Cogitur, et supplex animos summittere amori, 415 Ne quid inexpertum frustra moritura relinquat. "Anna, vides toto properari litore? Circum Undique convenere; vocat iam carbasus auras, Puppibus. et laeti nautae imposuere coronas. Hunc ego si potui tantum sperare dolorem, 420 Et perferre, soror, potero. Miserae hoc tamen unum Sola viri molles aditus et tempora noras I, soror, atque hostem supplex adfare superbum; 425 Non ego cum Danais Troianam exscindere gentem Aulide iuravi, classemve ad Pergama misi, Nec patris Anchisae cinerem Manesve revelli: Cur mea dicta neget duras demittere in aures? Quo ruit? extremum hoc miserae det munus amanti: 430 Exspectet facilemque fugam ventosque ferentes. 435 440 Non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro, Extremam hanc oro veniam, miserere sororis - Fertque refertque soror. Sed nullis ille movetur Fata obstant, placidasque viri deus obstruit aures. 450 Haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros Mortem orat; taedet caeli convexa tueri. Quo magis inceptum peragat lucemque relinquat, Vidit, turicremis cum dona imponeret aris Horrendum dictu!- latices nigrescere sacros 455 Fusaque in obscenum se vertere vina cruorem. Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori. Praeterea fuit in tectis de marmore templum Coniugis antiqui, miro quod honore colebat, Velleribus niveis et festa fronde revinctum: 460 Hinc exaudiri voces et verba vocantis Visa viri, nox cum terras obscura teneret; Solaque culminibus ferali carmine bubo Saepe queri et longas in fletum ducere voces; Multaque praeterea vatum praedicta piorum 465 Terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem In somnis ferus Aeneas; semperque relinqui Sola sibi, semper longam incomitata videtur Ire viam et Tyrios deserta quaerere terra. Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus, 470 Et solem geminum et duplices se ostendere Thebas; Aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes Armatam facibus matrem et serpentibus atris Cum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae. Ergo ubi concepit furias evicta dolore 475 Decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque Exigit, et, maestam dictis aggressa sororem, Consilium vultu tegit, ac spem fronte serenat: "Inveni, germana, viam,—gratare sororiQuae mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem. 480 Oceani finem iuxta solemque cadentem Ultimus Aethiopum locus est, ubi maximus Atlas Hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos, Sub pedibus terram, et descendere montibus ornos. Cuncta viri monumenta iuvat, monstratque sacerdos." 500 Non tamen Anna novis praetexere funera sacris At regina, pyra penetrali in sede sub auras Falcibus et messae ad Lunam quaeruntur aënis 515 Quaeritur et nascentis equi de fronte revulsus Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta, Unum exuta pedem vinclis, in veste recincta, 520 Sidera; tum, si quod non aequo foedere amantes 525 Cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres, At non infelix animi Phoenissa, nec umquam "En, quid ago? rursusne procos inrisa priores 535 Experiar, Nomadumque petam conubia supplex, Quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum Iussa sequar? quiane auxilio iuvat ante levatos, Et bene apud memores veteris stat gratia facti? 540 Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis Invisam accipiet? nescis heu, perdita, necdum Laomedonteae sentis periuria gentis? Quid tum? sola fuga nautas comitabor ovantes? 545 Inferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli, Rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo? His, germana, malis oneras atque obicis hosti. Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi, 560 "Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, Nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis, Demens, nec Zephyros audis spirare secundos? Illa dolos dirumque nefas in pectore versat, Certa mori, varioque irarum fluctuat aestu. 565 Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas? Iam mare turbari trabibus, saevasque videbis Conlucere faces, iam fervere litora flammis, Si te his attigerit terris Aurora morantem. Heia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper 570 Femina." Sic fatus nocti se immiscuit atrae. Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris, Corripit e somno corpus sociosque fatigat: "Praecipites vigilate, viri, et considite transtris; Solvite vela citi. Deus aethere missus ab alto 575 Festinare fugam tortosque incidere funes Ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum, |