Obrázky na stránke
PDF

simi, nos sumus lapides sanctuarii qui apparere semper debemus in secreto Dei: quos nunquam necesse est foris conspici, id est, nunquam in extraneis actionibus videri. Sed dispersi sunt lapides in capite omnium platearum ; quia hi qui per vitam et orationem intus semper esse debuerant, per vitam reprobam foris jacent. Eeee jam pene nulla est seculi actio quam non sacerdotes administrent. - non solùm in plateis, sed et in capite platearum dispersi sunt, quia et per desiderium hujus mundi opera peragunt, et tamen de religioso habitu culmen honoris quærunt. In capite ergo platearum dispersi sunt, quia et jacent per ministerium operis, et honorari volunt de imagine sanctitatis. Quanto autem mundus gladio feriatur, aspicitis: quibus quotidie percussionibus intereat populus videtis. Cujus hoe, nisi nostro præcipuè peccato agitur ? Ecce depopulatæ urbes, eversa castra, ecclesiæ ac monasteria destructa, in solitudinem agri redacti sunt. Sed nos pereunti populo auctores mortis existimus, qui esse debuimus duces ad vitam. nostro enim peccato populi turba prostrata est, quia nostrâ faciente negligentiâ ad vitam erudita non est. . . . . . Vos estis sal terræ.” Si igitur cibus Dei est populus, condimentum cibi sacerdotes esse debuerunt. Sed quia dum nos ab orationis et eruditionis sanctæ usu cessamus, sal infatuatum est, condire non valet cibos Dei: atque idcirco ab auctore non sumitur, quia exigente fatuitate nostrâ minimé conditur. Pensemus ergo qui unquam per linguam nostram conversi, qui de perverso suo opere nostrâ increpatione correpti pœnitentiam egerunt, quis luxuriam ex nostrâ eruditione deseruit, quis avaritiam, quis superbiam declinavit?

Ibidem.

18. Sed ista cur loquimur, cùm adhuc plerosque gravari factis atrocioribus videamus? Vobis enim sacerdotibus lugens loquor, quia nonnullos vestrùm cum præmiis facere ordinationes agnovimus, spiritalem gratiam vendere, et de alienis iniquitatibus cum peccati damno temporalia lucra cumulare. Cur ergò ad memoriam vestram non redit, quod vox Dominica præcipiens, dicit : Gratis accepistis, gratis date. Cur non ante mentis oculos revocatis quòd templum Redemptor noster ingressus cathedras vendentium columbas evertit, et nummulariorum effudit æs ? Qui namque sunt in templo Dei hodiè qui columbas vendunt, nisi qui in ecclesiâ pretium de impositione manus accipiunt ? Per quam videlicet impositionem Spiritus sanctus coelitus datur. Columba ergo venditur, quia manus impositio per quam Spiritus sanctus accipitur præbetur. Sed Redemptor noster cathedras vendentium columbas evertit ; quia talium negotiatorum sacerdotium destruit. Hinc est enim quòd sacri canones Simoniacam hæresim damnant, et eos privari sacerdotio præcipiunt, qui de largiendis ordinibus pretium quærunt. . . IEt; quidem multa sunt alia præpositorum mala, quæ humanos modò oculos latent. Et plerumque se pastores sanctos hominibus eaehibent, atque in occultis suis videri turpes ante interni arbitri oculos non erubescunt. Veniet, veniet profectò illa dies nec longè est, in quo pastorum Pastor appareat, et uniuscujusque facta in publicam deducat, &c.

THE SEVENTH CENTURY.

Abregè Chronologique ou extrait de l'Histore de France, par le Sieur de Mezeray, Historiographe de France. à Paris, 1688.

[ocr errors]

INon obstant la conversion de Clovis et tous les soins des prélats, qui avec l'autorité de rois faisoient abattre les temples, il y avoit encore grand nombre de Pagans, specialement des Ê et meme des principaux. Et quant a ceux qui furent convertis, ou eut bien de la peine a les guerir des anciennes superstitions : il reveroient encore les lieux où les Gentils avoient adoré, et retenoient toujours quelques restes de ceremonies, des festes, des augures, et des sortileges du Paganisme, qu'ils meloient dans les exercises de la religion Chrétienne.

Depuis le baptème de Clovis, l'eglise Gallicane non seulement jouit en toute libertè des biens que les Gaulois lui avoient donnés, mais encore en acquit de biens plus grands par la liberalitè des Frangois. Ses richesses excessives firent envie aux ambitieux et aux avares. Pour les posseder ils se mirent a briguer les eveches qu'ils n'eussent pas desirès s'il n'y eut eu que du travail et de la peine. Les grands de la cour renoneoient aux plus nobles emplois pour une mitre, où ils trouvoient l'honneur, l'autoritè, les richesses, et l'assurance contre les disgraces. Il ne fut plus besoin de defendre qu'on elùt les laiques malgrè eux; mais qu'on ne les elùt pas quand ils briguoient de l'etre. On n'en elisoit guerè que de race noble; et les elections se faisoient toujours par la permission des rois, jamais contre leur volontè. Souvent ils les forcoient par leurs ordres absolus, ou les prevenoient par des récommendations qui tenoient lieu de commandement. Les eveques voyoient bien que c'étoit violer les canons : mais la crainte d'attirer de plus grands desordres, l'interest, la complaisamce leur fermoit la bouche.

Ces indignes choix et ces intrusions produisirent une infinitè de desordres, une simonie publique qui se repandit des chefs dans les membres, la non residence des eveques, leur attachement servile et perpetuel a la cour, le degout des vertus Chretiennes et des fonctions de leur ministère, l'amour des vanités et des choses du monde, qui les jetoit dans tous les divertissements et dans les emplois des seculiers, comme les festins, les habits somptueux, la chasse et les armes, &c.

The corrupt state qf the Greek Church.

Earonii Annales Ecclesiastici. An. Ch. 642. Theodori. Pap. I. tom. viii. p. 362. (Antverpiæ, 1611.)

Planè sicut Imperii, ita et erroris hæres Constans hæresim, quam sciebat ab avo Heraclio accepisse originem, mirum in modum propagare conatus est ; etenim si quæ vacarent ecclesiæ, iisdem præficere curavit Episcopos ejusdem erroris assertores; et quos mittebat Præsides in provincias, eosdem voluit esse pariter ipsa hæresi imbutos. Ita, destituta Catholicis, prostrata jaciebat orientalis ecclesia ; etenim jam longè antè, qui iisdem hæreticis adversabatur, Sophronius defunctüs erat, Tae Maximus Abbas Constantinopolitanus acerrimus defensor Catholicæ veritatis, Constantinopoli recedens et Romam cogitans in Africam venerat. Sic igitur nullo obice alicujus ex adverso latrantis canis, lupi liberè ubique grassantes, universum ovile Dominicum invadebant: ideò ut nunquam turpior apparuerit facies orientalis ecclesiæ, quàm his temporibus, jam existentibus omnibus Patriarchis hæreticis ipsisque terrarum dominis non hæreticis tantùm, sed propagatoribus impietatis: quibus omnibus malis accedebat sectæ Mahometanæ invalescentis magis ac magis armorum potentia et augmentum in Christianæ religionis opprobrium. Junctæ his erant eaptivitates fidelium, stupra sacrarum virginum, occisiones sacerdotum, eversio ecclesiarum, et alia hujusmodi ferè innumera, quæ secum dira bella ferunt, illa potissimùm quæ a religionis hostibus inferuntur ; ut nunquam tot damna quisquam enumerare sufficiat.

Quod verò cuncta hæc mala reddebat magis toleratu difficilia, illud erat, quòd nulla usquequaque esset consolatio afflictorum, bonis videlicet longè longiùs factis extorribus, regnantibusque ubique cum hæreticis imperatoribus impiis sacerdotibus.

Simony, and other irregularities, in the Spanish Church.

Sacrosaneta Concilia studio Philip. Labbæi et Gabr. Cossartii. (Tomus v. p. 1743. Lutetiæ Parisiorum, 1671.)

Concilium Toletanum VI. Honorius. P. I. An. Ch. 638.

4. Sæpe pullulant pravitatum germina, licet sæpissimè patrum justâ noverimus severitate damnata, tamen quia crebris conspiciuntur denuò vigere radicibus, justitiæ aeriori vigore radicitus ea amputare sancimus. Proinde quicumque, Simonis imitator, simoniacæ quoque hæresis extiterit sectator, ut ecclesiasticorum ordinum gradus non dignitate morum obtineat, sed munerum impensione conquirat, et per oblata munera capiat, quibus hunc nec rationis ordo, nec dignitas morum ulla commendet, talis inventus, sacrorum ordinum apices penitùs adipisci nullo modo permittatur; sed etsi adeptus fuerit, communione privatus, cum ordinatoribus suis propriorum bonorum amissione damnetur.

Ibidem. tom. vi. p. 403. Martinus. P. I. An. Ch. 653. (Concil. Tolet. VIII.)

8. Tertiæ ratiocinationis alloquio doluimus, contra priorum monita patrum, vota perniciosissima posterorum. Nam quanto frequentius illi noxia vetuerunt, tanto studiosius isti perpetrare vetita non quiescunt. Sicque per contrarium, quod penitus occumbere debuit, insultare non desinit; et res quæ tot excisa decretis arescere potuit, ad vicem Lernæi capitis, ut ferunt fabulæ, truncata virescit. Denique, quod sine magno dolore dicendum non est, reperiuntur quam plurimi negotio muneris perituri, mercari velle grátiàm Spiritus sancti, dum vile premium donant, ut pontificalis ordinis sublime culmen accipiant ; obliti verborum Petri, qui dixit ad Simonem, “ Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti per pecuniam possideri, &c.

IV. Quartæ congressionis eventu obvius sese nobis intulit pontifiealis culminis lapsus, quem ante flere, quam disponere compulsi ex ordine sumus. Nam cùm secundum carnis assumptæ mysterium ecclesiæ suæ fuerit dignatus caput existere Christus, meritò in membris ejus intentio episcoporum officia peragere cernitur oculorum. Ipsi enim de sublimiore celsitudine ordinum regunt et disponunt subjectas multitudines plebis. Unde quanto ipsi fiunt sequentium ductores, tanto meritorum lumine debent esse fulgentes. Quapropter omnes episcopi, inter cæterarum ornamenta virtutum, nitore carnis debeat propensius enitere; ut ex hoc, audientes munditiam appetant, ex quo ductores immunditia non deturpat. Adeò ut si deinceps episcopi detecti fuerint eaeecrabilibus flagitiis cum quibusdam foeminis pollui, aut familiari peculiaritate versari, noverint se irrevocabili sententia patrum ulcisci, id est, et loci et ordinis sui dignitate privari.

V. Quintæ actionis impulsa pervenit ad totius concilii sacri auditum, quosdam sacerdotes et ministros obliviscentes majorum ac veterum constitutorum, aut uxorum, aut quarumcumque fœminarum immundâ societate ut execrabili contagione turpari, pessima cordis obstinatione, tam saeris litteris quam patrum regulis obviantes, nec levi quidem respiramine memoriæ contemplantes quod scriptum est: sancti estote, quoniam et ego sanctus sum, dicit dominus. Et illud apostolieum: mortificate membra vestra, quæ sunt super terram, id est, fornicationem et immunditiam, concupiscentiam malam et avaritiam : quibus quanto pertinacior usus in malis, tanto austerioribus convenit obviare decretis. Propter flagitii dedecus, specialiter hoc a sancto concilio definitur, &c.

Clerical Ignorance.

VIII. Octavæ disceptationis affatu reperimus quosdam divinis officiis mancipatos tanta nescientiæ socordia plenos, ut nec in illis probantur instructi competentur ordinibus, qui quotidianos versentur in usus. Proinde sollicitè constifuitür atque decernitur, ut nullus cujuscumque dignitatis ecclesiasticæ deinceps percipiat gradum, qui non totum psalterium, vel canticorum usualium et hymnorum, sive baptizandi perfectè noverit supplementum. Illi verò, qui jam honorum dignitate funguntur, hujus tamen ignorantiæ cæcitate vexantur, aut sponte sumant intentionem neces

« PredošláPokračovať »