Obrázky na stránke
PDF
ePub

nec minoris efficacia reputanda, quam verba sonent. In hoc etiam consentiunt citati auctores. Et ratio generalis est, quia superioris factum semper præsumendum est legitimum, et validum, quod maxime verum habet in Summo Pontifice, non solum propter sanctitatem et prudentiam, quæ in eo esse creditur, sed etiam propter specialius Dei auxilium ad Ecclesiam gubernandam, etiam in practicis et particularibus. Propter quod dixit Gratianus, de judicio Summi Pontificis nemini licere disputare, in § Qui autem, 17, q. 4, ubi Gloss. aliqua jura congerit, et in c. Non nos, 40 d., et in c. 1, 93. Item hac ratione præceptum superioris in re dubia censetur legitimum, et sententia ejus præsumitur justa, quando non est evidenter injusta; nam illi etiam favet illud principium, quod in dubiis melior est conditio possidentis. Præterea de claratur, quia vix contingere potest, ut indulgentiæ concedantur sine ullo respectu ad causam pian, quia id fieri non potest nisi ex aperta malitia, aut ignorantia, non tantum facti, sed etiam juris (diviui: neutrum autem horum potest moraliter cadere in Pontificem, multoque minus præsumi potest in particulari, quando evidenter non constat. Hoc ergo satis est, ut nulla indulgentia, quantumcunque magna et excedens appareat, omnino contemnenda sit, quia, licet fortasse non integre valeat quoad totum effectum, semper valet quoad aliquem; nam ad hoc sufficit quæcunque causa pia, ut supra dictum est. Deinde difficile est privato homini, quantumvis doctus sibi videatur, judicare hanc concessionem indulgentiæ excedere proportionem causæ in hoc particulari facto, quia non potest ipse comprehendere totam causam, quæ movit Pontificem, ut ex dictis facile patet, quia nec opus injunctum, nec causa expressa, est signum sufficiens, quia sæpe Pontitifex aperit eam causam, quæ gratior et favorabilior esse potest ei, in cujus favorem, vel gratiam indulgentia conceditur; in animo autem suo retinet alias, quæ majoris momenti sunt. Tandem ut indulgentia sit integre valida, satis est, quod secundum practicum judicium probabile, et humano modo prudens, sit causa proportionata, etiamsi fortasse in re non sit talis; ergo, quamvis privata persona speculative vere judicet hanc causam non esse proportionatam huic tantæ indulgentiæ, nihilominus fieri potuit, ut Pontifex practice prudenter judicaverit talem indulgentiam esse concedendam, quod satis erit, ut tota sit

valida; ergo nunquam propter privatum judicium speculativum potest indulgentia judicari inefficax ad totum effectum consequendum.

8. Licet aliqua indulgentia contineat intolerabilem errorem, non est publice spernenda.Ultimo dico: quamvis in aliquo particulari casu contingeret committi intolerabilem errorem et manifestum in quantitate vel in causa indulgentiæ, nunquam est publice spernenda, aut libere reprehendenda. Hæc assertio magis ad prudentiam pertinet, quam ad doctrinam. Probatur tamen, tum quia omnino cavendum est, ne cum hæreticis in verbis, aut in factis, quæ Pontificiam auctoritatem imminuere videntur, etiam apparenter conveniamus, præsertim publice; tum etiam quia populus Christianus regulariter nullam hinc ædificationem accipit, sed potius scandalum; tum denique quia hujusmodi zelus necessarius non est, neque utilis. Adde, si qui interdum videntur esse excessus, regulariter oriri ex malitia, vel ignorantia eorum, per quos denunciantur indulgentiæ, vel simplicium hominum qui illas suscipiunt, qui non satis intelligentes formam earum, unica fortasse oratione putant plures indulgentias lucrari posse; in quibus casibus adhibendum est remedium primo ac præcipue a pastoribus Ecclesiæ, malitiam et imperitiam ministrorum cohibentibus, ut in multis decretis provisum est, ac tandem in Concil. Trid., sess. 21, c. 9, et sess. 25, in fine. Deinde optimum consilium est docere generatim veram de indulgentiis doctrinam, et nihilominus monere populum ad opera pœnitentiæ, et quod ob nimiam fiduciam indulgentiarum illa non omittant, quia multis ex causis contingere potest, ut fructus earum non assequantur. Nunquam tamen existimo expedire, imo nec posse absque scandalo et imprudentia fieri, ut aliqua indulgentia particularis, quam constat esse a Pontifice concessam, publice denuncietur esse nulla, aut superflua, quia id, moraliter loquendo, est inutile, et contra reverentiam Pontifici debitam, et ob alias rationes superius factas.

9. Offerebat autem sese hic occasio dicendi de aliis formulis, quibus conceduntur alii favores, qui cum indulgentia, et propter indulgentiam dari solent; et an in eis etiam verum habeat, quod tantum valent, quantum sonant; et specialiter tractari hic solet de bulla seu clausula compositionis, an in conscientia efficiat quod videtur concedere, ni

mirum, commutare incerta debita pro minima quadam quantitate debita, data in piutn subsidium. Sed hæc res non spectat ad hunc locum, quia hæc privilegia per accidens conjunguntur cum indulgentiis, per se vero spectant ad proprias materias, vel de Confessione, vel de Censuris, vel similibus, in quibus explicanda sunt, quamvis ex dictis in hac materia possint multa principia desumi. In speciali vero de illa compositione tractandum est in materia de Restitutione. Interim videri potest Soto, d. 21, q. 2, art. 4, et Corduba, q. 44 de Indulg.

DISPUTATIO LVII.

copum aliquem privare hac potestate,sicut per censuras privantur Episcopi usu illius, facilius que et frequentius fit, ut persona, quæ habuit hanc potestatem ut ordinariam, jam illa careat, quia Episcopatui renunciavit. Multo ergo magis potestas hæc, si tantum sit delegata, non est ex se perpetua, quia absque alia causa ad nutum voluntatis delegantis auferri potest, cum tamen ordinaria potestas sine causa tolli non possit, saltem licite. Similique modo illa facultas obtinendi indulgentiam ab aliquo pendet semper ex voluntate concedentis, quia delegatio quædam est. Hoc autem intelligendum est re nondum facta; nam si absolutio jam data sit, amplius revocari non

DE DURATIONE ET REVOCATIONE INDULGENTIA- potest. Quantum vero duret hæc facultas, si

[blocks in formation]

Utrum indulgentia perpetua sit, vel cessare possit. lam acceptavit, et effectum ejus perfecit. Non

1. Indulgentia ab alio obtinenda non est perpetua. - Nulla potestas concedendi indulgen tias, nisi Summi Pontificis, est perpetua. Principio supponenda est distinctio superius data de indulgentia obtinenda per aliquem, vel ipso facto; nam prior, ut dixi, potius est facultas dandi alicui indulgentiam, vel quod in idem redit, obtinendi eam ab aliquo. De hac ergo nulla est difficultas, quia cum hæc indulgentia habeat vim cujusdam delegationis, clarum est ex se non esse perpetuam, neque etiam illi repugnare, ut semper duret, sed pendere a voluntate delegantis, et juxta illius arbitrium durare. Imo simpliciter loquendo nulla potestas concedendi indulgentias est perpetua, nisi potestas Summi Pontificis, quæ a tali dignitate inseparabilis est, quamvis possit separari a persona, si dignitati renunciet, aut ab illa propter hæresim manifestam cadat, si tamen id accidere potest. Quatenus vero hæc potestas est in Episcopis, jure quidem ordinario perpetua etiam est, absolute vero non est perpetua, quia posset Pontifex aliud jus statuere,et dignitatem ipsam illa privare. Posset etiam aliquando, relicto jure communi, Epis

tantum quia dona Dei sunt sine pœnitentia, sed etiam quia ablato semel reatu pœnæ non potest iterum ab extrinseco fieri, ut supra in materia de Poenitentia dictum est. Consideranda ergo est indulgentia in priori statu, de qua ulterius subdistinguendum est. Nam aliquando conceditur ad certum tempus, aliquando expresse in perpetuum, aliquando, indefinite, nulla facta temporis, aut durationis mentione.

3. Indulgentia, ad certum tempus concessa, non durat ultra illud. · An possit intra illud revocari. Dico ergo primo, quando datur priori modo, non durare ultra præfixum tempus, quia indulgentia non plus valet, quam sonat, tam quoad durationem, quam quoad reliqua, et in universum nulla gratia, vel sententia excedit voluntatem superioris, verbis expressam. Quæri autem potest, an talis indulgentia possit intra tale tempus revocari. Respondeo: si concedens habeat superiorem, non est dubium, quin possit a superiore revocari, quia nondum sortita est effectum, et superior irritare potest quamcunque facultatem ab inferiore datam. Addo etiam, ab ipsomet concedente, verbi gratia, Pontifice Sum

[blocks in formation]

4.Quid significet verbum, irrevocabile, additum indulto Pontificio. Secundo dicendum

est,indulgentiam,quæ expresse conceditur, ut perpetuo sit, ex vi concessionis semper durare, nihilominus tamen non esse ita perpetuam, quin auferri possit. Prior pars constat ex axiomate sæpe repetito, Indulgentiæ tantum valent, quantum sonant; sed forma talis indulgentiæ sonat per perpetuitatem; ergo efficit illam, quantum ex se. Idemque dicendum est quoties verba formæ æquivalentia sunt, quamvis non sint ita expressa; ut si indulgentia concedatur, usque ad beneplacitum hujus Sedis, revera est perpetua, quia nullum habet præfixum terminum, nec conditio illa repugnat perpetuitati, quia nulla indulgentia est magis perpetua; quantumcunque enim perpetua dicatur, semper pendet ex beneplacito Sedis. An vero idem sit si in forma dicatur: Usque ad beneplacitum nostrum, dicam sect. seq. Hinc vero facile probatur altera pars, quia licet indulgentia expresse dicatur perpetua, semper revocari potest ab ipso concedente, vel a superiore, vel etiam a successore, juxta dicta in assertione superiori. Unde hæc perpetuitas indulgentiæ est similis illi, quam in naturalibus habere potest effectus pendens in fieri et in esse a sua causa; nam erit perpetuus, si ab illa perpetuo conservetur, et nihilominus desinere poterit, si causa possit suspendere influxum suum. Dices: interdum concedit Pontifex privilegium ita perpetuum, ut sit etiam irrevocabile; sæpe enim sub horum tenore verborum conceduntur privilegia, de quibus etiam verum est, tantum valere, quantum sonant; ergo eodem modo erunt perpetuæ hujusmodi indulgentiæ. Respondetur, non esse nostri instituti nunc exponere quid operetur verbum illud, Irrevocabile, additum privilegio Pontificio. Quidquid ergo de aliis sit, breviter dico, in propria indulgentiæ concessione non solere addi similem exaggerationem, quod ego viderim ; et fortasse ratio est,

quia effectus indulgentiæ quo magis est internus et spiritualis, eo magis semper pendet ex voluntate Pastoris; vel etiam quia alia privilegia possunt conferre jus aliquod et quasi dominium ; nam versantur circa res alias, quæ donari possunt, et ideo non tam facile possunt revocari sine nova causa. Indulgentia vero proprie non confert jus, sed facultatem quamdam pendentem semper ex voluntate superioris. Quomodo autem hæc revocatio fieri debeat, quamve necessaria sit, dicetur melius sectione sequenti.

Indulgentia absolute concessa sine limitatione intelligitur esse perpetua.

Ultimo

5. Variæ indulg. limitationes. dicendum est indulgentiam concessam sine limitatione temporis formali vel virtuali ex vi verborum esse perpetuam, dummodo per clausulam generalem non sit facta limitatio. Explico, et probo singula. Dixi enim, sine limitatione formali vel virtuali, quia multis modis potest indulgentia habere limitatum tempus, etiamsi expresse non præscribat numerum dierum, vel annorum: nam illa, quæ datur ad unum tantum actum, limitatur saltem ad tempus, in quo finitur talis actus; quod si præscripserit tempus intra quod ille actus perficiendus est, erit expressius limitata. Item, qua conceditur, ut obtineri possit semel, aut bis in vita, saltem habet determinatum tempus vitæ. et hoc modo omnis indulgentia personalis potest dici limitata,* quamvis proprio nomine vitalis dici possit. Indulgentiæ vero locales magis stabiles sunt, quia loca durabiliora sunt. Quia vero etiam loca ipsa deficere possunt, ut templa, etc., quoad hoc videntur etiam habere tempus limitatum, de quo dicemus latius sectione sequente. Maxime vero carent limitatione temporis illæ, quæ conceduntur religionibus, aliisve communitatibus, aut familiis, quæ successione continua perseverant. In omnibus autem prædictis indulgentiis habet locum conclusio posita respectu ejus cujus intuitu simpliciter conceditur, servata proportione ad illius rei permanentiam. Sic ergo declarata assertio communis est Theologorum, dist. 20, ubi specialiter Paludan., q. 4, n. 24, et sumitur ex D. Thom., q. 1, art. 3, q. 3, ad 4, et ex Sylvest., verb. Indulgentia, n. 16, ubi refert Innocentium, Landulphum, et alios, et idem tenet Angelus ibi, et alii Summista. Et ratio est, quia in tali indulgentia non ponitur temporis limitatio; ergo neque a nobis, vel ab

aliquo infra concedentem addi potest; ergo vel nunquam est valida, quod dici non potest, vel sine limitatione temporis valet, quod est esse perpetuam. Prior consequentia patet, tum quia indulgentia quoad hoc potius amplianda, quam restringenda est: tum etiam, qui nullus inferior potest voluntatem superioris limitare, neque aliquis potest certa aliqua ratione definitum terminum assignare. Addidi vero, dummodo limitatio non sit facta per aliquam legem, propter regulas cancellariæ supra citas, et si quæ sunt aliæ similes; nam postquam Apostolica sedes sua verba declaravit ac limitavit, idque pro lege, ac regula statuit, semper in eo sensu loquitur, si absque alia speciali declaratione loquatur. An possit aliquis sæpius lucrari indulgentiam indefinite concessam visitanti tali die Ecclesiam, sepe illam visitando.

-6. Objectio.-Solutio.-Sed objici potest: nam sequitur ex assertione, quando indefinite conceditur indulgentia certa visitantibus talem locum pium, posse aliquem sæpius lucrari indulgentiam illam, iterum atque iterum Ecclesiam illam visitando; est enim eadem similitudo rationis, quia si tempus indefinite positum censetur esse perenne, etiam visitatio indefinite posita erit perennis, ut per illam semper indulgentia obtineri possit. Consequens autem videtur absurdum, alias quando conceditur indulgentia visitanti Ecclesiam infra octavam dedicationis, aut festi titularis ejus, pluries posset illam lucrari, scilicet, visitando pluries intra illos dies illam Ecclesiam, quod est contra communem usum talium indulgentiarum. Est tamen eadem proportio hujus indulgentia ad illos octo dies, quæ est alterius ad tempus indefinite sumptum. Ad hanc objectionem, respondendo formaliter ad vim illationis, posset negari prior sequela, quia tempus est unum continuum, quod nunquam finitur, et ideo indefinite sumptum, totum in rigore comprehenditur ; visitatio autem Ecclesiæ una actione perficitur, quæ posset sufficienter explere formam indulgentiæ, quæ propter visitationem conceditur; et ideo ex vi illorum verborum non videtur necessario sequi, propter plures visitationes plures indulgentias concedi eidem personæ.

7. Nihilominus de re ipsa respondendo, Doctores communiter concedunt illud primum consequens, ut D. Thom., loco proxime citato, et Felin., tract. de Indulg., n. 37, ubi

alios plures refert, et consentiunt cæteri Theologi et Summistæ, et ita habet communis consuetudo et intelligentia hujusmodi indulgentiarum, quæ piis locis absolute, et sine ulla temporis determinatione conceduntur. Angelus etiam, verb. Indulgent., n. 4, et Rosella, n. 12, in casu secundæ illationis concedunt indulgentiam illam toties obtineri posse, quoties actus fuerit repetitus. Sed revera id videtur esse contra consuetudinem, et contra intentionem concedentis, ac propterea reliqui Doctores negant secundam sequelam. Ratio vero discriminis est, quia quando indulgentia conceditur visitantibus locum pium sine differentia temporis, non est verisimile concedi unicuique homini pro una tantum viessetque nimia restrictio; et ideo nunquam ce in vita sua, quia neque verba id sonant, talia verba secundum communem usum in eo sensu accipiuntur. Si autem in prima vice non extinguitur uniuscujusque facultas, eadem ratione neque in secunda, neque in tertia; neque etiam possemus limitare illam ut semel in anno, vel in mense, vel hebdomada concedatur, quia omnis limitatio hujusmodi voluntaria esset. Solum posset apparenter limitari ad singulos dies, ut sensit Palud. supra, et sequitur Cordub., q. 33, quia et locutio ipsa juxta communem usum optime admittit illam determinationem, et videtur necessaria, ut indulgentia sit prudenti et rationabili modo concessa, quia alias posset quis ingrediendo et egrediendo, millies lucrari illam indulgentiam, quod non solum superfluum, sed etiam irrisorium videtnr. Na varrus autem in Comment, de Indulgent., notab. 31, n. 37, sequens Felinum, ait, etiam eodem die posse talem indulgentiam aliquoties obtineri, quoties, nimirum, aliquis prudenter, ac religiose adit Ecclesiam ad audienda divina officia, vel verbum Dei, vel etiam ad orandum statutis temporibus. Sed in hoc nihil potest esse certum, quia pendet ex intentione concedentis. Est autem hæc pia interpretatio, quæ prodesse potest, et non nocere. At vero quando indulgentia datur að definitum diem, vel paucos dies, pro una tantum vice dari censetur: nam propterea pro tempore adeo limitato præscribitur.

8. Atque hæc est communis etiam consuetudo, et intelligentia talium indulgentiarum, scilicet, unam tantum indulgentiam pro uno actu visitandi, vel venerandi concedi; quia tamen pro toto populo necessarium est aliquod tempus sufficiens, ideo designari, ve!

unum diem festivum, qui a vesperis incipit, vel interdum totam octavam ob aliquam majorem solemnitatem. Addit vero Corduba, usu jam receptum esse, ut quando indulgentia pro tota octava conceditur, singulis diebus octava semel ab omnibus lucrari possit, de quo usu mihi non constat; eritque semper rescriptum seu bulla consulenda; nam Prælati intentio ex verbis facultatis ejus colligenda est, nisi res esset valde antiqua; nam tunc consuetudo ipsa esset indicium concessionis, et intentionis Prælati, ut in superioribus dictum est.

-

SECTIO II.

Quibus modis possit indulgentia cessare. 1. Ex tribus capitibus potest extingui indulgentia. Hæc quæstio maxime proponitur de indulgentia, quæ non conceditur pro tempore definito; nam quæ hujusmodi est, elapso tempore finitur, et intra illud tempus eadem ratio de illa est, quæ de indulgentia perpetua. Idemque judicium est de indulgentia, quæ pro una tantum vice, vel pro definito numero actuum conceditur; nam illis finitis, co ipso extinguitur; alias durat pro eo tempore, pro quo concessa est, donec elabatur; intra illud vero solis his modis desinere potest, quibus perpetua. Ex tribus autem capitibus potest intelligi indulgentia extingui, scilicet, ex parte concedentis, ex parte ejus cui, et in cujus gratiam concessa est, et ex parte causæ propter quam fuit concessa; sicut enim hæc tria ad indulgentiæ valorem et effectum necessaria, ita ab eis pendere videtur indulgentia, et consequenter ratione omnium illorum posse desinere. Quod an sit verum, et quomodo, discurrendo per singula videndum est.

An indulgentia expiret per mortem concedentis.

-

[ocr errors]

2. Ratio dubii. Vera resolutio. Primo ergo videtur, indulgentiam desinere per mortem concedentis, quia pendet ex ejus intentione et voluntate, ut sæpe diximus. Item quia effectus non potest fieri sine efficiente causa; sed causa indulgentiæ, est is, qui illam concessit; ergo illa deficiente, non potest indulgentia illa habere effectum; ergo eo ipso fit inutilis, atque adeo nulla. Item aliæ facultates extinguuntur per mortem concedentis, ut facultas eligendi confessorem, et similes; ergo similiter, etc. Nihilominus cerla el communis sententia est, indulgentiam non

extingui per solam mortem concedentis, nisi in ipsamet concessione hic terminus illi præfigatur. Ita tenet Palud., d. 20, q. 4, art. 1; Sylvest., verb. Indulgentia, n. 16; Angel., n. 7, in c. Quod translationes, de Off. Legati; et Navarr., comm. de Indulg., notab. 31, n. 26, ubi plures alios refert. Probatur, quia gratia non expirat per mortem concedentis, ut late dictum est in materia de Pœnitentia, tractando de facultate eligendi confessorem, et habetur expresse in decisionibus antiquis Rotæ, in 9 de Electione, et 87 de Rescriptis, sumiturque ex c. Si super gratia, de Offic. deleg., in 6, et ex reg. Decet, in 6, quæ sic habet: Decet concessum a Principe beneficium esse mansurum. Quod autem indulgentia sit gratia, manifestum est; non ergo expirat per mortem concedentis. Dixi autem, nisi in concessione ipsa hoc limitetur, quia constat hoc positum esse in voluntate concedentis; intelligitur autem talis limitatio posita, non solum per verba omnino expressa, sed per hæc, usque ad beneplacitum nostrum, ut dicto loco tetigi.

3. Satisfit rationibus contrariis.—Corollarium. Neque obstant conjecturæ in contrarium, quia ad effectum indulgentiæ sufficit voluntas præcedens non retractala; nam moraliter manet, ideoque etiam sufficit ad efliciendum effectum, qui moralis est, et morali modo fit, solumque fit a concedente indulgentiam ministerialiter; nam Deus est qui principaliter remittit. Accedit etiam, quod dum successor non revocat indulgentiam, eam approbare, et concedere videtur. Neque est verum exemplum, quod in contrarium adducitur, quamvis etiam non sit omnino simile, quia facultas eligendi confessorem non tantum est gratia, sed est delegatio jurisdictionis, de qua est major difficultas. Ex illo tamen exemplo obiter colligo, non tantum. indulgentiam illam, quæ ipso facto obtinenda conceditur, sed etiam illam, quæ per confessorem danda est, non expirare per mortem concedentis, etiamsi res nondum inchoata sit, et in illa indulgentia includatur delegatio jurisdictionis, quia etiam hæc delegatio est aliquo modo in foro pœnitentiali, vel (ut sic dicam) in foro omnino liberali et gratioso, et idcirco imitatur gratiam, et non odium, .vel delegationem fori contentiosi, quæ expiret per mortem concedentis, si negotium inchoatum non sit.

4. An procedat conclusio in indulgentiis non Pontificiis. Quæret aliquis, an hoc sit ve

--

« PredošláPokračovať »