Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

Mediatoris; debemus percipere animo sempiterna gaudia, et non solum salutem sperare, sed etiam gloriam.

AUG. Rogo te, attende quod dicit Apostolus, propter quod factum est ut de primo homine loqueretur: de reconciliatione agebat, quam tu quoque per mediatorem Christum ex inimicitiis, quas cum Deo habuimus, factam esse concedis. Ecce vide verba Apostoli : Justificati igitur ex fide, inquit, pacem habeamus ad Deum, per Dominum nostrum Jesum Christum. Et paulo post : Si enim Christus, cum infirmi essemus, adhuc juxta tempus pro impiis mortuus est. Item paulo post Commendat autem, inquit, charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est: multo magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Adhuc attende: Si enim cum inimici essemus, inquit, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus; multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. Ilanc reconciliationem, quam toties commendavit, etiam in novissimo posuit, dicens, Per quem et nunc reconciliationem accepimus: ac deinde intulit, Propter hoc, sicut per unum hominem peccatum intravit in mundum (Rom. v, 1-12). Sicut ergo per hunc unum inimicitiæ, sic per unum Christum reconciliatio. Quisquis igitur a peccato in quo inimicitiæ factæ sunt, liberos esse parvulos dicit, profecto cos negat ad hanc reconciliationem, propter quam Christus mediator factus est, pertinere: proinde separat eos et a justificatione quæ fit in Christi sanguine, cujus fundendi causa, quando eum bibendum commendavit, nulla nisi in remissionem dicta est peccatorum (Matth. xxv, 28). Unde fit consequens, ut parvulis peccata non habentibus mors Christi nibil prosit omnino: per hanc enim reconciliati sumus Deo, cum inimici essemus; quod parvuli, secundum vos, non fuerunt. Ut enim propter hanc reconciliationem moreremur peccato, in quo inimicitiæ fuerunt; quicumque baptizati sumus in Christo, sicut idem dicit apostolus, in morte illius baptizati sumus. Ad hæc autem verba ut perveniret: Si enim mortui sumus, inquit, perrato, quomodo vivemus in eo? Statimque ut ostenderet mortuos nos esse peccato: An ignoratis, inquit, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus (Rom. vi, 2, 3)? Ubi est libertas et fortitudo animi vestri? Quare timetis dicere, quod credere non timetis, parvulos in Christo baptizari non oportere, quos peccatum, cui moriantur, dicitis non habere?

CLXXIII. JUL. Propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, el per peccatum mors; et ita in omnes homines mors 1 pertransiit, in quo omnes peccaverunt ( Id. v, 12). Ad cdomandam superbiam Judæorum, qui sibi necessariam peccatorum veniam non tantum, quantum Gentilibus æstima

1 Manuscripti, et ita in omnes homines pertransiit, omisso, mors. At paulo post, in ejusdem sententiæ repetitione, hand vocem habent manuscripti et omittunt editi.

bant, prærogativa legis sanctitatem suo generi vindi cantes; in morbum humanæ conversationis invadit, et multitudinem delinquentium retro petit : ut quantum dominationis in hoc mundo iniquitas occupave rit, antiquitatis ipsius prodat auctoritas; quamque multa et veternosa crimina, ab obscenitate præcedentium per manus mutuæ imitationis posteris tradita, Christi gratia sustulisset, ostenderet. Atque ob hoc recordationem facit primi hominis; non a quo peccatum cœperat, constat enim prius mulierem deliquisse; sed qui per privilegium sexus, magisterium occupasset delicti: per hunc ergo, intravit peccatum, et per peccatum mors, sine dubio illa quæ peccatoribus, id est, æterna, promittitur : et ita, inquit, in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Aperuit prorsus qualiter hæc mors transiisset ad posteros, ob imitationem scilicet, non generationem.

