Obrázky na stránke
PDF
ePub

4113

interroges, respondebit illum esse majorem, qui pra-
ceditur, cui præparatur, vel cui officium exhibetur.
Tu inde vis probare minorem Filium, quia missus
est ego ostendo eum qui misit, præcedere illum
quem misit; nec alterum eorum dico majorem, quia
non audeo dicere vel minorem. Isaias propheta dicit,
Hæc dicit Dominus Christo meo Domino, cujus appre-
hendi dexteram, ut subjicłam ante faciem ejus gentes.
Ecce jam Filio misso comes est Pater. Adhuc sequere:
El dorsa regum vertam, et aperiam ante eum jannas, et
portæ non claudentur (Isai. xiv, 1). Ecce ille qui mise-
rat, præcursor factus est. Quis enim major aut su-
perior ante minorem januas aperit? vel quomodo id
faciat, nisi paululum quoque praecesserit? Audi
adhuc, Et portæ, inquit, non claudentur. Quomodo?
Ego ante te ibo (Ibid., 2). Vides quia qui miserat, et
comitatur, et præcedit: mittit, et non discedit. Pa-
rum est quia non discedit, insuper et præcedit. Jam
tu discerne qui sit major, qui potior: ego enim nul-
lam discretionem video, sed potius æqualitatem con-
spicio. Filius dicit de Patre, Misit me (Joan. vi, 16).
Pater Filio dicit, Ego ante te ibo. Recedat de medio
discordiosa calamitas: æqualitas hoc exhibet, non
disparilitas. Adhuc sequere, ut clarius appareat quis
cui dicat: Ego ante te ibo, et gloriosos terræ humi-
liabo. Hic esto et tu, pagane. Audi quid dicat pro-
pheta. Non mihi ego quod volui scripsi: codex, in
quo. hæc scripta leguntur, in armario Judæi habetur.
Iniinicus meus testis est meus; ab ipso quære; aperi,
lege, et crede. Dorsa, inquit, regum vertam, et glo-
riosos terræ humiliabo. Nonne reges terræ vides, qui
ante persequebantur Christianos, nunc esse christia-
nos? Nonne vides eos qui humiliabant Ecclesiam,
humiles intrare in Ecclesiam? Nonne nunc vides ipsos
habere defensores, quos ante habebat persecutores?
Ego, inquit, ante te ibo, et gloriosos terræ humiliabo.
Portas areas conteram, et vectes ferreos confringum.
Et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secrelo-
rum, ut scias quia ego sum Deus, qui voco nomen tuum,
Deus Israel (Isai. xLv, 2, 3 ). Audiat Sabellianus,
Deus dicit, Deo dicit. Ergo duo sunt; qui dicit, et cui
dicit. Audiat et Arianus: Ego Deus, et non est alius
extra me (Ibid., 5). Diu est ex quo contra istas duas
hæreses certando laboro, et pene sum fatigatus. Veni,
Domine meus, Jesu præliator fortissime, princeps
exercitus Domini qui diabolum vicisti et sæculum,
Apprehende arma el scutum, et exsurge in adjutorium
mihi (Psal. xxxiv, 2). Processurus ad prælium, et
victurus in mundo mundum, oravit; non tanquam
virtutis impotens, cum esset omnipotens; sed ut no-
bis, propter quod venerat, humilitatis magisterium
exhiberet. Et quid dixit? Pater, clarifica Filium tuum
(Joan xvi, 1). Modo Arianus maledictus dicit, Vides
quia minor est, et claritatem non haberet, nisi Patrem
petisset? Exspecta, homo, quid festinas? Tu hominem
vides, in qua forma non solum Patre, sed et angelis
minor est (Psal. vII, 6): homo paret, Deus latet.
Tu mihi ostendis hominem humilem aperi oculos,
et vide Deum sublimem, non angelis minorem,
Patri æqualem. Pater, inquit, Filium tuum clarifica :
ecce minorem. Adhuc sequere, Ut et Filius tuus cla-
rificet te (Joan. XVII, 1): ecce æqualem. Invenimus
Filium agnoscentem Patrem, atque orantem, eique
conjunctum, non ut putabatur ingratum. Videamus
quid de Filio dicat et Pater. Assumpsit Jesus Petrum
et Jacobum et Joannem fratrem ejus ( Evangelii verba
sunt), et duxit illos in montem excelsum seorsum, el
transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus
sicut sol, vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut
nix. Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo lo-
quentes (Matth. xvi, 1-3 ). Moyses et Elias, Lex et
Prophete; loquebantur cum illo, quia locuti erant de
manifestabant
illo; ostendebant quem prædixerant,
quem prophetaverant. Loquebantur: putas, quid lo-
quebantur? Ut Judai convincerentur, Pagani conver-
terentur, Manichæi confunderentur, Hæretici compri-
merentur, Catholici confirmaretur. Loquebatur lex

