis omnibus tradidit eum? Quibus si dicatur, O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. ix, 20)? Inscrutabilia sunt judicia ejus (1d. x1, 35): irascuntur potius, quam mitescunt. Sed novit Dominus qui sunt ejus (11 Tim. n, 19). Si ergo sanis judicibus uti cupis, audi judicem sanum singulariter a tuo doctore laudatum. Fuit, ▸ inquit, Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt. Sed peccatis, inquis, alienis non utique perire debuerunt. Aliena sunt, sed paterna sunt: ac per hoc jure seminationis alque germinationis et nostra sunt. Quis ab hac perditione liberat, nisi qui venit quærere quod perierat (Luc. XIX, 10)? In eis ergo quos liberat, amplectamur misericordiam in eis autem quos non liberat, agnoscamus judicium occultissimum quidem, sed sine ulla dubitatione justissimum.

:

3

XLIX. JUL. Pugnasse quidem 3 cum principe tenebrarum deum lucis, Manichæus finxit, et credidit; addiditque, ejus captivam teneri in hoc orbe substantiam sed tantam infelicitatem colore pietatis nititur excusare, affirmans 4 eum quasi bonum pro patria dimicasse civem, atque ideo objecisse membra, ne perderet regna. Tu qui hæc didiceras, quantum ea vel ad tempus deserendo profeceris intuere : dicis. Deum necessitatem non pertulisse belli, sed iniquitatem admisisse judicii ; nec tenebrosis hostibus, sed perspicuis subjacere criminibus; non impertisse postremo substantiam suam, sed æternam violasse justitiam. Quo quis vestrum pejor sit, aliis æstimandum relinquo. Illud tamen liquet, ad unum vos opinionis nefas redire. Nam et Manichæus subscribit iniquitatem Deo suo, cum eum allegat damnaturum,

[blocks in formation]

in ultimo die membra quæ tradidit: et tu per hoc illum asscris infelicem, per quod corrupit gloriam qua cluebat, et persequendo innocentiam quam creavit, perdidit justitiam qua sacerrimus fuit. Tantum igitur huic, quem tu inducis, Deo, ille quem magister tuus commentus fuerat, antecellit, quantum excusabilius, prælio superatum esse quam vitio. AUG. Si tibi placet innocentia parvulorum, remove ab eis, si potes, grave jugum quod est super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1). Sed puto quod Scriptura, quæ hoc dixit, melius te noverat quid esset innocentia creaturæ, et quid justitia Creatoris. Quis autem non videat, si habent parvuli, qualem prædicas, innocentiam, in gravi jugo eorum Dei non esse justitiam? Porro, quia in jugo gravi eorum divina justitia est; non est in eis talis, qualem prædicas, innocentia. Nisi forte tibi in hac quæstione laboranti, Deus justus quidem, sed infirmus quodam modo subvenire poterit, quia suis imaginibus, ne innocentes gravis jugi miseria' premerentur, subvenire non potuit: ut eum dicas voluisse quidem, quia justus est, sed non potuisse quia omnipotens non est; atque ita de his angustiis exeas, ut fidei caput perdas, qua fide primitus in Symbolo confitemur credere nos in Deum Patrem omnipotentem. Deus igitur tuus, in tot et tantis malis quæ parvuli patiuntur, aut justitiam, aut omnipotentiam, aut ipsam curam rerum humanarum est perditurus: quodlibet autem istorum dixeris, vide quid eris'.

L. JUL. Amolire te itaque cum tali Deo tuo de Ec clesiarum medio: non est ipse, cui Patriarchæ, cu. Prophetæ, cui Apostoli crediderunt, in quo speravit et sperat Ecclesia primitivorum, quæ conscripta est in cœlis (Hebr. x, 23): non est ipse quem credit judicem rationabilis creatura; quem Spiritus sanctus juste judicaturum esse denuntiat. Nemo prudentium, pro tali Domino suum unquam sanguinem fudisset : nec enim merebatur dilectionis affectum, ut suscipiendæ pro se onus imponeret passionis. Postremo iste quem inducis, si esset uspiam, reus convinceretur esse, non deus; judicandus a vero Deo meo, non judicaturus pro Deo. Ut igitur prima fidei fundamenta cognoscas; noster Deus, Ecclesiæ catholicæ Deus, substantia nobis ignotus est, et ab aspectu similiter remotus; quem vidit nemo hominum, nec videre potest (1 Tim. vi, 16 ) : ut æternus sine principio, ita sanctus justusque sine vitio; omnipotentissimus, œquissimus, misericordissimus, innotescens solo splendore virtutum; factor omnium quæ non erant, dispensator eorum quæ sunt, examinator cunctorum qui et sunt, et futuri sunt, et fuerunt, in ultimo die: terram; cœlum, et cuncta simul elementa oturus: excitator cinerum, et corporum restitutor : sed propter solam justitiam, hæc quæ diximus, cuncta facturus.

1 Ms. Mar., corrumpit.

2 Ita Mss. At editi, gravi jugo miseriæ.

Editi, quid egeris. Castigantur ad manuscriptos. Editi, solus. Verius Mss., solo.

Codex Fort., omnium eortun.

AUG. Si Deum Patriarcharum colis, quare non credis circumcisionem octavi diei, quæ præcepta est Abra hæ, præfigurationem fuisse regenerationis in Christo? Hoc enim si crederes, videres non potuisse juste animam parvuli exterminari de populo suo, si die non circumcideretur octavo (Gen. xvi, 12-14 ), nisi alicui fuisset obligata peccato? Si Deum Prophetarum colis, cur non credis quod per eos toties Deus dixerit, Reddam peccata patrum in filios ( Exod. XXXIV, 7, et Jerem. xxxII, 18)? Si Deum Apostolorum colis, cur non credis, corpus mortuum propter peccatum ( Rom. vin, 10)? Si Deum colis in quo speravit et sperat Ecclesia primitivorum, quæ conscripta est in cœlis, cur non credis baptizandos parvulos erui de potestate tenebrarum (Coloss. 1, 13), cum eos propter hoc exsufflet atque exorcizet Ecclesia, ut ab eis potestas tenebrarum mittatur foras? Ille vero quem sperat judicem rationalis creatura, quæ in sanctis ejus est et fidelibus, lege nobis, præter regnum bonis et supplicium malis, quem tertium locum præparaverit et promiserit non regeneratis innocentibus tuis. Quomodo autem dicis, neminem prudentum pro Domino, quem colimus, sanguinem fundere; cum eum coluerit et pro co sanguinem fuderit gloriosissimus Cyprianus, qui vos in ista quaestione suffocat, dicens, parvulum ex Adam carnaliter natum, contagium mortis antiquæ prima nativitate contrahere ( Epist. 64, ad Fidum)? Videsne'te potins reum, qui blasphemas istum sanctorum martyrum Deum? Dicis te colere omnipotentissimum, æquissimum, misericordissimum Deum sed ipse est omnipotentissimus, qui jugum grave, quo premuntur filii Adam ex die nativitatis suæ, procul dubio ab eis posset auferre, imo ne ullo tali jugo prorsus gravarentur efficere: sed ipse est æquissimus, qui nullo modo illud imponeret, imponive permitteret, nisi peccata in eis, cum quibus. nati sunt, inveniret, quorum reatum renatis idem ipse misericordissimus solveret. Si ergo te delectaret divina justitia, videres profecto quod ex ipsa veniat, non utique injuste a parvulis incipiens, nota omnibus humana miseria, qua peragitur hæc vita, a primis fletibus nascentium, usque ad extremos halitus morientium; sanctis tantum et fidelibus, sed in alia vita, felicitate promissa *.

LI. JUL. Pro hoc igitur Deo meo, quem mihi qualem credo omnis creatura et sancta Scriptura denuntiat, rectius dixi facerem, si nec librorum te concertatione dignum putarem. Verum quoniam mihi potissimum hoc a sanctis viris, nostri temporis confessoribus, munus impositum est, ut dicta tua quid habeant ponderis rationisque discutiam, opportunum fuit ostendere prius, non a te credi ei Deo, qui in Catholicorum semper Ecclesia prædicatus est, et us

Editi, ubi lege. Abest, ubi, a manuscriptis.
Sic Mss. At editi: vide ne tu potius reus sis.

Mar. Ms., dicas.

• Locus veterum codicum subsidio sanatus, qui sic in editis jacebat, imo nec ullo modo illud imponeret; omissis verbis, ne ullo tali jugo, etc.

• Vignierius, repromissa. Menardus et ss., promissa. Juxta Vign. et Men., facere. M.

que ad finem ubi illa fuerit prædicabitur.

AUG. Ego potius non te ostendisse, quod te ostendisse dicis, ostendi; et ei me Deo credere, qui a Catholicorum semper Ecclesia prædicatus est, si uimium caecus non sis, edocui.

LII. JUL. Nunc vero consequenter inspiciam, quibus hoc, quod expugnat fides piorum, testimoniis affirmare coneris. Sed quoniam institui libro tuo secundo, quem Alypius detulit, obviare, ne confunderetur rescripli series', paucis adhuc, usque dum ad testimonium Apostoli, quo plurimum tibi videris muniri, sermo perveniat, respondendum est. Illis ergo, quæ supra posui, verbis tuis hæc quæ sequuntur adjungis: In his itaque quæ prætermisit, hoc timuit, quia cuncta Ecclesiæ catholicæ pectora convenit, fidemque ipsam antiquitus traditam atque fundatam, clara quodam modo voce compellat, et adversus eos vehementissime permovet quod diximus, quia nihil peccati esse in parvulis dicunt, quod lavacro regenerationis ablua tur, Omnes enim ad Ecclesiam non propter aliud cum parvulis currunt, nisi ut in eis originale peccatum generatione primæ nativitatis attractum, regenera. tione secundæ nativitatis expietur. Deinde ad nostra superiora verba revertitur, que nescio cur repetat: Eos autem qui de tali commixtione nascuntur, dicimus trahere originale peccatum; eosque, de parentibus qualibuscumque nascantur, non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo. Hac verba nostra et paulo ante dixerat. Deinde subjunxit quod de Christo diximus, Qui de eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit. Sed etiam hic prætermisit quod ego posui: Ut per ejus gratiam eruti de potestate tenebrarum, in regnum illius, qui de eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit, transferan tur. Vide, obsecro te, quæ nostra verba vitavit, tanquam inimicus omnino gratiæ Dei, quæ venit per Jesum Christum Dominum nostrum. Scit enim ab illa Apostoli sententia, qua dixit de Deo Patre, Qui nos eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suæ (Coloss. 1, 13); improbissime et impiissime parvulos separari: ideo procul dubio verba ista prætermittere quam ponere maluit » (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, nn. 4, 5). Egone sum inimicus gratiæ Dei, homo omnium impudentissime, qui in primo libro meo, unde tu ista a contextu suo avulsa rapuisti, ut aliquid sine ratione garrires, professione pura et plena os tuum mysteriis Manichæorum madens tuorumque damnavi?

[ocr errors]

AUG. Numquid ut habeas causam bonam conviciando facturus es? Dic quorum meorum os, sicut meum damnasse te jactas. Dicturus es, Manichæorum ; sed ut maledicus, non ut veridicus. Ego enim et Manichæos detestor, et adjutores eorum, in quibus appetis principatum, et utrosque adjuvante ac subv eEditi, ne confundatur-rescriptis veritas. At Mss. Mar. Port. et Clar., ne confunderetur rescripti series.

Editi, et impurissime. At Mss., ut in secundo libro de Nuptiis, impiissime.

Sic Mss. Port. et Mar.; Vignierius autem: Dic suer um meorum os, meumque damnes, sicut damnasse le jactus. Duo Mss. Port. et Mar., appetitis. Verius alii libri, petis de Juliano dictum.

« PredošláPokračovať »