Obrázky na stránke
PDF
ePub

ut circumcideretur Abraham ejusque posteritas, jam si non fieret, grave peccatum fuit: sic etiam postquam Dominus Christus in Ecclesia sua sacramentum Novi Testamenti pro circumcisione carnis sanctum baptismum dedit1, et apertissine dixit, Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum cœlorum (Joan. 111, 5), jam non debemus quærere quando quisque fuerit baptizatus, sed quoscumque legimus in corpore Christi, quod est Ecclesia, pertinere ad regnum cœlorum, nonnisi baptizatos intelligere debemus nisi forte quos angustia passionis invenit, et nolentes negare Christum, antequam baptizarentur occisi sunt, quibus ipsa passio pro Baptismo deputata est. Sed numquid hoc possumus de Apostolis dicere, qui usque adeo largum tempus habuerunt quo baptizarentur, ut alios etiam baptizaverint? Sed non omnia quæ facta sunt, etiam scripta inveniuntur ; verumtamen facta esse ex cæteris documentis probantur. Scriptum est quando baptizatus sit apostolus sit Paulus (Act. ix, 18), et scriptum non est quando baptizati sint alii Apostoli ; verumtamen etiam ipsos baptizatos intelligere debemus: quemadmodum scriptum est quando baptizatæ sint plebes Ecclesiarum in Jerusalem (Id. 11, 41) et Samaria (Id. vi, 12); quando autem baptizatæ sint aliæ plebes gentium, quibus Apostoli Epistolas miserunt, non est utique scriptum, et tamen etiam ipsas baptizatas utique minime dubitamus propter illam Domini sententiam, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sáncto, non intrabit in regnum cœlorum.

5. Utrumque autem de Domino scriptum est, et quia baptizabat plures quam Joannes, et quia ipse non baptizabat, sed discipuli ejus; ut intelligeremus et ipsum quidem baptizasse præsentia majestatis, non tamen ipsum baptizasse manibus suis. Ipsius enim erat Baptismi sacramentum; ad Discipulos autem baptizandi ministerium pertinebat. Tunc ergo quando dicit Joannes evangelista in Evangelio suo, Post hæc exiit Jesus et discipuli ejus in Judæam terram, et illic morabatur cum eis, et baptizabat (Joan. 111, 22): tunc paulo post de illo loquens ait, Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt Pharisæi quod Jesus plures discipulos faceret, et baptizaret plures quam Joannes (quanquam Jesus ipse non baptizaret, sed discipuli ejus), reliquit Judæam, et abiit

Ita omnes Edd. At. Lovanienses in Castigationibus, testantur Mss. quosdam sic habuisse: Sic etiam antequam Dominus Christus in Ecclesia sua sacramentum Novi Testamenti institueret, non erat peccatum non baptizari ; id est non tenenatur reus, si quis baptismo non lavaretur, quod vel prodesse vel obesse illo adhuc tempore ignorabatur. At postquam pro circumcisione carnis sanctum baptisma dedit, etc. Porro in Mss. per nos inspectis non reperiuntur verba plura quam in Edd., licet duodecim ex illis pro sic etiam postquam, habeant sic etiam antequam : quod nisi erratum est amanuensium, indicio est aliquid hic fuisse prætermissum.

In quibusdam Mss. uti Lovan., in Castigationibus observant, ita legebatur: Quod est Ecclesia, esse assumptos, ipsos nec corpori Christi veraciter unitos, nec ad regnum cælorum pertinere nisi baptizatos per aquam intelligere debemus; nisi forte quos angustia passionis non invenit baptizatos, el nolentes, etc. Attamen Mss. nostri omnes cum Edd. consentiunt.

iterum in Galilæum (Id.iv, 1-3). Tunc ergo quando ab Jerosolymis exiit cum discipulis suis in Judæam terram, et illic morabatur cum eis, baptizabat non per seipsum, sed per discipulos suos; quos intelligimus jam fuisse baptizatos 1, sive baptismo Joannis, sicut nonnulli arbitrantur, sive quod magis credibile est, baptismo Christi.Neque enim ministerium baptizandi defugeret, ut haberet baptizatos servos, per quos cæteros baptizaret, qui non defugit memorabilis illius humilitatis ministerium ', quando eis lavit pedes; et petenti Petro ut non tantum pedes, verum etiam manus et caput ei lavaret, respondit, Qui lotus est non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus (Id. xi, 10): ubi intelligitur quod jam Petrus baptizatus fuerat.

6. Quomodo autem istedicat,quod in epistola tua posuisti, quod Apostoli dederint pœnitentiam pro Baptismo, non evidenter expressum est. Si enim pro Baptismo ideo dicit, quia per pœnitentiam remittuntur peccata, habet aliquid rationis quod dicit. Sed talis pœnitentia post Baptismum potest utilis esse, si quis peccaverit. Iste autem quoniam negat post Baptismum dari pœnitentiæ locum, cum dicit, sicut scripsisti, pœnitentiam solam ante Baptismum esse; datur intelligi sic eum dixisse quod Apostoli dederint pœnitentiam pro Baptismo, ut ante Baptismum eam dederint, atque ii quibus data sit, pos. tea non fuerint baptizati, quia eis illa pro Baptismo fuit: quod Novatianos dicere nunquam audivi.Unde quære diligenter, ne forte alicujus alterius erroris sit, et novatianum se esse confingat, vel putet. Aut si et hoc Novatiani dicunt, nescio : illud tamen scio, quoniam quisquis hoc dicit, a regula fidei catholicæ, et a doctrina Christi et Apostolorum prorsus alienus est.

7. Agunt enim homines ante Baptismum pœnitentiam de suis prioribus peccatis, ita tamen ut etiam baptizentur, sicut scriptum est in Actibus Apostolorum, loquente Petro ad Judæos et dicente: Agitepœnitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi; et dimittentur vobis peccata vestra (Act. 11, 38). Agunt etiam homines pa nitentiam, si post Baptismum ita peccaverint, ut excommunicari et postea reconciliari mereantur: sicut in omnibus Ecclesiis illi qui proprie pœnitentes appellantur. De tali enim pœnitentia locutus est apostolus Paulus, ubi ait: Ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos; et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt pænitentiam super immunditia,et luxuria, et fornicatione quam egerunt (II Cor. XII, 21): neque enim scribebatista, nisi eis qui jam baptizati fuerant. Habemus etiam in Actibus Apostolorum,Simonemjam baptizatum, cum pecunia vellet emere ut per impositionem

Sic Edd. et Mss. nostri omnes. Porro in Lov., Castigat. notatur quosdam Mss. habuisse hoc modo: Ques intelligimus in hoc facto jam fuisse baptizatos; neque enim non baptizati baptizare poterant. Constat ergo eos, qui baptizabant alios, jam fuisse baptizatos, sive, etc.

Edd. Neque enim ministerio baptizandi defuit..... qui non defuit..... ministerio. Sed melior est Mss. lectio quam huc revocavimus.

' Edd., ut ei per impositionem manus daretur, etc.

manus ejus daretur Spiritus sanctus, admonitum a Petro ut de hoc gravi peccato ageret pœnitentiam (Act. vi, 18-23).

8. Est etiam pœnitentia bonorum et humilium fidelium pene 1 quotidiana,in qua pectora tundimus dicentes: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. vi, 12). Neque enim ea nobis dimitti volumus, que dimissa non dubitamus in Baptismo; sed illa utique quæ humanæ fragilitati, quamvis parva, tamen crebra subrepunt: quæ si collecta contra nos fuerint, ita nos gravabunt et oppriment, sicut unum aliquod grande peccatum. Quid enim interest ad naufragium, utrum uno grandi fluctu navis operiatur et obruatur, an paulatim subrepens aqua in sentinam, et per negligentiam derelicta atque contempta, impleat navem atque submergat? Propter hæc jejunia et eleemosynæ et orationes invigilant: in quibus cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus, manifestamus habere nos quod nobis dimittatur ; atque in iis verbis humiliantes animas nostras, quotidianam quodammodo agere pœnitentiam non cessamus. Ad ea quæ scripsisti, puto me breviter sed sufficienter respondisse: superest ut ille non sit contentiosus, propter quem lucrandum ad me tales litteras destinandas putasti.

EPISTOLA CCLXVI * (a). Augustinus Florentina puellæ studiosa, offerens suam docendi operam, si proferat quid velitexponi. Dominæ eximiæ, meritoque honorabili in Christo ac suscipiendæ filiæ FLORENTINE, AUGUSTINUS episcopus, in Domino salutem.

.

1. Sanctum propositum tuum, et invisceratus cordi tuo timor Domini castus permanens in sæculum sæculi, (Psal. xvi, 10) curam pro te nostram non solum in precibus apud Deum, verum etiam in admonitionibus ad te ipsam non mediocriter suscitat. Quod quidem in epistolis meis, quas ad matrem Reverentiæ tuæ debito mihi cum honore nominandam dedi, non semel feci. Sed quia hoc mihi res. cribere dignata est, prius te velle accipere litteras meas; tunc demum, si quid forte opus esset tibi ex ministerio meo, quod venerando studio tuo omniumque talium, quantum possum, libera servitute debere me novi, non te esse tacituram et rescribendo insinuaturam: ecce feci quod te voluisse, quamvis non per te, comperi; ne viderer tibi ostium fiduciæ inhumaniter claudere: superest ut promas ipsa, si quid ex me quærendum putas. Aut enim scio quod inquisieris, et non negabo; aut ita nescio, ut nullo fidei salutisque detrimento nesciam, et de hoc etiam teipsam, si potuero, faciam reddita ratione securam. Aut certe, si et nescio, et tamen sciendum est, vel impetrabo a Domino ne tibi desim; nam sæpe officium impertiendi meritum est accipiendi : vel ita

1 Bad. Am. Er. et Mss. duo, pœna.

Lov., suspiciendæ. At Bad. Am. et Er., suscipiendæ. Sic etiam Mss. quatuor Vat. et septem Gall., e quibus tamen nonnulli infra ubi in Edd. est suscipienda, habent suspicienda: adeo res incerta est.

Ad. a. bl. c. cc. ff. g. gv. j. n. r. s. sb. t. vc. qua. tuor v. et Edd. castigata.

(a) Alias 132: quæ autem 266 erat, nunc 107.

tibi respondebo, ut noveris pro hac ipsa re quam pariter nescimus, ad quem pulsare debeamus.

2. Hæc ideo prælocutus sum, ne te pro certo speres quidquid a me quæsiveris audituram, et cum hoc non provenerit, audacter potius quam prudenter me fecisse arbitreris, quod tibi quærendi si quid voles, facultatem dedi. Hoc enim feci non doctor perfectus, sed cum docendis perficiendus, domina eximia, meritoque honorabilis in Christo ac suscipienda filia. Equidem etiam in iis rebus quas utcumque scio, magis te cupio esse scientem, quam scientiæ nostræ indigentem. Neque enim, ut quod scimus doceamus, aliorum ignorantiam optare debemus: multo quippe melius omnes sumus docibiles Deo; quod utique in illa superna patria, cum in nobis completum fuerit quod promissum est, perficietur, ut non dicat homo proximo suo, Cognosce Dominum: omnes enim cognoscent eum, sicut scriptum est, a minore usque ad majorem eorum (Jerem. XXX1, 34). Et sollicitissime cavendum est in docendo superbiæ vitium, quod in discendo non ita est. Unde et sancta Scirptura nos admonet, dicens: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum (Jacobi 1, 19): et ille in Psalmo ait, Auditui meo dabis exsultationem et lætitiam; continuoque subjecit, Et exsultabunt ossa humiliata (Psal. L, 10). Vidit enim in audiendo facillime servari humilitatem, quæ difficilis est in docendo ; quoniam necesse est ut doctor habeat superiorem locum, ubi laboriosum est obtinere ne suprebat clatio.

3. Videsne quemadmodum periclitemur a quibus hocexspectatur, ut non solum doctores simus, verum etiam cum simus homines, divina doceamus? Sed laborum periculorumque nostrorum singulare est solatium, cum ita proficitis, ut illo perveniatis ubi nullius hominis doctoris egeatis. Isto autem periculo non tantum nos; nam ad illum de quo dicturus sum, quis sumus nos? non ergo nos tantum periculo isto, sed etiam ille Doctor Gentium periclitatum se esse testatur, cum dicit: Ne magnitudine revelationum mearum extollar, datus est mihi stimulus carnis (II Cor. x1, 7) etc. Unde et ipse Dominus, tumoris1hujus admirabilis medicus, Nolite, inquit, ab hominibus vocari Rabbi; unus est enim magister vester Christus (Matth. xxш, 8): quod retinens idem ipse Doctor Gentium dicit, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. 1, 7). Hoc et ille me. minit qui in natis mulierum quanto magnus erat (Matth. xi, 11), tanto se in omnibus humiliabat (Eccli. 1, 20), indignum se affirmans qui Christi calceamenta portaret (Luc. 111, 16). Quid enim aliud ostendit ubi ait: Qui habet sponsam, sponsus est ; amicus autem sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. 111, 29)? Hic est ille auditus, de quo paulo ante commemoravi in Psalmo positum: Auditui meo dabis exsultationem et lætitiam, et exsultabunt ossa humiliata.

4. Proinde tanto me certius, tanto solidius, tanto

1 Lov., timoris. Sed melius Bad. Am. Er. et Mss. plutumoris.

res,

sanius gaudere scias de fide et spe et dilectione tua, plebi cui' ministro, mmbris Chriesti, AUGUSTINUS, quanto minus indigueris, non tantum a me quid- in Domino salutem. quam discere, sed ab ullo prosus hominum. Verum- 1. Notissima mihi et probatissima devotio Sanctilamen, quia cum illic essem, te quidem per ætatem tatis vestræin Domino nostro Jesu Christo fiduciam verecundante, boni parentes et amantissimi bono- dedit, ut etiam absens præsumerem unde præsens rum studiorum tuorum, quanto pietatis veræque gaudere consuevi:qui semper spiritu vobiscum sum; sapientiæ ardore flagrares, mihi intimare dignati non solum quia gratia Domini nostri Jesu Christi tansunt, et benevolentissime petierunt ne tibi instruen- tæ suavitatis flagrare non cessat, sed etiam quia me dæ, in quo opus esset, meam operulam denegarem; ipsum, qui vobis in Evangelio servio, angustiam admonendam te his litteris credidi, secundum supra pati non permittilis. Cum enim frater noster Fascius dictas optiones, ut quæras quod vis, ne sim super- debito decem et septem solidorum ab oppigneratofluus, si conatus fuero docere quod scis : dum ta- ribus urgeretur ut redderet, quod ad præsens unde men firmissime teneas, quod etsi aliquid salubriter explicaret se non inveniebat; ne corporalem paper me scire potueris, ille te docebit qui est in- teretur injuriam, ad auxilium sanctæ ecclesiæ conterioris hominis magister interior, qui in corde tuo

volavit: illi etiam exactores cum proficisci cogerentibi ostendit verum esse quod dicitur; quia neque tur, etideo dilationem dare non possent, gravissimis qui platat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incre- me querelis oneraverunt, ita ut eis illum traderem : mentum dat Deus.

aut quod sibi deberi ostendebant, unde acciperent EPISTOLA CCLXVII '(a).

providerem. Cumque obtulissem Fascio ut vestram

Sanctitatem de necessitatibus ejus alloquerer ; puAugustinus Fabiolæ peregrinationem suam in hac

dore deterritus, ne facerem deprecatus est. Ita ego vita moleste ferenti, de præsentia animorum nezu

majore necessitate coarctatus, a fratre nostro Mace. amiciliæ vinctorum.

donio decem et septem solidos accepi, quos in Dominæ religiosissimæ et præstantissimæ, et in causain ejus continuo dedi, promittente illo quod

Christi charitate laudabili filiæ FABIOLE, AUGSTI- ad certum diem cum eis reddendis posset occurrere; NUS, in domino salutem.

et consentiente ut si non posset occurrere, sermo Quanquam rescripta reddideris, sic tamen legi lit

de illo fierit ad vestram misericordiam, quam fra. teras Sanctitatis tuæ, ut eis respondere debitum

ternam fratribus exhibere consuestis. duxerim. Doluisti enim peregrinationem, qua con

2. Nuncergo quoniam absens est, restat ut subvetingit perpetuo gaudere cum sanctis; et desiderium niatis, non illi, quem nemo compellat absentem, supernæ patriæ, ubijam non terrarum spatio divide

sed pollicitationi meæ, cujus existimatio vobis sem. mur, sed semper unius contemplatione lætabimur,

per est præsens.Jam enim dies ad quem se promimerito prætulisti, Felix es talia fideliter cogitando; serat occursurum, transactus est; et ego ei qui soamando felicior; et ideo eris etiam felicissima con

lidos suos fidei meæ commisit, quid respondeam sequendo. Sed etiam nunc diligentius intuere unde

non invenio, nisi ut faciam quod me facturum esse magis dicamur absentes ; utrum quia nostra invi

promisi. Sed quoniam non sum de hac re commocem corpora non videmus, an quia signa non damus nitus, ut die sancto Pentecostes, quando aderat et recipimus animorum, quod est colloqui. Puto

major vestra frequentia, sermonem inde facerem; enim quod, licet longinbuis regionibus corpore se

peto ut has litteras pro lingua mea præsente haparati, si nostras cogitationes nosse possemus, magis

bere dignemini, admonente vos et exhortante in essemus nobiscum, quam si uno in loco alter alte

cordibus vestris Deo et Domino nostro cui credi. rutrum conspicantes taciti sederemus, nulla vocibus distis, qui nunquam discedit a vobis timentibus et signa sensus intimi proferentes, nullis corporum

honorantibus nomen suum. In quo vobis et nos motibus nostros animos indicantes. Quocirca intel- semper conjuncti sumus, quamvis corpore a vobis ligis ideo unumquemque sibi esse presentiorem

profecti esse videamur; qui vobis de isto bonoram quam alterum alteri, quod unusquisque sibi magis

operum semine messem vitæ æternæ promittit, diquam alteri notus est; non faciem suam, quæ, nisi

cente Apostolo : Bonum autem facientes non defiadsit speculum, gestatur et latet?, sed conscientiam

ciamus ; tempore enim suo metemus infatigabiles. contuendo, quam et clausis oculis videt. Quanta Ilaque, dum tempus, operemur bonum ad omnes, estigitur etiam vita, quæ pro magno habetur, nostra?

maxime autem ad domesticos fidei (Galat. vi, 9,10).

Quoniam ergo domesticus fidei est, christianus EPISTOLA CCLXVIII" (6).

fidelis, catholicus frater noster, pro cujus supplenda Fasius quidam ære alieno obrutus ad ecclesium necessitate vos peto ut faciatis quod Dominus impe

confugerat ; cujus creditoribus, mutua accepta rat; sine tristitia, sine murmuratione, et cum lætipecunia, Augustinus satisfecit : eum publica col- tia et hilaritate facite : Deo enim creditis , non ho

latione per Christi fideles orat pro Fascio reddi. mini ; quia ille promittit vos nihil eorum quæ miDominis dilectissimis et desiderantissimis, sanctæ

sericorditer facitis, perdituros, sed in illo die cum

usurisimmortalibus recepturos (Matth. xxv, 34-40) : Sic Ms. Corb. At Lov., lucet.

et quoniam ipse Apostolus dicit, Hoc autem dico, Recensita est ad bl. ch. sb. vc. duos v. et Lov. ** Collata cum bl. cb. vc. duobus v. Lov.

Qui parce seminat, parce et melet (II Cor. II, 6); (a) Alias 206 : quæ autem 267 erat, nunc 50.

Lov., cum ministro. At Ms. Corb., cui. 16) Alias 215 : quæ autem 268 erat, nunc 11,

· Edd., Fastius, At Mss., Fascius,

intelligere debetis tempus esse ut donum vitæ æternæ, cum adhuc in ista vita sumus: festinanter et alacriter comparemus: quia cum finis sæculi venerit, non dabitur nisis eis qui per fidem sibi hoc emerunt, antequam videre potuissent.

3. Scripsi etiam presbyteris, ut si quid minus fuerit post collationem Sanctitatis vestræ, compleant ex eo quod habet ecclesia, dum tamen vos secundum quod placet, hilariter offeratis: quia sive de vestro sive de ecclesia detur,omnia Dei sunt, et devotio vestra dulcior erit thesauris ecclesiæ; sicut Apostolus dicit, Non quia quæro datum, sed requiro fructum (Philip. iv, 17). Lætificate ergo cor meum, quia de fructibus vestris gaudere cupio: vos enim estis arbores Dei, quas assiduis imbribus etiam per nostrum ministerium rigare dignatur. Tueatur vos Dominus ab omni malo et hic et in futuro sæculo, domini dilectissimi, et desiderantissimi fratres.

EPISTOLA CCLXIX * (a).

Augustinus Nobilio episcopo, significans ad dedicationem novæ fabricæ se venire non posse. Beatissimo ac venerabili fratri et consacerdoti

NOBILIO, AUGUSTINUS.

Tanta est solemnitas ad quam me affectus tuæ Fraternitatis invitat, ut corpusculum meum ad vos traheret voluntas, nisi teneret infirmitas.Possem venire si hiems non esset; possem hiemen contemnere, si juvenis essem: aut enim ferret rigorem temporis fervor ætatis, aut temperaret frigus ætatis fervor æstatis. Nunc hieme iter tam prolixum non suffero cum annositate algida quam mecum fero, domine beatissime, sancte ac venerabilis frater ac consacerdos. Salutationem debitam reddo meritis tuis: salutem vero meam commendo precibus tuis,

1 Mss., domum: non male si postea legatur, hanc

emerunt.

Ita Mss. melioris notæ. At Edd., qui fide sibi hoc meruerunt.

Non reperta in Mss., excepto uno Vaticano. (a) Alias 251: quæ autem 269 erat, nunc 12.

poscens et ipse a Deo Domino ut dedicationem tantæ fabricæ pacis prosperitas prosequatur. EPISTOLA CCLXX* (a).

Augustino Anonymus (non enim Hieronymus, uti ex stilo liquet, tametsi in ipsius Epistolis hæc edila sit numero 40), significans se mærore gravi affectum quod ipsum cum Severo simul non repererit in urbe Leges, et quanto ipsum amore prosequatur exponens. Cum in urbem Leges anteriori tempore commeassem, nimium sum contristatus quod te totum ibidem minime potui reperire. Inveni enim te medium, et, ut ita dicam, partem animæ tuæ, Severum charissimum (b), de quo ex parte gavisus sum. Perfecte enim gauderem, si te totum invenirem: unde ex parte qua te repereram, gratulabar; et propter partem tuam quam nequaquam cernebam, omnibus modis contristabar. Proinde dixi animæ meæ, Quare tristis es, et quare conturbas me ? Spera in Deo (Psal. XLI, 6), et faciet præsentem amicum quem diligis. Unde confida in Domino et spera quod me faciet de tua visione gratulari. Osi oculis cerni dilectio posset profecto videres quanta apud te nostra esset dilectio. Aut enim æquiparans dilectioni tuæ, magnum tibi afferret imitationis studium. Ergo, quia in Domino te diligo, dilige diligentem. Et ut cæteri tecum diligant, per ecclesiasticam auctoritatem hortare. Nam quod petis in litteris tuis, ut ego pro te orem ; id recte facerem, si ego ipse a peccatis liber essem, ut pro aliis liceret orare. Et ideo te admoneo ut orationes assiduas animi tui pro me emittas ad Dominum: et memor professionis, illam ante oculos tuos constituas diem, in qua justus ab auditu malo non timebit (Psal. 111, 7) ; et ideo justus non timebit, quia non audiet, « Vade in ignem æternum, » sed, « Veni, benedicte Patris mei, percipe regnum » (Matth. xxv, 41, 34). Ad quod nos perducat qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

Huc ascita ex editione Operum Hieronymi. (a) Accedit huic Edit., quæ autem 270 erat, nunc 206. (b) Loquitur de Severo, Milevitano antistite, quem ipse Augustinus supra in Epist. 110, n, 4, « germanissimum « et familiarissimum animæ suæ, moxque « alteram << animam suam » esse dicit, imo « suam et illius ani<mam unam esse ».

Appendix

TOMI SECUNDI OPERUM SANCTI AUGUSTINI,

COMPLECTENS.

ALIQUOT EPISTOLAS IPSIUS NOMINE OLIM FALSO PRÆNOTATAS.

EE SUNT:

AUGUSTINI ad BONIFACIUM et contra, epistolæ breviores sexdecim ;

Ad DEMETRIADEM PELAGII epistola ;

AUGUSTINI ad CYRILLUM et contra, de laudibus HIERONYMI ;

Altercatio AUGUSTINI cum PASCENTIO.

AMONITIO

DE SEXDECIM EPISTOLIS PROXIME SEQUENTIBUS.

Breviores epistolas sexdecim sub nomine Augustini et Bonifacii, prout in pervetustis Mss. prænotantur,hic exhibitas repudiarunt post Erasmum Lovanienses Theologi: primum quia nullum discrepant a vena

et stilo Augustini ; deinde non recensentur a Possidio, neque ab ullo veterum citantur; excepta tamen tertia decima, quam ante annos fere sexcentos in suam collectionem lib. 13, c.5, retulit Anselmus Lucensis, et post ipsum Ivo et Gratianus. Constant vero laciniis inepte consutis; prima, exempli causa, his sententiis, Ornet mores tuos, etc. Grave, seu melius, Turpe est enim ut quem non vincit homo, etc., quæ ex Epistola 189 ad Bonifacium exscriptæ sunt: et continent quædam cum historia temporum, Bonifaciive gestis haud satis convenientia ; qualia deprehendes præsertim in Epistola 10. Ad hæc testatur Augustinus ipse Bonifacio scribens supra in Epistola 220, n. 2, se nunquam eidem comiti in ipsius periculis mittere potuisse litteras, cum periculum cogitaret perlatoris, cavaretque ne ad eos, ad quos nollet, sua epistola perveniret. Itaque docti plerique censent eas ab otioso scriptore, stili exercendi gratia, confictas fuisse. Quorum judicio tametsi adversetur Baronius, subscribendum esse existimamus.

[blocks in formation]

EPISTOLA III (c).

Ego, quos diligo, arguo et castigo, non occidi desidero, nec carcere pleno squalore retrudi. Sola sufficit admonitio. Poterit enim, si ei divinitus concedatur tempus pœnitentiæ, condonari, qui Domini templum ausus est violare. Sit ergo ipse, qui fecit, sui arbiter voti: fas enim non est ut reus episcopi suggestionibus occidatur, qui veniæ, si pœnituerit, reservatur. Nam si in Barbarorum erroribus veli. mus, ut condecet, exercere vindictam, paucos reperiemus, nec ipsos animosos ad pugnam fore.

EPISTOLA IV (d).

Domino sublimi semperque magnifico filio BONI-
FACIO, AUGUSTINUS episcopus.

Africæ littus, ut audio, miles attigit transmarinus; sed hujus militis dux a catholica veritate dissentit. Quid orem, sicut oportet, ignoro. Ab Italia hostis est publicus nuntiatus, contra victricia signa superbas erigens hastas. Pacem inter vos fieri vellem, si scirem plenius quod ignoro. Adest quidem Africa olim paratum in Italia bellum sed tamen non invideo, fili charissime, Romaniæ. Sed dico quod sentio. Non dabit, Divinitate juvante, catholicus hæretico terga. Tui cordis intentio dirigatur ad Deum, non militem timebis, non Gothum, non Hunnum. EPISTOLA V (e).

Domino sancto patri AUGUSTINUS episcoopo, BONI

[blocks in formation]

cunda vice responsio. In pugna enim utriusque desævit furor, sed Deus inspicit causas. Igitur ora, ut dixi, et vincet una Trinitas nobis.

EPISTOLA VI (a).

Dilectissimo et spectabili viro filio BONIFACIO, Au-
GUSTINUS episcopus.

Miror quomodo tam subito fidei murum aries ruperit inimici: novi enim qua religione semper sis ecclesiam veneratus. Quo igitur instigante furore hominem de ecclesia rapuisti ? Tuus si de tuo amico forte præsumeret fugitivus, posset procul dubio intercessoris causa veniam promereri: ergo, si amicus intenditur, cur Deus offenditur? Sed si de potestate præsumitur, Nabuchodonosor regem intende, qui causa superbiæ in bovem est ex homine commutatus (Dan. iv, 30). Non ut confundam te hæc scribo, sed ut filium meum charissimum moneo (I Cor.iv, 14). Ecclesiæ igitur illæsum revoca, quem ut irreligiosissimus rapuisti. Oblatio vero domus tuæ a clericis ne suscipiatur, indixi. communionemque tibi interdico, donec peracta pro ausibus vel errore a me definita tibimet pœnitentia, et tempore condonato, pro hoc facto corde contrito et humiliato dignum offeras sacrificium Deo.

EPISTOLA VII (b).

BONIFACII AD AUGUSTINUM.

Humilis saluto, quod primum est: suscepi autem tremens Sanctitatis tuæ verba verberibus plena. Scio quod veniæ præparatur, qui ab Augustino perfectissimo sacerdote corripitur; nec debet episcopo denegari, quod voluntas facit aut casus: ipse enim sibi denegat curam, qui suam medico non publicat causam. Hominem ergo, piissime pater, e liminibus ecclesiæ raptum, tuis sanctis aspectibus jussio mea furorque subduxit. Alieno non sunt ista facta consilio; sed Dei et sanctorum ejus regimine vivo. Illum itaque virum morte dignissimum, quem, ut dixi, meus de ecclesiæ foribus furor abstraxit, vitæ tuis jussionibus donamus illæsum. Agnosco culpas : indignæ meæ lacrimæ jungantur tuis fletibusjustis, quo possit hæc nota nigro scripta titione deleri. Ecclesiæ mihi introitus non negetur: illic spero veniam, ubi admisi culpam. Oblatio vero domus meæ, ut tua Sanctitas jussit, ad cœlestis regis mensam ejus manibus offeretur.

EPISTOLA VIII (c).

Domino sublimi, semperque magnifico filio BONI-
FACIO, AUGUSTINUS episcopus.

Dum quodam in loco positus tuæ Eximietatis trans-
itus intuerer, placuit meis aspectibus tuæ Sublimi
tatis mitis ille ac terribilis gressus. Sed postquam
illud levigatum sacro chrismate caput portam cum
paucis civitatis exivit, subito vomunt equites domus,
civitas fundit exercitum, strepunt arma, concrepant
tubæ, contis crispatæ ventis stupæ dependent,
ferreæ tunicæ virorum fortium membra constrin-
gunt, sessoris et equi renibus setigera theca vesti-
tus, intensus geritur arcus: pulchra cuncta cons-
pexi, nihil melius Bonifacio comite vidi. Sed
postquam ad Palmas, ut comperi, tua Sublimitas
venit, ad illum brevem quidem, sed plenum peri-
(a) Alias 187.
(b) Alias 188.
Alias 189.

« PredošláPokračovať »