AUG. Jam quidem responsum est tibi, cur non m.ulierem nominaverit, ex qua fuit initium peccati, sed unum hominem; aut ut ipsa quoque in illo intelligeretur propter unam carnem, aut quod a viro incipit generatio, per quam volebat ostendere in mundum intrasse peccatum. Sed homines, qui dicitis mortem quæ in peccato est, ob imitationem, non generationem, ad posteros transiisse, cur non aperte dicitis baptizari in Christo Jesu parvulos non debere? Si enim baptizandi sunt in Christo, quoniam quicumque baptizantur in Christo, in morte ipsius baptizantur; procul dubio peccato et ipsi moriuntur : hinc quippe probavit Apostolus, peccato nos esse mortuos, quia in morte Christi baptizati sumus. Cum enim dixisset, Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? mox ut ostenderet mortuos nos esse peccato, An ignoratis, inquit, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus? Quisquis igitur peccatum non habet, non est cui1 moriatur in Baptismo quisquis autem, cum baptizatur, non peccato moritur, non baptizatur in morte Christi; ac per hoc, non baptizatur in Christo. Quid tergiversamini? Libere aperite inferos vestros: libere ad vos intrent, qui nolunt in delicto mortuos, in Baptismo vivificari parvulos suos.

CLXXIV. JUL. Postquam enim dixerat, in omnes homines pertransiit ; subdidit statim, in quo omnes peccaverunt hoc, in quo omnes peccaverunt, nihil aliud indicat, quam quia omnes peccaverunt, secundum illud Davidicum: In quo corrigit adolescentior viam suam? id est, quomodo corrigit viam suam? In custodiendo sermones tuos (Psal. cxv, 9). In eo ergo corrigi dicitur, per quod et corrigitur. Ita et Apostolus in eo dixit pertransiisse mortem, in quo omnes propria voluntate peccaverunt: non ut hoc, in quo, aut Adam, aut peccatum videatur ostendere; sed in quo omnes peccantes intelligatur exprimere.

[blocks in formation]

vificantur, utquid cum eis ad Baptismum vivificatoris
vi-
quos
et salvatoris simulatione damnabili curritis,
vos sanosque clamando 1 vivificari sanarique non
vultis?

[ocr errors]

CLXXV. JUL. Omnes autem pro multis poni, innumera Scripturarum exempla testantur, secundum illud, Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : sicet post pauca, Qui devorant, inquit, plebem meam, ut cibum panis (Psal. x111, 3, 4); ostendens ab illis omnibus, quos malum pronuntiaverat operari, hanc plebem fuisse discretam. In Evangelio refertur, Et clamabat omnis populus: Crucifige! crucifige (Matth. XXVII, 23, et Luc. xxII, 21)! Et tamen generalitate verbi hujus nequaquam aut Apostoli, aut Nicodemus, aut sanctæ mulieres includuntur. Hic ipse Apostolus, quos nunc dixit omnes, paulo post multos nominat. AUG. Ad hoc jam responsum est, non repugnare omnibus multos, quia ipsi omnes non pauci, sed Omnes multi sunt. Et quod de Psalmo commemorasti, declinaverunt, simul inutiles facti sunt; prorsus verum est filios quippe hominum, qui declinaverunt omnes, discrevit a filiis Dei, quos non declinantes devorabant; Deus enim respexit super filios hominum hi omnes declinaverunt; ab eis declinantibus quippe excepti sunt filii Dei. Ex his ergo omnibus filiis hominum, erat etiam ille omnis populus qui clamabat: Crucifige! crucifige! Ad hunc quippe populum nullo modo illi, qui jam in Christum crediderant, pertinebant. Ilinc te exue, si potes, quod unus pro omnibus mortuus est; et aude dicere, non omnes mortuos, pro quibus mortuus est Christus; cum statim tibi Apostolus fauces premat, et opprimat audacissimam vocem, quid sequeretur ostendens, et dicens, Ergo omnes mortui sunt. Noli sic laudaro Apostolum; noli sic exponere, ut nolis audire, S: unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortus 3 cum peccato sunt (II Cor. v, 14, 15). In hos omnes mors pertransiit, per illum in quo omnes moriuntur : bi sunt et parvuli, quia et pro ipsis Christus mortuus est qui propterea pro omnibus mortuus est, quia omnes mortui sunt. Quidquid argumenteris, quidquid tergiverseris, quidquid apostolicorum verborum coneris evertere sive pervertere, a morte quæ in peccato est, parvulos non ostendis immunes : quia et pro eis Christum mortuum negare non audes.

CLXXVI. JUL. Quid ergo egerimus appareat; omnes, plurimos Apostolus dixit; quos ideo ait obnoxios morti, quoniam voluntate propria peccaverunt. Non igitur originale, sed voluntarium crimen accusat: et revera nihil aliud indicant verba, si eorum fides et proprietas expendatur. Nam si peccatum crederet ad posteros generatione transiisse, id est, ad eos qui ibi non fuerant, ab illo fuisse jaculatum, falsissime omnes peccasse pronuntiaret.

AUG. Possem tibi dicere, Quomodo secuti sunt posteri Adam peccantis exemplum, qui non ibi fuerunt,

1 Sie Mss. Editi autem, damnando.

Hic in editis additur, qui mortui sunt. Abest a manuscriptis.

Ex manuscriptis addidimus, quidquid tergiverseris.

nec ipsum peccatum vel viderunt, vel audierunt, vel crediderunt? Sed non hoc dico: Fuit enim Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt: propter quod in illo omnes moriuntur › (Ambrosius, lib. 7 in Luc. xv, 24). Apostolum audiapertissime loquentem, non te tortuosissime garrien.

lem.

CLXXVII. JUL. Quod enim unus facit, et ad alios dirigit, non vere hoc omnes fecisse dicuntur: aut enim pertransiit ad eos, et ipsi non peccaverunt; aut ipsi peccaverunt, quo sermone negotium operationis exprimitur, et ad eos non pertransiit nisi imitatione

sola.

3

AUG. Si quis intemperantia sibi podagram faciat, eamque transmittat in filios, quod sæpe contingit "; nonne recte dicitur, in eos illud vitium de parente transiisse? Ipsos quoque hoc in parente fecisse, quoniam quando ipse fecit, in illo fuerunt; ac sic ipsi atque ille adhuc unus fuerunt? fecerunt ergo, non actione hominum, sed ratione jam seminum. Quod ergo aliquoties invenitur in corporis morbis, hoc in illo unius primi genitoris antiquo magnoque peccato, quo natura humana universa vitiata est, factum esse noverat, qui lucidissima locutione, quam vos conamini tenebrare, dicebat, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines petransiit, in quo omncs peccaverunt (Rom. v, 12). Gratiam quippe Christi con.mendare intenderat, a contrario formam constituens, et regenerationis principem principi generationis opponens.

CLXXVIII. JUL. Illud autem quod te opponere credidisti, vel in isto libro, cui nunc respondeo, vel in his quos ad Marcellinum scripseras, tum transiisse peccatum, quando omnes homines, ut tuis verbis utar, ille unus fuerunt (De Peccatorum Meriis, et Remissione, lib. 1, n. 11); sine difficultate veritas deterit, et irrisioni cujusce prudentis exponit. Nam tali argumento præter impietatem tuam nihil aliud indicatur; impietatem, inquam, qua credis ita esse animarum traducem, in Tertulliani olim et Manichæi profanitate damnatam, sicut est etiam corporum tradux: quod tam nefarium est, ut cum a nobis in ea epistola, quam ad Orientem misimus, vobis fuisset objectum, tu in his libris, quos nuper ad Bonifacium misisti, negando a te propulsare coneris. Ais enim, Dicunt autem nos animarum traducem confiteri; quod in cujus libris legerint nescio > (Contra duas Epistolas Pelagianorum, lib. 3, n. 26): ut a te videlicet nihil dici tale dejeres . Porro, ut falsitas tua tuorum verborum collatione prodatur, quomodo traducem animarum, profanam revera opinionem, tuis dicis sensibus non teneri; cum profitea

Editi, peccavit Adam, et in illo omnes peccaverunt. At manuscripti, ut apud Ambrosium, periit..,. perierunt. Ita ex Menardo et Vignierioi. In B., contigit. M.