sed

et gratia, asperitas et lenitas, terror et mansuetudo,
præceptum et adjutorium, ferramentum et medicus,
umbra et lux, præco et judex, sententia et misericor-
dia. Et quid post hæc? Respondens autem Petrus dixit
ad Jesum Domine, bonum est nobis hic esse; si vis
faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum,
et Elia unum (Matth. xxvn, 4). Quid dicis, sancte Petre?
Mundus parturit, et tu secretum petis? Vides ergo
tot gentes in unum convenisse, et tu requiem quæ-
ris? Vides tenebras mundi, et tu lumen abscondis?
Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed
super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt
(ld. v. 15). Ista domus totus est mundus lucernæ
accensio, Verbi est incarnatio: candelabrum autem,
crucis est lignum lucerna in candelabro lucens
Christus in cruce pendens. Nemo accendit lucernam, et
ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat
omnibus qui in domo sunt. Vidisti tu, videamus et nos.
Tenebræ sunt, non offendamus in Paganis, non erre-
mus in hæreticis luceat nobis lucerna, doceat nos
Verbum in carne. Videamus quid dicit Evangelista,
videamus si admissum est consilium Petri : Adhuc,
inquit, eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos.
Et ecce vox de nube dicens ( Id. XVII, 5). Omnes au-
diamus, nemo aures claudat. Audiant Pagani irrisores,
audiant Judaei persecutores, audiant Manichæi phan-
tasmatum somniatores, audiant hæretici erronci liti-
gatores; audiant, et maxime audiant etiam Catholici,
fideles Dei cultores. Isti audiant ut instruantur, illi ut
corrigantur aut isti audiant ne seducantur, illi ut
puniantur. Quid dicit vox de nube? Hic est Filius
meus dilectus in quo mihi bene complacui (Ibid, et 111,
17). Ubi estis qui adversamini Filio Dei? Pater di-
cit, Hic est Filius meus: et tu dicis, Non habet Fi-
lium Deus. Tu pagane, quid stas foris et murmuras?
Intra buc in scholam Dei, aperi aures cordis tui, audi
vocem Domini, et disce Filium Dei. Quid agetis, Ju-
davi, qui occidistis Filium Dei? Quo fugietis, ubi vos
abscondetis? Qui montes, quæ petræ super vos ca-
sure sunt? Et si in cavernis petrarum vos absconde-
ritis, inde extraham vos, dicit Dominus ( Jerem. XLIX,
16). Sed et vos venite, intrate, consilium meum
audite, desperare nolite : quoniam sunt reliquiæ ho-
mini pacifico (Psal. xxxvi, 37). Sævistis, occidistis,
sanguinem Christi fudistis, in periculo estis, Filio
Dei increduli fuistis. Quid ergo facere nunc habetis,
nisi ut credentes baptizemini, et bibatis sanguinem
quem fudistis? Non est quod horreatis: fusus est
sanguis medici, et factus est medicamentum phrene-
tici. Quid dubitatis? Gustate, et videte, quoniam suavis est
Dominus (Psal. xxxm, 9). Quid, tu manich re, quamdiu
phantasmata somniabis? Evigila, et vide; nubila to-
nant. Quid tonant? Hic est Filius meus dilectus (Matth.
III, 17; xv, 5). Vide in terra hominem verum, audi
de cœlo Deum verum vide in terra hominis filium,
audi de cœlo Dei esse Filium. Utrumque verum esse
cognosce, id est, Deum et hominem, Filium Dei et
filium hominis unum cumdemque esse Deum et homi-
nem. Agnosce hominem, et placabis Deum. Cave ne
offendas in petra, et mortis patiaris ruinam : quia
quod tu somnias, vanitas est; quod Deus tonat, ve-
ritas est. Audi, tu Sabelliane, audi de cœlo Patrem
vide in terra Filium, et noli dicere, Idem est Pater
qui Filius. Audi, et tu Ariane, et in Patre et in Filio
noli errare, sed sequere unitatem, et vide divinita-
tem. Domine, audiamus quid dicis de Filio tuo: Hic
est, inquit, Filius meus. Vide in terra hominis filium,
audi de cœlo Dei esse Filium. Meus dilectus in quo
mihi bene complacui. Et quid? Ipsum audite. Deo gra-
tias. Intonuit præceptum Dei, et remotum est consi-
lium Petri. Gratias tibi, Deus Virtus; gratias tibi,

[blocks in formation]
[ocr errors]

Deus Pater, qui et Filium tuum ostendisti, et mihi doctorem dedisti. Recedat Sabellianus, recedat Arianus, recedant cæteræ pestes, recedat omnis iniqua doctrina. Docrat Deus, non Arius: doceat Dei Filius, non Filii adversarius. Dic, Domine meus Jesu, doce, discam quod doceam. Sabellianus dicit, Ipse est Pater qui Filius. Arianus dicit, Alius est Pater, alius Filius; Pater major, Filius minor. Adversatur, clamat, litigat, pugnat, turbas congregat, contra Christum dimicat.Ille sanguinem fudit,ut redimat; iste pecuniam spargit, ut perimat. Speluncam fabricat (a), illic catholicum prafocat, christianum vocat paganum (6), baptizato ingerit Baptismum, contra id quod scriptum est, Qui remel lotus est, non indiget denuo lavari (Joan. x, 10). Clamat homo, Christianus sum: quid me dicis esse quod non sum? Clamat, Fidelis suin: et ille dicit, Accipe a me pecuniam. Clamat, Redemptus sum: et ille dicit, Accipe a me aurum. Quid das, aut quid aufers? Das pecuniam, ut auferas gratiam : das pecuniam, ut auferas vitam: das pretium, ut auferas quod emptus sum. Quid emis ab empto? Pretium meum non aurum, sed sanguis Christi est: non me seducis, non me decipis; quantumcumque mihi conferas, non mihi tollis pretium meum. Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20): nam pretium meum non habet pretium. Clamat homo: Fidelis sum, et tu exsufflas. Clamat, In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizatus sum, et exsufflas. Quid ergo Christiano reservas, in quo Patrem et Filium et Spiritum sanctum exsufflas? An forte novam fidem, novum baptisma, novum deum de transmarinis partibus advexisti? Dic, meus doctor sancte Paule, doce, divini juris perite, sponsi amice: homo iste modo venit, mundum subvertit, et fidei unitatem scindit, Trinitatem dividit, non sibi consentientem rebaptizare contendit; quid facio? In ipso Jesu per Evangelium tu me genuisti (I Cor. 1v, 15), in Christo baptizatus sum. An forte est aliud baptisma aut alia plures Mss., ducem.

Plerique editi ferunt: Gratias tibt, Deus; gratias tibi, vera et una Trinitas, una et trina reritas, trina et una Unitas. Gratias tibi, Deus Pater, qui et Filium, etc. Locum hunc restituimus ex Hincmaro, Remensi Archiepiscopo, qui cum pervetustissimos codices consuluisset, ait interpolationem istam nono seculo irrepsisse. Tunc eam soli exhibebant falsatus codex Carolo Calvo oblatus et noviter scripti quaterniones qui ex eodem cœnoso fonte manaverat. Vid. Hincmar. de non Trina Deit., et P. Germonii Disceptationes Diplom., De Arte discern. diplomata, cap. 3 et seqq. M. (a) Spelunca hæc intelligenda Arianorum Ecclesia, ut in sequenti sermone, cap. 22.

(b) Quia baptizandus interrogatus an esset christianus, respondebat se non esse. Hinc Augustinus contra Donatistas enarr. in Psal. xxxix, n. 1, et in гsal. CXLV, n. 16.

fides? Absit, inquis: Una fides, unum Baptisma, unus Deus et Pater omnium (Ephes. iv, 5, 6). Si ergo una fides est, imo quia et una est fides, unum Baptisma, unus Deus et Pater omnium: jam credidi, jam baptizatus sum, jam Deum habeo Patrem: quare honicidam patior Arianum? Subveni, Domine meus Jesu, et accingere gladium tuum circa femur, potentissime (Psal. XLIV, 4). Omnium potentissime, egredere, occide eos in se, ut vivant in te, desinant persequi me. Sabelliani te subtrahunt, Ariani te minuunt : iu quid dicis de te? Pater dixit ut te audiamus: cum te audimus, ipsum audimus: uno ictu utrosque percute adversarios. Pereant, inquit, vaniloqui, et mentis seductores, Arianus et Sabellianus: nam Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 50). Non dixit, Ego et Pater unum sum; sed, Ego et Pater unum sumus. Quod dico, unum, audiat Arianus: quod dico, sumus, audiat Sabellianus. Non dividat Arianus, unum : non deleat Sabellianus, sumus: sed ambo veniant, et sint etiam ipsi in nobis unum, sicuti ego et Pater unum sumus (ld. xvu, 11). Ergo si Pater et Filius unum sunt, imo quia indubitanter unum sunt, non duo dii, sed unus Deus non mimicum aliquid propheta scripsit, sed verum dixit, Domino dicente, Ante me non est formatus Deus, et post me non erit (Isai. xLm, 10). Docuit veritas veritatem, et gladio bis acuto omnem peremit errorem. Si adhuc hæretici reluctantur, audiant Catholici definitivam sententiam, quam sequantur.

CAPUT VIII.-10. Conclusio. Audistis Patrem quid dixerit de Filio, audistis Filium quid de Patre dixerit vel de se. Si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit (Galat. 1, 8). Díximus de Patre et Filio quod potuimus, et quantum potuimus, si tamen aliquid digne potuimus. De Spiritu sancto tacuimus, sed non eum separavimus; quidquid enim de Patre et Filio diximus, etiam de Spiritu sancto diximus. Est enim in illis et com illis æqualis et unus, non minor, aut tertius deus. Quid aliud dicam fatigatis fatigatus? Qui Spiritum sanctum a Patre et Filio æternitate et substantia vel communione separat,et qui negat Spiritum sanctum non esse Patris et Filii, plenus est spiritu immundo, vacuus Spiritu sancto. Ideo enim Deus dicitur charitas (I Joan. IV. 8), quia non partibus dividit unitatem, sed ineffabiliter coagulat Trinitatem. Ipsa est enim Trinitas unus Deus, turris fortitudinis a facie inimici (Psal.LX,4), qui in se credentes custodit in sacula sæculorum. Amen.

Editi, iniquum. Melius Mss., mimicum. Vide supra, col 1113, lin. 52.

ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM SERMONEM.

Iste quoque sermo sub Arianorum dominatu habitus est, eo tempore quo hæreticis illis disputantibus, et Cathelicos, alios pollicitatione ac pr.emio, alios_vi potentiaque deducere a tide nitentibus obsistere nullus audebat. Magnus tibi videris, ait concionator, cap. 7, quia disputas nullo tecum altercante, nullo judice præsidente. Et dum suffragatur tempus errori tuo, existimas te aliquid esse, cum nihil sis : et seductus multos seducere concupiscis, aliquos pecunia, aliquos potentia. Id confer cum superiore sermone, cap.7, quo etiam loco, nempe supra, col.1115, lin. -11, Arianorum Ecclesiam speluncam dictam, ut hic cap. 22, observabis. De implenda professione renuntiationis baptizati admonentur capp. 3 et 4, non secus atque in subdititiis sermonibus de Symbolo ad Catechunienos in tomo 6. Alia loca illis, vel superiori sermoni similia præterimus. Multa porro sunt delibata ex Augustino: illud cap. 18, Numquid si magicis artibus fecit ut coleretur mortuus, magus erat antequam natus? est libri ! de Consensu Evangelistarum, cap. 11. Item illud cap. 13, Quid est, In medio duum animalium cognosceris, nisi aut in medio duorum Testamentorum, aut in medio duorum latronum, aut in medio Moysi et Eliæ cum eo in monte sermocinantium? ductum est ex libri 18 de Civitate Dei capite 32. Inde etiam, cap. 23, translati huc Sibyllini versus. Cum Gregorio in Evangel. homil. 53, id usurpat concionator in sermonis exordio, Cum potius expediat flere magis quam aliquid dicere. Itemque alia quædam cap. 17 habet cum ejusdem homil. 10 in Evang. conve nientia. In cap. 15 dicit Virgilium poctam versu illo,

Jam nova progenies cœlo demittitur alto,

testimonium Christo perhibuisse: quod Augustinus in epistola 104 ad Nectarium, n. 11, longe verius appellat carmen adulatorium, dictum viro nobili, scilicet Pollioui. Dictionis barbariem monstrat Bernardus Vindingus in Critico Augustiniano, et nonnulla velut inepta reprehendit, sed quæ editionum erant vitia, correcta hic ex Remigiano annorum octingentorum codice, in quo inscribitur Sermo sancti Augustini de Symbolo; ex Vatica ais tribus, ex uno Bellovacensi abbatiæ S. Quintini, ex Corbeiensi, etc.

CONTRA

JUDÆOS, PAGANOS ET ARIANOS

SERMO DE SYMBOLO.

CAPUT PRIMUM. — Christianæ rigiliæ. Inter pressuras atque angustias praesentis temporis et nostræ officia servitutis cogimur, dilectissimi, non tacere, cum potius expediat flere magis quam aliquid dicere: verumtamen ne qui minus lucri arcæ dominicæ accedens, dicatur nobis, Serve nequam et piger, tu erogares pecuniam meam, et ego veniens cum usuris exigerem eam (Matth. xxv, 26, 27): peto Charitatem vestram, ut quæ ipse paterfamilias per nos vobis ministraverit, libenter accipere dignemini: Apostoli verba sunt, Nox præcessit, dies autem appropinquavit : deponentes ergo opera tenebrarum induite vos arma lucis (Rom. xm, 12). Expulsa itaque noctis caligine, effugatisque tenebris peccatorum, radius veri luminis fulgeat in cordibus nostris. Exigit enim a nobis ratio bujus tantæ congregationis, et noctis transactæ vobis reddere rationem, et istius diei de tanto sacramento percepto veram sempiternamque demonstrare salutem. Si enim opera transactæ noctis consideremus 1, et quid egerimus, Domino donante, explicare valuerimus; inveniemus nos in nocte, non opera noctis, sed diei peregisse. Neque enim delectatione somni sopitos sensus nostros agnovimus, nec phantasmatibus animas nostras illusas, nec ipsa corpora stramenforum calore depressa in alto sopore requies inclinavit sed vigilando, orando, psallendo, contra adversarium diabolum dimicando, et magnam lucem infusam cordibus nostris sensimus, et in nocte opera dici peregimus. Quid enim egimus in hac nocte? Diabolum fugavimus, Christum introduximus. Quid egimus in hac nocte? Captivatorem captivavimus. Quid egimus in hac nocte? Tenebras diabolicas de cordibus vestris exclusivimus, lumen verum hauriendum esse demonstravimus. Quid actum est in hac nocte? Veniens vera fortitudo alligavit fortem, et vasa domus ejus diripuit (Matth. xn). Quid actum est in hac nocle? Exstirpata est superbia, introducta est humilitas. Quid actum est in hac nocte? Princeps omnium vitiorum expulsus est, fons oninium bonorum susceptus est. Videtis, dilectissimi, que bona habeatis præparata, et ex quo onere, vel ex quibus sarcinis peccatorum relevamini ab isto qui vos vocat ut suscipiatis jugum ejus lene, et sarcinam ejus levem (Id. x1, 29) : Deponentes itaque opera tenebrarum, induite vos arma lucis. Quid sit hoc, ex verbis Symboli quod modo accepistis, vobis expositum esse cognoscite. Quid est, Deponite opera tenebrarum; nisi, Renuntiate diabolo, pompis, et angelis ejus? Et quid est, Induite vos arma lucis; nisi, Credite in Deum Patrem omnipotentem? CAPUT II. Diabolus qui sit. Prius tamen, dilectissimi, discutiamus, qui sit, vel quid sit diabolus, et quæ sint pompe ejus, quibus renuntiantes, opera deponimus tenebrarum: tunc demum de Deo Patre omnipotente, qui est vera lux, quantum ipse donaverit, Charitati vestræ dicemus. Quid est diabolus? Angelus per superbiam separatus a Deo, qui non stetit in veritate, auctor mendacii, et a semetipso deceptus, qui alterum decipere concupivit. Iste adversarius effectus humani generis, inventor mortis, superbiæ institutor, radix malitiæ, scelerum caput, princeps omnium vitiorum, persuasor etiam turpium voluptatum. Hic dum illum primum, Adam scilicet,

Sic Mss. At Lov., de opere transactæ noctis conade!em!is.

⚫sic Mss. At editi, cogitationum.

-

cum

patrem on nium nostrum intueretur, videretque honinem ex limo terræ ad imaginem Dei factum, pudicitia ornatum, temperantia compositum, charitate circumdatum, immortalitate vestitum, æmulus atque invidus hæc hominem terrenum accepisse, quod ipse dum esset angelus per superbiam cognoscitur amisisse, invidit statim insatiabilis homicida, eosque nostros primos parentes illis donis ac tantis bonis exspoliavit, insuper et peremit. Namque, dilectissimi, tanta bona homini diabolus abstulisset, pudicitiam, continentiam, charitatem, immortalitatem, eumque nudatum ac turpem reddidisset, obsitum suis paunis deridens eum, suo dominio obstrinxit, atque ex illo vinculo omnem prolem ejus sibimet obligavit. Turpes enim pannos suscepit Adam, quando a diabolo exspoliatus pudicitia, accinctus est impudicitia; amissa temperantia, intemperans effectus est; perdita charitate, malus inventus est; exspoliatus immortalitate, morti propinatus est. Heu! quid perdidit, et quid accepit: Ad hos etiam turpissimos pannos 1 suos posteros obligavit. CAPUT III. Renuntiare salanæ, quid. Renuntismus huic damnosæ hæreditati: pupilli effecti sumus. Antequam exactor yeniat, tam pessimæ hæred tati, in qua sunt panni diaboli, pompa scilicet et angelis ejus si quis renuntiare neglexerit; cum judex venerit, sicut Evangelium loquitur, tradetur debitor exactori. exactor aulem debitorem in carcerem trudet. Amen dico tibi, ait Dominus, non exies inde, donec redas novissimum quadrantem (Matth. v, 26). Omne itaque genus humanum tanquam pauperem et pupillum commendat Scriptura divina, dicens Deo, Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor. Ejusque adversarium diabolum demonstrans, secutus adjunxit, Contere brachium peccatoris et maligni (Psal. ix, 14, sec. Hebræos). Adsit itaque aliquis homo pius, et aliquam misericordiam huic pupillo et pauperi exhibeat. Ferocem enim atque callidum adversarium patitur, et hic pupillus in causa sua deficit; quoniam eum suus adversarius pravis actibus obligavit. Adhibeamus huje pupillo idoneos defensores, et Apostolorum tanquam jurisperitorum cœlestium ei patrocinium subrogemus. Quid est agendum apud tales pro tali? Apud vos itaque, Petre, Paule, Joannes, cæterique saneti consiliarii veri judicis, amici summæ potestatis, causam exponimus, quam optime nostis, hujus pauperis et pupilli, generis scilicet humani, qui ex paterno chirographo debitor inventus reus, atque constrictus ab adversario detinetur non est aliud, quemadmo luin huic subveniatur, nisi ex vestro consilio. Quid itaque in hoc negotio vestræ serenitati videatur pro hujus miseri libertate, ex communi tractatu unitam pro eo dignamini proferre sententiam. Et vos enim astrinxerat hæc obligatio, nisi vobis gratia subveniret. Liberati* liberate consilium quod a vero judice accepistis, promite; ut hoc sequatur qui captivus detinetur, atque ex mala servitute per vestram defensionem ad veram perveniat libertatem. Et hæc est vox omnium

8

15.

1 Editi alias: Ad hoc enim per turpissimos pannos. MSS., et Apostolorum chorum, tanquam jurisperil..rum cœlestium, et adjutorium eorum et patrocinium subi➤ gemus.

3 Alias editi, utinam pro eo dignemini.
Sic Mss. At editi, libertate.
Mss., ad vestrans.

--

Quod ferimus faciat. Quid, obsecro, facturus est? Ronuntiet diabolo, pompis et angelis ejus: barc est illa dimuosa hæreditas, cui renuntiare compellimur. Videtis, dilectissimi, qualem sententiam protulerunt nostri defensores. CAPUT IV. Relapsus a Baptismo. Vigilet itaque unusquisque, ne non ex toto renuntians post professionem, apud eum diabolus suos pannos recognoscat: et incipiat reus semper detineri, quem Christus voluit sua gratia liberare. Nec sibi blandiantur, qui post gratiam acceptam corrigi nolunt, atque rursus ad illas suas pristinas redeunt volu. plates. Exspectatur enim dies judicii, aderit ille rquissimus judex, qui nullius potentis personam accipiet, cujus palatium auro argentove nemo corrumpet. Astabunt omnes animae, ut referat unaquæque secundum ea que per corpus gessit, sive bonum, sive malum (Il Cer v, 10). Præsto enim crit et adversarius diabolus; recitabuntur verba professionis nostræ. Et si talis inventus fuerit quisque, ut debitor ex hac vita migret; exsultabit ille adversarius in conspectu severissimi judicis, superiorem se esse clamans, agens talem causam apud talem judicem : Æquissime, inquit, judex juste, judica: Justitia et judicium præparatio sedis tua (Psal. Lxxxvm, 15). Judica meum esse, qui tuus esse noluit: meus est, mecum damnandus est. Post renuntiationem utquid invasit pannos meos? Quid apud eum impudicitia faciebat, cui ipse renuntiaverat? Quid intemperantia, quid avaritia, quid ira, quid superbia, quid cætera mea? Postremo, æquissiine fugientem a me, confugientem ad te, postea cum meis quibus renuntiaverat apprehendi, invasorem detinui in ipsa quodam modo mea possessione a me apprehensus est. Quid enim in circo faciebat, atque ibi furias, lites, insanas voces, inanesque victorias, tum jam a se alienas sibimet dividebat? Quid in theatro faciebat renuntiator turpium voluptatum? Quid in amphitheat: 0 crudel tates suis oculis intuendo? Thesaurizavit sibi iram in die ira (Rom. n, 5). Hæc omnia mca post renuntiationem invasit, meus esse voluit, et mea concupivit. Judica, judica æquissime: quoniam quem tu dignatus es tanto pretio liberare, ipse mihi se postmodum voluit obligare. Poterit, dilectissimi, os aperire is qui post professionem suam talis invenitur, ut juste diabolo addicatur? Videte quid agatis, filii mei, fratres mei; videte quid agatis, quomodo hanc professionem vestram custodiatis. Contestamur vos per ipsum judicem omnesque potestates cœlestes, que et nos audiunt admonentes, et vos excip unt profitentes, ne in vacuum gratiam Dei accipiatis (I Cor. VI, 1), sed corde integro, tota virtute, perfecta fide renuntiantes atque spermentes tam daminosam diabolicam hæreditatem, ne pupilli vel pauperes remaneatis.

[ocr errors]

CAPUT V. Triadis unitas. Credite in Deum Patrem omnipotentem. Mutantes Patrem, mutate hæreditatem. Quis est iste Pater omnipotens? Patrem quidem Deum, qui credimus, nostrum atque totius mundi cognoscimus esse per gratiam; sed et proprium ejus Filium quærimus per substantiam: quoniam et antequam ab illo mundus formaretur, Pater erat. Si Pater erat, cujus Pater erat? Erat ei utique Filius ex ipso cum ipso, hoc quod ipse, sed non ipse; quoniam ille Pater, hic Filius: quoniam omnipotens Pater omnipotentem Filium genuit de se, ita aequalem sibi, ut totus maneret in se, et esset Pater Filii, et Filius Patris, Deus ex Deo, dies ex die, lumen ex lumine: nec tamen duo dii, aut duo dies, aut duo luminaria; sed unus Deus, unus dies, unum lumen. Non capis videndo, intellige credendo: munda oculos cordis ; imo potius ipsa lux quam desideras videre, mundet eor tuum, ut sit a peccatorum tenebris mundatum : Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Ecce extende aciem oculi cordis et vide, e' aurom cordis accommoda et audi. Pater enim et

Alias cuiti, serenissimi.

• Corbeiensis Ms., atque ibt furiosas lites.

Filius duo sonant, sed cum ipse Filius dicit, Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. xiv, 10), Verbum enim Patris est Filius; Pater autem nunquam fnit sine Verbo, quoniam In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Id. 1, 1); hoc Verbum Filius cum est in Patre, et Pater in Filio suo Verbo suo : non ergo duo dii, sed unus est Deus. Dies ex die, duos videntur significare dies: sed cum ipse Filius in Evangelio dicit Judæis, Abraham pater vester cupivit videre diem meum, et vidit, et lætatus est (Id. vin, 56); Abraham autem tres videns viros sub queren Mambre, non tres appellavit dominos, sed unum in oomibus appellavit Dominum, tanquam tres diem unum. Unde ipse Dominus in Evangelio, unum volens intel. ligi diein Patrem et Filium, Philippo requirenti l'atrem tanquam alterum diem, quoniam jam Filium videbat diem, ostendens quo oculo quærere deberet videre Dei unitatem, quia oculum carnis fixerat in humanitatem : Philippe, inquit, qui me vidit, vidit et Patrem; ego enim et Pater non duo dies 2, sed unus. Si potes capere, cape sempiternum diem.

CAPUT VI. - Trinitas incomprehensibilis. Lumen de lumine duo sonare videntur luminaria: sed ab it a nobis, ne nos error Manichæorum comprehendat, qui istum solem æstimant esse Christum : sed nos Solem justitie credimus Verbum Patris, inseparabilem, qualem, cum Patre manentem, et omnia cum illo disponentem: Patrem per Filium omnia facientem, fabricam mundi per Verbum suum construentem, Filium ad nos venientem, nec Patrem deserentem, semper cum illo, nusquam sine illo; illuminantem, et de se et de illo splendentem, radiantem, coruscantem: non duo luminaria, sed unum lumen. Ego enim, ait, et Pater unum sumus (Id. x, 30). De ipso Verbo unigenito ait propheta David: Semel locutus est Deus, duo hæc audivi (Psul. LXI, 12) Quomodo semel locutus est Deus, et secundo senuit; nisi quia Verbum intransgressibile procedens de corde Patris, suscepit carnem, ut esset homo, ex utero matris? Venit, et mansit: ad nos venit, et a Patre non recessit. Ecce per hoc quod semel locutus est Deus, surrexit omnis fabrica nostra: per hoc quod secundo somuit, factus est pax nostra, ut solveret inimicitias in carne (Ephes. 11, 14). Hac Verbum, hoc lumen non respiciens Arianus, audet dicere Filium minorem, quem nos confitemur æqualem: insana contumacia vult de Verbo in corde Patris manente disputare, cum semetipsum non valeat intelligere. Insane harctice, prius redi ad te, considera te totum, si potes comprehendere te et tunc disputa de illo qui fecit et me et te. Vide quam non altum sapiebat, sed in simplicitate cordis Deum nosse quærebat ille humilis, qui in uno lapide superbam frontem dejecit Golia (1 Reg. xvi, 49). Vide quam non altum sapiebat: consideravit enim quid in se ipso ageretur; conside→ ravit animam suam, inspexit suam fabricam, discus sit se intus quid e-set, et ex qua parte molem tam pulchram gubernaret, atque in vasculo luteo que ha= bitaret domina anima, plena tantis thesauris sapien tie, scientiae, prudentiæ : ubi illic essent tanta, tanı pretiosa, tam grandia: quæ loca anima obtineret, in qua nullus est locus: atque ex uno fonte quomodo procederent singulæ virtutes sine diminutione et exeuntis et profundentis. Vidit hæc, consideravit hae, voluit nec valuit comprehendere, exclamavit Deo dicens: Mirificata est scientia tua ex me; invaluit, et non potero ad illam (Psal. cxxxvin, 6). Hoc fuit dicere, Quando te possum comprehendere tam magnum, qui me ipsum non valeo explicare extremum et parvum? Videte et alium humilem requirentem modulum suæ infirmitatis, et non excedentem, sed ad humilia inclinantem: Arenum, inquit, maris, et pluviæ gullas, et

Alias hic et tor in sequentibus lineis pro, diem, habctur, Deum.

2 Alias, dü.

asie Mss. At editi, comprehendere se, et exclumavu.

Lies sæculi quis dinumeravit? Altitudinem cæli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi quis mensus est? Sapientiam Dei præcedentem omnia quis investigavit (Eccli. 1, 2, 3)? Ecce propheta dicit, imo ipse Dominus qui loquebatur per prophetam, quod sapientiam Dei nullus investigavit. Christus est enim Dei virtus et Dei sapientia (I Cor. 1, 24). Nullus secundum divinitatem potuit investigare Dei sapientiam: quia secundum id quod Filius natus est de Patre sine matre, nativitatem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)?

CAPUT VII. Contra Arianos. Dic mihi, hærctice, qui audes dicere quod minor sit Dei Sapientia: dic mibi, altitudo cœli quanta sit, latitudo terræ, protundum abyssi? Numera si potes pluvie guttas, are. nam maris, et dies sæculi tuorum etiam numerum capillorum, quoniam omnes capilli capitis vestri numerati sunt (Matth. x, 30), demonstra mihi, atque explica parva ista inferiora, et tunc tibi credam posse te investigare superiora. Sed non potes, non vales. Spiritus Dei te convincit, qui vos hereticos ante prævidit. Qui enim ista quæ superius diximus, Conscripserunt atque senserunt, spiritu agebantur veritatis, non erroris. Tu autem, hæretice, cum hæc non vales explicare, audes de ipsa quæ investigari non potest, Dei Sapientia disputare: et magnus tibi videris, quia disputas nullo altercante tecum, nullo judice præsidente. Et dum suffragatur tempus errori tuo, existimas te aliquid esse, cum nihil sis: et seductus multos seducere concupiscis; aliquos pecunia, aliquos potentia: tales tibi congregas, quos plurimos tecum perdas. Non est hic tibi labor utilis ad salutem, sed potius ad perniciem. Talia enim docendo, imo non docendo, sed potius blasphemando, non cuilibet potenti, sed ipsi Deo Patri in ejus Filio facere demonstraris injurias. Major est Pater, minor est Filius melior est Pater, inferior Filius. Hlas contumelias nec homo quilibet sapiens libenter accipiat, qui filium meliorem se ipso, aut parem habere contendit. Unde est etiam illud dictum propheticum: Lætatus est pater in filio sapiente, in vita sua vidit, el in obitu ejus non est contristatus. Mortuus enim est pater, et tanquam non est mortuus: similem enim reliquit post se (Eccli. xxx, 5, 4). Ecce propheta dicit sapientem filium hominis esse similem patri; et tu, haretice, audes dicere ipsam Sapientiam, id est Dei Filium Patri esse dissimilem? Propheta dicit mortuum hominem patrem in eo quod filium similem reliquit, vivere in filio; et tu audes ipsam sempiternam Vitam, quod est Dei Filius, separare ab illo qui nunquam moritur Patre?

CAPUT VIII. — Æqualitas personarum. Et quid, inquis, facturus sum? Ipse dixit, Pater major me est (Joan. xiv, 28). Quia non intelligis, ideo tibi male sonat quod bene dixit. Nam ipse dixit; imo et confirmavit. Prorsus ipse dixit, Pater major me est : ipse Filius dixit. Sed vide quando hoc dixit: in susceptione humanæ naturæ positus hoc dixit. Tunc dixit, Pater major me est, quando dixit, Trig'is est anima mea usque ad mortem (Matth. xxvi, 38). unc dixit, Pater major me est, quando flevit, quando lassatus est, quando esurivit, quando sitivit. Tunc dixit, Pater major me est, quando eum dicit Scriptura minoratum paulo ninus ab Angelis (Psal. vii, 6). Numquid enim etiam hic insana superbia ita irreverens progreditur vestra, ut Verbum Dei manens apud Patrem, audeat in ipsa illa divinitate dicere Angelis esse minorem? Si non audes, hæretice, hoc dicere, serva hbs gradus, et perit error tuus: Filius apud Patrem, et cum Patre a qualis, quoniam sempiternus cum sempiterno, semper manens cum semper manente: æqualis missus, et veniens: in susceptione hominis minor1, zon solum Patre, verum etiam Angelis : æqualis in forma Dei, minor in forma servi: æqualis cum Patre creans Angelos; minor Patre homines faciens angelos æqualis cum Patre novum construens mun

■ Mss., et veniens in susceptionem.

dum; minor Patre perditum reparans mundum æqualis cum Patre vitam largiens æternam ; minor Patre mortem suscipiens nostram.

CAPUT IX. — Christi nativitas. Hunc itaque Filium credimus Dei in susceptione hominis minorem, in divinitate Patri æqualem, factum, sicut Apostolus dicit, ex semine David secundum carnem (Rom. 1, 5). Ex semine enim David virgo Maria, qua de Spiritu sancto concipiente, et in cujus utero Verbum carne suscepta, nobis factus est mediator homo totus et Deus (1 Tim. 11, 5), Verbum, et anima, et caro unus Christus. Hoc quippe nobis etiam ordo hujus sacra, menti declarat, quod posteaquam credimus in Deum Patrem omnipotentem, credimus et in Filium ejus Jesum Christum, de Spiritu sancto natum ex virgine Maria. Et haec nativitas perturbat ominem cogitation nem humanam; quoniam virtus est eam opèrata divina. Nam quando admittit ratio nostræ generationis, nt virgo concipiens, virgo post partum permanens, Filius videatur, et integritas inviolata servetur? Hoc non potest implere quilibet homo natus: ille autem potuit, quia non erat solus homo, sed Deus et homo; qui propterea voluit nasci homo, quia perierat omnis homo. Primum itaque miraculum magnum hujus Mcdiatoris ac singulare fuit, quod sie natus est: ut ille qui veniebat multos docere facere miracula, quæ ipse per se et per illos faciebat, haberet tamen aliquid proprium qui nihil usurpaverat alienum. Solus enim de virgine natus est, quia solus sine amplexu maris et femina de Spiritu sancto conceptus est: solus sine corruptione implevit uterum matris, quia solus pro nobis super cœlos ascendit, ut sederet ad dexteram Patris. Acceperunt ab illo discipuli ut facerent multa et magna miracula, et fecerunt: nec tamen quispiam prædicatur aut creditur de virgine natus, aut de Spiritu sancto conceptus, nisi ille unus qui creator temporum inventus in tempore est etiam ipse creatus, suscipiens quam integram formaverat humanam na turam, ut per ipsam quodam modo redemptor 3 nostram repararet ruinam. Et hic Dei Filius, et hominis filius; Dei Filius in corde Patris, hominis filius in utero matris idem ipse unus Christus, qui proces-it ex utero virginali tanquam sponsus de thalamo suo (Psal. xvin, 6). In quo utero spirituales nuptiæ sunt celebrata, Deusque conjunctus est carni, et caro coheit Deo, ut esset unus Christus Deus et homo.

CAPUT X.- Crudelitas Herodis. Ilinc ergo procedens velut sponsus de thalamo suo, ad cujus nuptias commota universa exsultare visa est creatura. Namque angelorum chorus ex his nuptiis pacemi designat hominibus bone voluntatis: quia qui erat Dei Filius, factus est et hominis Filius; suscipiens quod non erat, non amittens quod erat. Ilis nuptiis cœli novam stelJam, novum atque splendidum lumen illo ipso sponso in se operante producunt, ut lumen verum sedentibus in umbra mortis nuntiarent Latum, et veluti lingua sua laudarent hunc sponsum procedentem, quem seie bant ad hoc suscepisse hominem mortalem, ut faceret immortalem. Ad hunc sponsum Magi ab extremo ter. rc veniunt, commoniti requirunt, vocati munera offerunt, infantem natum necdum quidem videntes, sed stella indice regein adorare * cupientes. Ex his nuptiis regis nati turbatus Herodes, perturbati et Judæi regem totius creaturæ non intelligentes; quærit Herodes quem audit regem natum infantem perdere, ne illo crescente posset regnum amittere; Jádæi nolentes habere Dei Filium regem, ubi Christus nasceretur Herodi produnt, atque de unius infantis nece utrorumque voluntas astringitur. Postquain llerodes Judæis narrantibus didicit, ubi Christus occidendus posset inveniri, vocans ad se Magos, tempus ab eis inquisi

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »