Obrázky na stránke
PDF
ePub

113

riorem hominem cœpta renovatione in fidéi justitiam (a) respiramus: tamen ne humana ignorantia de resurrectione corporis nihil speraret, etiam ipsum quod propter meritum peccati in præsenti sæculo dixerat mortuum, in futuro propter meritum justitiæ dicit vivificandum; nec sic ut tantum ex mortuo vivum fiat, verum etiam ex mortali immortale.

CAPUT VH.-7. Vita corporis speranda, præcedente jam vita spiritus. Quanquam itaque verear ne res manifesta exponendo potius obscuretur, apostolicæ tamen sententiæ lumen attende. Si autem Chrislus, inquit, in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Hoc dictum est, ne ideo putarent homines vel ullum, vel parvum se habere beneficium de gratia Christi, quia necessario morituri sunt corpore. Attendere quippe debent, corpus quidem adhuc peccati meFitur gerere, quod conditioni mortis obstrictum est; sed jam spiritum cœpisse vivere propter justitiam fidei, qui et ipse in homine fuerat quadam morte infidelitatis exstinctus. Non igitur, inquit, parum vobis muneris putetis esse collatum, id quod Christus per in vobis est, quod in corpore propter peccatum mortuo, jam propter justitiam vester spiritus vivit; nec ideo de vita qnoque ipsius corporis desperetis. Si enim spiritus ejus qui suscitavit Christum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem spiritum ejus in vobis. Quid adhuc tantæ luci fumus contentionis offunditur? Clamat Apostolus: Corpus quidem mortuum est in vobis propter peccatum, sed vivificabuntur etiam mortalia corpora vestra propter justitiam, propter quam nunc jam spiritus vita est, quod totum perficietur per gratiam Christi, hoc est, per inhabitantem spiritum ejus in vobis; et adhuc reclamatur! Dicit etiam quemadmodum fiat ut vita in se mortein mortificando convertat 1. Ergo, fratres, inquit, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. viu, 10 13). Quid est aliud, quam hoc : Si secundum mortem vixeritis, totum morietur; si autem secundum vitam vivendo mortem mortificaveritis, totum vivet?

[ocr errors]

CAPUT VIII. 8. Verba Pauli quo sensu intelligenda. Item quod ait, Per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum : quid aliud quam de morte corporis intelligi potest; quando ut hoc diceret, de resurrectione corporis loquebatur, eamque instantissima et acerrima intentione suadebat? Quid est ergo quod hic ait ad Corinthios, Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. xv, 21, 22): nisi quod ait etiam ad Ro

Editi, ut vilan in se mortem mortificando convertal. Aptius Vaticani Mss., ut vita, id est, spiritus mortificando corpus, reddat spirituale ac vivum. In Cygirannensi codice legitur, ut vita in se mortem vivificando mortificando convertat. "Gallicani quatuor et quidam Belgici Mss., mortem viripraverilts.

(a) Forte, justitia.

manos, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors (Rom. v, 12)? Ilanc illi mortem, non corporis, sed animæ intelligi volunt; quasi aliud dictum sit ad Corinthios, Per hominem mors, ubi omnino animæ mortem accipere non sinuntur, quia de resurrectione corporis agebatur, quæ morti corporis est contraria. Ideo etiam sola mors ibi per hominem facta commemorata est, non etiam peccatum; quia non agebatur de justitia, que contraria est peccato, sed de corporis resurrectione, quæ contraria est corporis morti.

CAPUT IX. — 9. Peccatum propagatione, non imitalione tantum transisse in omnes. Hoc autem apostolicum testimonium in quo ait, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, conari cos quidem in aliam novam detorquere opinionem, tuis litteris intimasti; sed quidnam illud sit, quod in his verbis opinentur, tacuisti. Quantum autem ex ams comperi, hoc ibi sentiunt, quod et mors ista que illic commemorata est, non sit corporis, quam nolunt Adam peccando meruisse, sed anima. que in ipso peccato fit 1: et ipsum peccatum non propagatione in alios homines ex primo homine, sed imitatione transisse. Hinc enim etiam in parvulis nolunt credere per Baptismum solvi originale peccatum, quod in nascentibus nullum esse omnino contendunt. Sed si Apostolus peccatum illud commemorare voluisset, quod in hunc mundum, non propagatione, sed imitatione intraverit ; ejus principem, non Adam, sed diabolum diceret, de quo scriptum est, Ab initio diabolus peccat (I Joan. in, 8). De quo etiam legitur in libro Sapientiæ, Invidia autem diaboli mors intravil in orbem terrarum. Nam quoniam ista mors sic a diabolo venit in homines, non quod ab illo fuerint propagati, sed quod eum fuerint imitati, continuo subjunxit, Imitantur autem eum qui sunt ex parte ipsius, (Sap. Ir, 24, 25). Proinde Apostolus cum illud peccatum ac mortem commemoraret, que ab uno in omnes propagatione transisset, eum principem posuit, à quo propagatio generis humani sumpsit exordium.

40. Imitantur quidem Adam, quotquot per inobedientiam transgrediuntur mandatum Dei: sed aliud est quod exemplum est voluntate peccantibus, aliud. quod origo est cum peccato nascentibus. Nam et Christum imitantur sancti ejus ad sequendam justitiam. Unde et idem apostolus dicit, Imitatores mei estole, sicut et ego Christi (1 Cor. x1, 1). Sed præter hanc imitationem, gratia ejus illuminationem justificationemque nostram etiam intrinsecus operatur, illo opere de quo idem prædicator ejus dicit, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (Id. m, 7). Hac enim gratia 3 baptizatos quoque parvulos suo inserit corpori, qui certe imitari aliquem nondum valent. Sicut ergo ille in quo omnes vivificantur, praeter quod se ad justi1 Editi, sit. At MSS., fit. Ex his codex Cygirannensis, quo ipso peccato fit. Vide supra, n. 2.

2 Aliquot Mss., intravit.

3

3 Am. Er. et Mss.: Hæc enim gratia: minus recte. Sic habent Mss. At editi, in quo omnes vivificabuntur, præterquam quod.

tiam exemplum imitantibus præbuit, dat etiam sui spiritus occultissimam fidelibus gratiam, quam latenter infundit et parvulis: sic et ille in quo omnes moriuntur, præter quod eis qui præceptum Domini voluntate transgrediuntur, imitationis exemplum est, occulta etiam tabe carnalis concupiscentiæ suæ tabificavit in se omnes de sua stirpe venientes 1. Hinc omnino, nec aliunde, Apostolus dicit, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors ; et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt. Hoc si ego dicerem, resisterent isti, meque non recte dicere, non recte sentire clamarent. Nullam quippe in his verbis intelligerent sententiam cujuslibet hominis ', nisi istam quam in Apostolo intelligere nolunt. Sed quia ejus verba sunt, cujus auctoritati doctrinæque succumbunt, nobis objiciunt intelligendi tarditatem, cum ea que tam perspicue dicta sunt, in nescio quid aliud detorquere conantur. Per unum, inquit, hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors. Hoc propagationis est, non imitationis: nam si imitationis, Per diabolum diceret 3. Quod autem nemo ambigit, istum primum hominem dicit, qui est appellatus Adam. Et ita, inquit, in omnes homines pertransiit.

CAPUT X.-11. Actualis et originalis peccati distinetio. Deinde quod sequitur, In quo omnes peccaverunt, quam circumspecte, quam proprie, quam sine ambiguitate dictum est. Si enim peccatum intellexeris, quod per unum hominem intravit in munduar, in quo (a) omnes peccaverunt: certe manifestum est alia esse propria cuique peccata, in quibus hi tantum peccant, quorum peccata sunt; aliud hoc unum, in quo omnes peccaverunt; quando omnes ille unus homo fuerunt. Si autem non peccatum, sed ille unus homo intelligitur, in quo uno homine omnes peccaverunt, quid etiam ista est manifestatione manifestius? Nempe legimus justificari in Christo qui credunt in eum, propter occultam communicationem et inspirationem gratiæ spiritualis, qua quisquis hæret Domino unus spiritus est, quamvis cum et imitentur sancti ejus legatur mihi tale aliquid de iis, qui sanctos ejus imitati sunt, utrum quisquam dictus sit justificatus in Paulo aut in Petro, aut in quolibet horum, quorum in populo Dei magna excellit auctoritas; nisi quod in Abraham dicimur benedici, sicut ei dictum est : Benedicentur in te omnes gentes (Gen. x11, 3; Galat.mn, 8): propter Christum qui semen ejus est secundum carnem. Quod manifestius dicitur, cum hoc idem ita dicitur: Benedicentur in semine tuo omnes gentes (Gen. xx, 18). Dic:um autem quemquam divinis eloquiis, poccasse vel peccare in diabolo, cum eum iniqui et

[blocks in formation]

impii omnes imitentur, nescio utrum quisquam reperiat: quod tamen cum Apostolus de primo homine dixerit, In quo omnes peccaverunt, adhuc de peccati propagine disceptatur, et nescio quæ nebula imitationis opponitur 1.

12. Attende etiam quæ sequuntur. Cum enim dixisset, In quo omnes peccaverunt; secutus adjunxit, Usque ad legem enim peccatum in mundo fuit : hoc est, quia nec dex potuit auferre peccatum, quæ subintravit ut magis abundaret peccatum; sive naturalis lex, in qua quisque jam ratione utens, incipit peccato originali addere et propria; sive ipsa quæ scripta per Moysen populo data est. Si enim data essel lex, quæ posset vivificare, omnino ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus ( Galat. m, 21 et 22 ). Peccatum autem non deputabatur, cum lex non essel. Quid est, non deputabatur; nisi, Ignorabatur, et peccatum esse non putabatur? Neque enim ab ipso Domino Deo tanquam non esset habebatur, cum scriptum sit, Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt (Rom. 11, 12).

CAPUT XI. 13. Regnum mortis quid apud Apostolum. Sed regnavit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen: id est, a primo homine usque ad ipsam etiam legem quæ divinitus promulgata est, quia nec ipsa potuit regnum mortis auferre. Regnum enim mortis vult intelligi, quando ita dominatur in hominibus realus peccati, ut eos ad vitam æternam, quæ vera vita est, venire non sinat, sed ad secundam etiam, que pœnaliter æterna est, mortem trahat. lloc regnum mortis sola in quolibet homine gratia destruit Salvatoris, quæ operata est etiam in antiquis sanctis, quicumque antequam in carne Christus veniret, ad ejus tamen adjuvantem gratiam, non ad legis litteram, quæ jubere tantum, non adjuvare poterat, pertinebant. Hoc namque occultabatur in vetere Testamento pro temporum dispensatione justissima, quod nunc revelatur in novo. Ergo in omnibus regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, qui Christi gratia non adjuti sunt, ut in eis regnum mortis destrueretur : etiam in eis' qui non peccaverunt in similitudinem 3 prævaricationis Adæ ; id est, qui nondum sua et propria voluntate sicut ille peccaverunt, sed ab illo peccatum originale traxerunt: qui est forma futuri; quia in illo constituta est forma condemnationis futuris posteris, qui ejus propagine crearentur, ut ex uno omnes in condemnationem nascerentur, ex qua non liberat nisi gratia Salvatoris. Scio quidem plerosque latinos codices sic habere (a): Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen in eos qui peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, quod etiam ipsum, qui ita legunt, ad eumdem referunt intellectum; ut in similitudinem prævaricationis Ada peccasse accipiant, qui in illé

1 Probæ notæ Mss., adhuc cum de peccati propagine disceptatur, nescio quæ nebula imitationis opponitur. Ita codex Cygirannensis. Alii vero Mss., ergo in eis. Editi, ergo et in eis.

3 Manuscripti nonnulli, in similitudine. (a) Conter epist. 157, n. 19.

peccaverunt, ut ei similes crearen ur, sicut ex homine homines, ita ex peccatore peccatores, ex moritaro morituri, damnatoque damnati 1. Græci autem codices, unde in latinam linguam interpretatio facta est, aut omnes aut pene omnes, id quod a me primo positum est, habent.

44. Sed non, inquit, sicut delictum, ita et donatio. Si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in multos abundavit : non, magis multos, id est, niulto plures homines, neque enim plures justificantur quam condemnantur; sed, multo magis abundavit. Adam quippe ex uno delicto suo reos genuit: Christus autem etiam que homines delicta propriæ voluntatis ad originale in quo nati sunt addiderunt, gratia sua solvit atque donavit, quod evidentius in consequentibus dicit.

CAPUT XII. 15. Unum peccatum omnibus commune. Verum illud diligentius intuere, quod ait, ob unius delictum multos mortuos. Cur enim ob unius illius, et non potius ob delicta sua propria, si hoc loco intelligenda est imitatio, non propagatio? Sed attende qnod sequitur: Et non sicut per unum peccantem, ita est et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. Nunc dicant, ubi locum habeat in his verbis illa imitatio. Ex uno, inquit, in condemnationem : quo uno, nisi delicto? lloc enim explanat, cum adjungit, Gratia autem ex multis delictis in justificationem. Eur erge judicium ex uno delicto in condemnationem, gratia vero ex multis delictis in justificationem? Nonne si uullum est originale delictum, non solum ad justificationem gratia, sed etiam judicium ad condemnationem ex multis delictis homines ducit? Neque enim gratia multa delicta donat, et non etiam judicium multa delicta condemnat. Aut si propterea ex uno delicto in condemnationem ducuntur, quia omnia delicta quæ condemnantur, ex illius unius imitatione commissa sunt; eadem causa est cur ex uno delicto etiam ad justificationem duci intelligantur, quia omnia delicta quæ justificatis remittuntur, ex illius unius imitatione commissa sunt. Sed hoc videlicet non intelligebat Apostołus cum diccbat, Judicium quidem ex uno deliclo in condemnationem, gratia vero ex multis delictis in justificationem? Imo vero nos intelligamus Apostolum, et videamus ideo dictum judicium ex uno delicto in condemnationem, quia sufficeret ad condemnationem etiamsi non esset in hominibus nisi originale peccatum. Quamvis enim condemnatio gravior sit eorum, qui originali delicto etiam propria conjunxerunt, et Lauto singulis gravior, quanto gravius quis peccavit 2: tamen etiam illud solum quod originaliter tractum est, non tantum à regno Dei separat, quo parvulos sine accepta Christi gratia defunctos intrare non posse ipsi etiam confitentur; verum et a salute ac vita æterna facit alienos, quæ nulla esse alia potest præter regnum Dei, quo sola Christi societas introducit.

! Remigianus codex et Belgici quidam Mss., damnandi. Editi, quanto gravius quisque peccavit. At MSS, quanto gravius quis peccavit.

CAPUT XIII. - 16. Quomodo per unum mors et per unum vita. Ac per hoc ab Adam, in quo onines peccavimus, non omnia nostra peccata, sed tantum originale traduximus: a Christo vero, in quo omnes justificamur, non illius tantum originalis, sed etiam cæterorum quæ ipsi addidimus peccatorum rem'ssionem consequimur. Ideo non sicut per unum peccantem, ita est et donum. Nam judicium quidem ex uno delicto, si non remittitur, id est, originali, in condemnationem jam potest ducere: gratia vero ex multis delictis remissis, hoc est, non solum originali, verum etiam omnibus cæteris ad justificationem perducit.

17. Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam gratiæ et justitiæ accipiunt, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. Cur ob unius delictum mors regnavit per unum, nisi quia mortis vinculo tenebantur in illo uno in quo omnes peccaverunt, etiamsi propria peccata non adderent? Alioquin non ob unius delictum mors per unum regnavit, sed ob delicta multa multorum per unum. quemque peccantem. Nam si propterea cæteri ob al- . terius hominis delictum mortui sunt, quia illum in delinquendo præcedentem subsequentes imitati sunt: ille quoque et multo magis ob alterius delictum mortuus est, quem diabolus delinquendo ita præcesserat, ut ei delictum etiam ipse suaderet : Adam vero nihit suasit imitatoribus suis; et multi qui ejus imitatores dicuntur, eum fuisse et tale aliquid commisisse vel non audierunt, vel omnino nou credunt. Quanto ergo rectius, sicut jam dixi, diabolum principem constituisset Apostolus, a quo uno peccatum et mortem per omnes transiisse diceret, si hoc loco non propagationem, sed imitationem dicere voluisset? Multo enim rationabilius Adam dicitur imitator diaboli, quem suasorem habuit peccati, si potest quisquam imitari etiam illum qui nihil tale suasit, vel omnino quem nescit. Quid est autem, qui* abundantiam gratiæ et justitiæ accipiunt, nisi quòd non ei tantum peccato in quo omnes peccaverunt, sed eis etiam quæ addiderunt, gratia remissionis datur; eisque hominibus tanta justitia donatur, ut cum Adam consenserit ad peccatum suadenti, non cedant isti etiam cogenti? Et quid est, multo magis in vita regnabunt, cum mortis regnum multo plures in æternam pœnam trahat; nisi intelligamus eos ipsos in utroque dici qui transeunt ab Adam ad Christum, id est, a morte ad vitam, quia in vita æterna sine fine regnabunt, magis quam in eis mors temporaliter et cum fine regnavit?

18. Itaque sicut per unius delictum in omnes homi nes ad condemnationem, ita et per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitæ. Hoc unius delictum, si imitationem attendamus, non erit nisi diaboli. Sed quia manifestum est, de Adam, non de diabolo dici; restat intelligenda, non imitatio, sed propagatio peccati.

CAPUT XIV. Nemo nisi Christus justificat. Nam 1 Belgicus quidam Ms., loco, traduximus, habebat, traxi

mus.

sex Mss., justificantur.

3 Am. et Fr., non solum. Editi, quod. Mss. vero, qui.

et quod ait de Christo, per unius justificationem; magis hoc expressit, quam si per unius justitiam diceret. Eam quippe justificationem dicit, qua Christus justificat impium, quam uon imitandam proposuit, sed solus hoc potest. Nam potuit Apostolus recte dicere, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (1 Cor. x1, 1): nunquam autem diceret, Justificamini a me, sicut et ego sum justificatus a Christo. Quoniam possunt esse, et sunt, et fuerunt multi justi homines et imitandi; justus autem et justificans nemo, nisi Christus. Unde dicitur, Credenti in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. iv, 5). Quisquis ergo ausus fuerit dicere, Justifico te; consequens est ut dicat etiam, Crede in me. Quod nemo sanctorum recte dicere potuit, nisi Sanclus sanctorum: Credite in Deum, et in me credite (Joan, XIV, 1); ut quia ipse justificat impium, credenti in eum qui justificat impium, deputetur fides ad justitiam.

ratio carnalis, multos et spiritualis; quamvis non tam multos hæc spiritualis, quam illa carnalis. Verumtamen quemadmodum illa omnes habet homines, sic ista omnes justos homines: quia sicut nemo præter illam homo, sic nemo præter istam justus homo: et in utraque multi. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita per obedientiam unius hominis justi constituentur multi.

20. Lex autem subintravit, ut abundaret delictum. Iloc ad originale homines addiderunt jam propria voluntate, non per Adam: sed hoc quoque solvitur sanaturque per Christum; quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia: ut quemadmodum regnavit peccatum in mortem, etiam quod non ex Adam traxerunt homines, sed sua voluntate addiderunt; sic et gralia regnet per justitiam in vitam æternam. Non tamen aliqua justitia præter Christum, sicut aliqua peccata præter Adam. Ideo cum dixisset, quemadmodum regnavit peccatum in mortem; hie non addidit, Per unum, aut, Per Adam: quia supra dixerat etiam de peccato illo, quod subintrante lege abundavit; et hoc utique non est originis, sed jam propriæ voluntatis. Cum autem dixisset, sic et gratia regnet per justitiam in vitam æternam; addidit, per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. v, 12-21): quia generante carne illud tantummodo trahitur, quod est originale peccatum (a); regenerante autem spiritu, non solum originalis, sed etiam voluntariorum fit remissio peccatorum.

CAPUT XV. 19. Confirmat ex propogatione peccatum esse, quemadmodum et justitiam ex regeneratione. Quomodo et omnes per Adam peccatores, et omnes per Christum justi. Nam si sola imitatio facit peccatores per Adam, cur non etiam per Christum sola imitatio justos facit? Sicut enim, inquit, per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, sic et per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitæ. Proinde isti, unus et unus, non Adam et Christus, sed Adam et Abel constitui debuerunt. Quoniam cum multi nos in hujus vitæ tempore præcesserint peccatores, cosque imitati fuerint qui posteriore tempore peccaverunt; ideo tamen volunt isti, nonnisi Adam dictum, in quo omnes imitatione peccaverint, quia primus hominum ipse peccavit. Ac per hoc Abel dici debuit, in quo uno omnes similiter homines imitatione justificentur, quoniam ipse primus hominum juste vixit. Aut si propter quem-. dam articulum temporis ad Novi Testamenti exordium pertinentem, Christus est positus propter imitationem caput justorum: Judas ejus traditor caput poni debuit peccatorum Porro si propterea Christus unus est in quo omnes justificentur, quia non sola cjus imitatio justos facit, sed per spiritum regenerans gratia propterea ct Adam unus est in quo omnes peccaverunt, quia non sola ejus imitatio peccatores facit, sed per carnem generans pœna. Ob hoc etiam dictum est, omnes et omues. Neque enim qui generantur per Adam, iidem ipsi omnes per Christum rege-perunt, quo mortis legem, qua in senium veterascenerantur; sed hoc reete dictum est, quia sicut nullius carnalis generatio nisi per Adam, sie spiritualis nullius nisi per Christum. Nam si aliqui possent carne generari non per Adam, et aliqui generari spiritu non per Christum; non liquide omnes, sive bic, sive ibi dicerentur. Eosdem autem omnes postea multos dicit; possunt quippe in aliqua re omnes esse qui pauci sunt: sed multos habet gene

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

CAPUT XVI.-21. Infantes non baptizati lenissime quidem, sed tamen damnantur. Pœna peccati Adæ gratia corporis amissa. Potest proinde recte dici, parvulos sine Baptismo de corpore exeuntes in damnatione omnium mitissima futuros. Multum autem fallit et fallitur, qui eos in damnatione prædicat non futuros, dicente Apostolo, Judicium ex uno delicto in condemnationem; et paulo post, Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem. Quando ergo peccavit Adam non obediens Deo, tunc ejus corpus, quamvis esset animale ac mortale, gratiam perdidit, qua ejus animæ omni ex parte obediebat; tunc ille exstitit bestialis motus pudendus hominibus, quem in sua erubuit nuditate. Tunc etiam morbo quodam ex repentina ct pestifera corruptione concepto factum in illis est, ut illa in qua creati sunt stabilitate ætatis amissa, per mu tabilitates ætatum irent in mortem. Quamvis ergo annos multos postea vixerint, illo tamen die mori cœ

rent, acceperunt. Non enim stat vel temporis puncto, sed sine intermissione labitur, quiquid continua

Editi, superabundavit et gratia. Particula, et, abest a manuscriptis et a græco Apostoli.

(a) In Enchiridio multis post annis edito scripsit Augustinus, n. 13, non improbabiliter dici, parvulos parentum non solum primorum, sed etiam suorum de quibus ipsi nati sunt, peccatis obligari, eosque ante regenerationem teneri illa diviaa sententia, reddam peccata patrum in filios. Magister sentent., lib. 2, cap. 33, ostendit Augustinum hæc dixisse non asserendo, sed diversorum opiniones referendo. Dixit sane ca regula et moderatione, quam servari jussit in libro 6 de Genesi ad Litteram, n. 14, nimirum « ut in profundo « Scripturæ sensu magis præstaret diligentiam inquirerdi, e quain affirmandi temeritatem. »

mutatione sensim currit in finem, non perficientem, sed consumentem. Sic itaque impletum est quod dixerat Deus, Qua die ederitis, morte moriemini (Gen. 1, 17). Ex hac igitur inobedientia carnis, ex hac lege peccati et mortis, quisquis carnaliter generatur, regenerari spiritualiter opus habet, ut non SOlum ad regnum Dei perducatur, verum etiam a peccati damnatione liberetur. Simul itaque peccato et morti primi hominis obnoxii nascuntur in carne, el simui justitiæ vitæque æternæ secundi hominis sociati renascuntur in Baptismo: sicut et in Ecclesiastico scriptum est, A muliere initium factum est peccati, et per illam omues morimur (Eccli. xxv, 33). Sive autem a muliere, sive ab Adam dicatur, utrumque ad primum hominem pertinet: quoniam, sicut novimus, mulier ex viro est, et utriusque una caro est. Unde et illud quod scriptum est, Et erunt duo in carne una. Igitur jam non duo, inquit Dominus, sed una caro (Matth. xix, 5, 6).

-

CAPUT XVII. — 22. Non esse infantibus personale peccatum tribuendum. Quapropter qui dicunt parvulos ideo baptizari, ut hoc eis remittatur quod in hac vita proprium contraxerunt, non quod ex Adam traduxeruut, non magno molimine refellendi sunt. Quando enim secum ipsi paululum sine certandi studio cogitaverint, quam sit absurdum nec dignum disputatione quod dicunt, continuo sententiam commutabunt. Quod si noluerint, non usque adeo de humanis sensibus desperandum est, ut metuamus ne hoc cuipiam persuadeant. Ipsi quippe ut hoc dicerent, alicujus alterius sententiæ prajudicio, nisi fallor, impulsi sunt: ac propterca cum remitti baptizato peccata neccssario faterentur, nec fateri vellent ex Adam ductum esse peccatum, quod remitti fatebantur infantibus, ipsam infantiam coacti sunt accusare : quasi accusator infantix hoc securior fieret, quo accusatus ci respondere non posset. Sed istos, ut dixi, omittamus; neque enim sermone vel documentis opus est, quibus innocentia probetur infantum, quantum ad corum pertinet vitam, quam recenti ortu in se ipsis agunt, si eam non agnoscit sensus humanus, nullis adminiculis cujusquam disputationis adjutus.

CAPUT XVIII. - 23. Refellit eos qui baptizari parvulos volunt non in peccati remissionem, sed ad obtinendum regnum cælorum. Sed illi movent, et aliquid consideratione ac discussione dignum videntur afferre, qui dicunt parvulos recenti vita editos visceribus matrum, non propter remittendum peccatum percipere Baptisinum, sed ut spiritualem procreationem non habentes' crcentur in Christo, et ipsius regni cœlorum participes fiant, codem modo filii et hæredes Dei, cohæredes autem Christi. A quibus tamen cum qua:ritur, utrum non baptizati et non effecti colræredes Christi, regnique cœlorum participes, habeant saltem beneficium salutis æterne in resurrectione mortuorum, laborant vehementer, nec

* Corbeiensis et alii duo 'Ass., procreationem habentes; onuissa negante particula. Editi, co modo filii. At Ess., eodem modo filii.

exitum inveniunt. Quis enim Christianorum ferat, cum dicitur ad æternam salutem posse quemquam pervenire, si non renascatur in Christo, quod per Baptismum fieri voluit, eo jam tempore quo tale Sacramentum constituendum fuit regenerandis in spem salutis æternæ ? Unde dicit Apostolus: Non ex operibus justitiæ quæ nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. m, 5). Quam tamen salutem in spe dicit esse, cum hic vivimus, nbi ait: Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quæ videtur non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. vin, 24, 25). Sine ista ergo regeneratione salvos in æternum posse parvulos fieri, quis audeat affirmare, tanquam non pro eis mortuus sit Christus? Etenim Christus pro impiis mortuus est (1d. v, 6). Isti autem qui, ut manifestum est, nibil in sua propria vita impie commiserunt, si nec originaliter ullo impietatis vinculo detinentur, quomodo pro eis mortuus est qui pro impiis mortuus est? Si nulla originalis sunt peccati ægritudine sauciati, quomodo ad medicum Christum, hoc est, ad percipiendum Sacramentum salutis æterHa, suorum currentium pio timore portantur, et non cis in Ecclesia dicitur, Auferte hinc innocentes istos; non est opus sants medicus, sed male habentibus : non venit Christus vocare justos, sed peccatores ? Nunquam dictum est, nunquam dicitur, nunquam omnino dicetur in Ecclesia Christi tale commentum, CAPUT XIX. 24. Infantes ut fideles, ita et pænitentes dicuntur. Peccata sola inter Deum et komines separant. Ac ne quis existimet ideo parvulos ad Baptismum afferri oportere, quia sicut peccatores non sunt, ita nec justi sunt: quomodo ergo quidam meritum hujus ætatis a Domino laudatum esse cominemorant, ubi ait, Sinite parvulos venire ad me ; talium est enim regnum cœlorum (Matth. XIX, 14)? Si enim hoc non propter humilitatis similitudinem, quod humilitas parvulos faciat, sed propter puerorum vitam laudabilem dictum est, profecto et justi sunt. Non enim recte aliter dici potuit, Talium est regnum cœlorum, cum esse non possit nisi justorum. Sed forte hoc quidem non congruenter dicitur, quod parvulorum vitam laudaverit Dominus dicens, Talium est regnum cœlorum: cum verax sit ille intellectus quod humilitatis similitudinem in parva ætate posuerit. Verumtamen forsitan hoc tenendum est quod dixi, propterea parvulos baptizari debere, quia sicut peccatores non sunt, ita nec justi sunt. Sed cum dictum esset, Non veni vocare justos, qua i ei responderetur, Quos ergo vocare venisti? continuo subjunxit, sed peccatores in pœnitentiam (Luc. v, 32). Ac per hoc, quomodo si justi sunt, ita etiamsi peccatores non sunt, non cos venit vocare, qui dixit, Non veni vocare justos, sed peccatores? Et ideo Baptismo ejus qui eos nou vocat, non tantum frustra, verum etiam improbe videntur irruere; quod absit ut sentiamus. Vocal cos igitur medicus, qui non est 1 In Mss., nunquam dicatur.

« PredošláPokračovať »