8 Editi, illius. Mss., unius.

Sic Mss. At Editi, per unius hominis peccatum, peccatum intravit.

Editi, cujusque. Mss., cujusce.

In Mss., dejures.

ris, omnes homines illum unum fuisse? Si enim non credis partem anime seminibus illigatam; quo ore scribis, omnes homines Adam solum fuisse, cum homo utique nisi anima et corpus simul esse non possit ?

AUG. Putas hominem non posse dici solum hominis corpus cum scias ipsum Filium Dei unicum, Dominum nostrum Jesum Christum, sub Pontio Pilato crucifixum, et sepultum, sicut tota ejus Ecclesia confitetur, et hæreses multæ, in quibus et vestra est; et tamen solum corpus Christi sepultum est. Debuit ergo secundum te Jesus Christus Filius Dei unicus 1 Dominus noster non dici sepultus; quoniam non ex solo corpore, sed ex Verbo Dei et anima rationali et corpore est Christus Dei Filius unicus Dominus noster : sed cum venisset ad hæc verba confessio, Sub Pontio Pilato crucifixus est; subjici debuit, et corpus ejus sepultum. Nec de ipso primo homine, de quo agitur, dicere Scriptura debuit, Finxit Deus hominem pulverem terræ (Gen. 11, 7) : quia solum hominis corpus ex terra est. Ipsum denique Deum errasse clamate, qui mortem minando, dixit homini, Terra es, et in terram ibis (ld. I, 19): cuin potius ex tua doctrina debuerit dicere, Terra est corpus tuum, et in terram ibit. Quia ergo fuit Adam, et in illo fuimus omnes › (Ambr., lib. 7, in Luc. xv, 24), quod ante nos catholici doctores secundum Scripturas sanctas in sancta Ecclesia didicerunt, atque docuerunt; ideo dixi, Omnes ille unus fuerunt; quia et illi duo, masculus et femina, non jam duo erant, sed una caro (Matth. xix, 6). Et ego de omnibus genitis dixi, quoniam quando peccatum est, omnes ille unus fuerunt : nondum quippe inde fuerat ullus in matrem seminatione transfusus; et utique filii a viris transfunduntur in feminas. Et qualibet ergo, et quantalibet parte, omnes qui ex illo nati sunt, ille unus fuerunt, sive secundum soluin corpus, sive secundum utramque hominis partem; quod me nescire confiteor, nec me pudet, ut vos, fateri nescire quod nescio: nec ideo tamen nescio, de omni homine scriptum esse, Homo vanitati similis faclus est; dies ejus velut umbra prætereunt (Ps. cxLIII, 4); quia et alibi eadem sancta Scriptura dicit, Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens (Ps. xxxvIII, 6): quod justo Deo creante non fieret, si peccatum originale non esset.

CLXXIX. Ju.. Deinde etiamsi hoc solum ad carnem referas; nec sic potest hæc intelligentiæ tuæ fatuitas excusari, qua dicis, Omnes ille unus fuerunt; › cum eo tempore quo peccavit Adam, jam duo essent homines, non unus, id est, ipse et uxor ejus; de quorum substantia, non culpa, genus hominum, secundum quod Deus instituerat, pullulavit.

[blocks in formation]

tum, qui genuit. Illa autem (qua conjuncta duo fuerunt) quod excepit, concepit, peperitque posterior quamvis peccaverit prior. Unde et sancta Scriptura in lumbis patris Abraham dicit fuisse filios Levi, et in illo a sacerdote Melchisedech fuisse decimatos (Hebr. vi, 5-10): ad Hebræos Epistolam lege, ot linguam corrige.

CLXXX. JUL. Denique Abeli filio parentum peccatum nihil nocuisse, sanctitas ejus Scripturis omnibus celebrata testatur.

AUG. Cur ergo non ipsum posuit Apostolus imitandum, qui primus justus fuit; sed cum de duobus hominibus ageret, quorum unus in condemnationem mitteret, alter in justificationem, Adam dixit et Christum? Si autem Abel legen non habebat in membris repugnantem legi mentis (Rom. vii, 23), quam sicut justus debellabat interiore certamine, et si caro ejus non concupiscebat adversus spiritum (Galat. v, 17), nihil ei nocuerat peccatum parentum. Sed quisquis talem dicit fuisse Abel, dicat eum carnem non babuisse peccati cum procul dubio Dominus Christus non habuisset similitudinem carnis peccati, nisi aliorum omnium hominum esset caro peccati.

CLXXXI. JUL. E regione Cain, invidus, parricida, de eadem natura progenitus, non eadem voluntate provectus, excarnificante animum tremore vastatur. Ergo in hunc mundum peccatum intrasse per unum, Apostolus dixit, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines mortem pertransisse qui peccaverunt: quæ sententia catholico dogmati conveniens, nihil vobis impertit auxilii.

AUG. Mortem cum peccato pertransisse ostendit Apostolus, dicendo, Et ita in omnes homines pertransiit. Propter hoc et infantes cum baptizantur, eruuntur de potestate tenebrarum: alioquin cum magna injuria Dei, sicut jam diximus, et sæpe dicendum est, exorcizatur et exsufflatur imago Dei, si non ibi ille exorcizatur et exsufflatu princeps mundi, qui mittitur foras (Joan. XII, 31), ut sit illic habitatio Spiritus sancti. Scelus autem quod fecit Cain, ad originis causam non pertinet, quoniam voluntate commissum est".

CLXXXII. JUL. His enim est ordinata verbis, quibus exemplum præcedens, et studium sequens imitantis ostenditur.

AUG. Jam tibi dictum est: Abel ergo ei debuit opponi a contraria parte, non Christus.

CLXXXIII. JUL. Cæterum si generationem peccato aut infectam, aut obnoxiam voluisset ostendere; non dixisset per unum hon.inem intrasse peccatum, sed per duos.

AUG. Jam responsum est. Nihil dicis, et tamen dicis et dicis, quoniam rectum non potes invenire quod dicas.

CLXXXIV. JUL. Nec dixisset, In eo transiit mors,

1 Menardus et Vignierius, Abel. M.

Vignierius, quanquam voluntate commissum est. Et infra, cap. 185, quanquam rectum. Et cap. 185, quanquam negligentes rationemi. Editi vero alii et manuscripti constanter his locis, quòniam.

1221

in quo omnes peccaverunt; sed, In eo in quo de primi hominis et de primæ mulieris diabolica voluptate et carne fluxerunt: quod si pronuntia visset, non vestrum dogma firmasset, sed omnes suas sententias subruisset Apostolus. Ergo peccantium voluntatem et peccati accusat exemplum: ac per hoc, vos et ratio depræliatur, et Paulus.

AUG. Ergo in Abel primo justo ponere debuit justificationis exemplum, sicut in Adam primo peccatore positum putatis esse peccati. Cur enim nos pigeat eadem tibi respondere, cum te non pudeat eadem toties frustra repetere?

CLXXXV. JUL. Usque ad legem enim peccatum in hoc mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset ; sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt, in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri (Rom. v, 13 et 14). Qualitatem peccati appellationum varietate discernit, ut aliud ostendat esse peccatum, aliud prævaricationem ; vultque in hoc duntaxat loco, omnem quidem prævaricationem peccatum videri, non omne autem peccatum prævaricationem; ut per vocabulum prævaricationis peccato crescat invidia, magisque rei esse videantur, qui fuerint præcepta transgressi, quam qui sine legis admonitu1 rationis ingenitæ dissimulatione deliquerint. Ante eam ergo legem, quæ per Moysen data est, et consignata litteris, cujus sanctione actuum forma præscripta est, quam ignorare populo sub ea degenti non licuit 3, medium illud tempus inter Adam et Moysen, mortales varia studiorum pravitate pollutos, peccati Apostolus, non prævaricationis ac

cusat.

2

AUG. Quid est ergo, Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, et in eos qui non peccaverunt, in similitudinem prævaricationis Ade? Quomodolibet enim distinguatis, contra vos dixisse Apostolus invenitur. Nam si, distinxeRegnavit mors et in eos qui non peccaverunt, ritis; quomodo sit justum, nisi propter originale peccatum ? Et ideo tanquam quæreretur, quare regnaverit et in eos qui non peccaverunt : responsio reddita est, In similitudinem prævaricationis Adæ ; id est, non propter sua propria peccata, sed quoniam sui similes genuit prævaricator Adam; sicut exposuerunt hæc verba etiam qui ante nos catholici doctores fuerunt. Quamvis enim peccatum illud primum atque unum, quod per unum hominem intravit in mundum, commune sit omnium, propter quod dictum est, omnes peccaverunt; tamen sua propria parvuli peccata non habent. Et ideo de illis etiam hoc veraciter dici potuit, quod non peccaverunt; sed regnavit in eos mors in similitudinem, ut dictum est, prævaricationis Ade. Si autem, Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, et in eos qui non peccaverunt, in similitudinem 1 In MSS., administratione.

In editis, actionis ing nitæ: mendose.

In quo

3 Sic MSS. Editi vero pro, non licuit, ferebant, liberum non erat: et infra, tales; loco, mortales. Forte legendum, per medium illud tempus.

Editi, licet distinxeritis, non invenietis. At manuscripti prætereunt, licet, et, non inveniets. Itaque post, distinxeritis, subaudiendum, ab istis verbis, in simulitudinem prævaricatiois adæ. Ac forte legendum quomodo erit instum

مان

intel

prævaricationis Adæ, id est, et in eos qui peccaverunt quidem, sed non in similitudinem prævaricationis Ada peccaverunt; neminem secundum vos invenitis, quia omnes qui peccaverunt in similitudinem ejus peccasse, id est, exemplum ejus secutos esse contenditis. Fovea igitur vulpeculæ ex utraque parte conclusa est: non est qua intret, ut lateat; aut si jam ibi latebat, non est qua exeat, ut evadat. CLXXXVI. JUL. Ut quibus lex data non est, ligantur non esse præcepta trangressi; rei autem convincantur, quoniam negligentes rationem, quam proprii in unoquoque protestantur affectus, vel humanæ societatis vel pudoris jura temeraverint; atque ideo mutua quidem imitatione, non tamen legis, quæ necdum lata Crat, dicuntur transgressione peccasse. Usque ad legem ergo peccatum fuit, non prævaricatio : post legem autem, non solum peccatum, sed etiam prævaricatio. Regnavit autem mors æterna, quam Adæ, si peccasset, adscripturum se Deus spoponderat. Igitur illa mors peccato debita, mors pœnalis, regnavit et ante legem, in eos qui peccaverunt, sicut in Sodomitis, et his qui diluvii teinpore propter iniquitatem, voluntariam tamen, vel varia sunt ætate consumpti, regnavit : et post legem, in his quos reos prævaricationis invenit.

sensus

AUG. Quoniam mortem nisi æternam non vis esse pœnalem; si mors pœnalis non est, quæ a corpore animam separat, cur eam timet natura, quam sic lau das, ut neges esse vitiatam? Quid causæ est ut infans ubi paululum ab infantia progredi cœperit, jam for midet occidi? Cur non ita ut in somnum, est proclivis in mortem? Cur magni habentur qui mortem non metuunt, hique tam rari sunt? Cur etiam ipse qui concupiscentiam se dixit habere dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. 1, 23), non vult tamen spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. v, 4)? Utquid Petro dictum est de ipso glorioso fine, Alter te cinget, el ferel quo tu non vis (Joan. xx1, 18)? Si ergo frustra mors timetur, ipse timor ejus est pœna: si autem anima separari a corpore naturaliter non vult, ipsa mors pœna est, quamvis eam in usum bonum gratia divina convertat.

CLXXXVII. JUL. Quoniam ea judicante justitia, quæ non imputat peccatum, nisi a quo liberum est abstinere, hi qui sine lege peccaverunt, sine lege judicabuntur, et hi qui in lege peccaverunt, per legem judicabuntur ( Rom. 11, 12). Quod autem ait Apostolus, Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt, in similitudinem præ varicationis Ada; fecit translucere quod senserat, il est, Judæos sub lege peccantes similiter ut Adan prævaricatos fuisse definiens, quia et illi primo homini, licet non libris, auribus tamen commendata lex fuerat abstinendi a gustu arboris: in quo obedientia exploratio fuit; de qua contra præceptum edendo, prævaricationis crimen incurrit. Ergo et post datam legem ministerio Moysi, peccans populus, in similitudinem prævaricationis Ada deliquisse convincitur;

quia, ita ut ille, legis transgressione peccabat in
media autem ætate duarum legum, primæ datæ, non
scriptæ, secundæ vero et latæ et litteris traditæ, qui
sed
peccaverunt, non a peccato ostenduntur alieni,
non in similitudinem prævaricationis Adæ, quia le-
gem non acceperant, perhibentur errasse.

AUG. Ubi negas similitudinem prævaricationis Adæ, te ipse convincis, quod hi qui sine lege peccaverunt, non primi hominis exemplo sunt rei: non est igitur imitatio, sed generatio, qua per peccatum mors in omnes homines pertransiit. Neque enim, si tam prolixa tempora quæ ante legem fuerunt, transiluisset hæc mors, quæ per peccatum primi hominis intravit in mundum, et a Judæis serpere inciperet, qui prævaricatores legis effecti sunt, ut servaret similitudinem prævaricationis Adæ, diceretur de illa, Per unum hominem intravit, et per omnes homines pertransiit. Cui enim, non dico stulto, sed fatuo, persuadebitis, mortem per unum hominem intrasse, et per omnes homines pertransisse; quam dicitis tot gentes et tot sacula prætermisisse, et ad eos qui legem acceperant, intactis cæteris, pervenisse, cum et in eos mortem regnasse dicatis, qui non in similitudine prævaricationis Adæ, sed sine prævaricatione, quia sine lege, peccaverunt? Prorsus non est unde vestrum corrigatis errorem, nisi redeatis ad catholicam fidem, quæ homini primo principi generationis hominem secundum principem regenerationis opponit.

CLXXXVIII. JUL. Qui Adam forma dicitur futuri, id est, Christi: verum forma a contrario, ut sicut ille peccati, ita hic justitia forma credatur. Sed sicut inscd carnatio Christi, justitiæ fuit forma, non prima, maxima; quia et antequam Verbum caro fieret, ex ea fide quæ in Deum erat, et in Prophetis et in multis aliis sanctis fulsere virtutes; veniente autem temporum plenitudine, exacta in Christo justitiæ norma resplenduit, et qui prædictus fuerat pater futuri sæculi, tam præcedentium sanctorum, quam etiam sequentium remunerator eminuit :

AUG. Agnoscimus hæresim vestram : definivit enim Pelagius, quod non ex fide incarnationis Christi antiqui vixerint justi; quia videlicet nondum in carne venerat Christus. Cum profecto id futurum non prænuntiassent, nisi priores utique credidissent. Sed in hanc absurditatem cecidistis, dum defenditis esse potuisse per naturam legemque justitiam : utrumlibet autem si verum est, ergo Christus gratis mortuus est. CLXXXIX. JUL. Ita etiam in parte contraria Adam dicitur forma peccati, non prima, sed maxima.

AUG. Unde ergo non prima, sed maxima? quandoquidem propter exordium generis humani, non negas primam, nec invenis cur dicas maximam, nisi fatearis tanto gravius Adam peccasse, quanto ibi major non peccandi facilitas erat, ubi vitiata natura nondum erat, nec lex peccati in membris repugnabat legi mentis: cum qua pœna omnis homo nascitur, periturus in æternum, si non renascatur; et perditus, nisi 1 Mss. Clar. et Mar. post, et tot sæcula prætermisisse ; repetunt, et per omnes homines pertransisse. Siss Editi, emicuit.

ab eo quæsitus inveniatur, qui venit quærere quod perierat (Luc. XIX, 10).

CXC. JUL. Maximam autem dico, non quia diaboJum magis reum fuisse diffitear: sed quia cum institutionis ratio peteretur, accommodatius Apostolus hominis, quem plurimum successio humanitatis aspexit, quam aeriæ substantiæ fecerit mentionem. Verum in ipsa humanitate primam mulierem deliquisse constabat; sed quia patrum in omnibus efficacior est et major auctoritas, eum dixit formam fuisse peccati, non a quo cœpit delictum, sed qui per potestatem sexus virilis, magis fuisse probatur imitabilis. Vides nempe, ut consequentia intellectus veritatem sibi inesse testetur.

AUG. Non imitationem imitationi, sed regenerationem generationi opposuisse Apostolum, ipsa Christi forma demonstrat; qui1 homini primo homo secundus opponitur. Si ergo non pertinent ad justitiam Christi, qui renascuntur; non pertinent ad peccatum Adæ, qui nascuntur; et non est Christus forma a contrario: sed quia forma est, procul dubio sicut renati ad justitiam Christi transeunt, etiam parvuli, quamvis operari justitiam non valentes; ita cum transitu peccati ex Adam nati sunt, sive nascuntur, quamvis nec peccatum adhuc valeant operari. Agnosce formam, et noli esse contradictione deformis.

CXCI. JUL. Nunc intuere, quantum a tua expositione discordent, ut cætera ejusdem loci, ita illa verba, quibus Apostolus pronuntiat, etiam in eos regnasse mortem, qui non peccaverunt in similitudine prævaricationis Adæ, qui est forma futuri. Si enim de naturali peccato ageret, de quo dixerat, ut videtur tibi, In quo omnes peccaverunt : qui essent hi, quos statim pronuntiat, non solum in prævaricatione Ada? sed ne in similitudine quidem culpæ illius obnoxios deprehendi?

AUG. Sed tu sic intelligis, qui non intelligis: Apostolus autem rationem reddidit, quare mors regnaverit et in eos qui non peccaverunt, addendo et dicendo, in similitudinem prævaricationis Adæ ; id est, propterea regnasse ostendens mortem et in eos qui non peccaverunt, quoniam quamdam similitudinis formam ex Adæ prævaricatione traxerunt. Adamı quippe induunt qui nascuntur, sicut Christum induunt qui renascuntur.

CXCII. JUL. Regnavit, inquit, mors etiam in eos qui non peccaverunt in similitudine prævaricationis Adæ : vides eum distinctionem fecisse perspicuam, inter eos qui similiter ut Adam, et eos qui dissimiliter erraverant.

AUG. Si dissimiliter erraverant, ubi est ergo imitationis exemplum? Regenerationem redde generationi, non imitationem imitationi; et invenies formam, quam commendavit Apostolus veritatis, non quam finxit Pelagius vestri auctor erroris.

CXCIII. JUL. Quæ divisio naturali peccato non

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »