Obrázky na stránke
PDF
ePub

in primo instanti creationis suæ Angeli circa seipsos, et circa Deum,et circa totam hujus mundi naturalem, et pulcherrimam structuram essent suis mentibus intenti, non est verisimile, tum omnes de imprimenda in aliis omnibus sui imagine cogitasse, ac deliberasse. Addo etiam cum ante hanc deliberationem nulla supponatur in Angelo aliorum cognitio, vix concipi posse, quomodo habere potuerit liberam voluntatem imprimendi aliis speciem sui, nam hæc ipsa voluntas ad alios aliquo modo terminatur et non fertur in incognitum, ergo supponit aliquam eorum cognitionem : hæc autem sine specie illorum esse non potuit, ergo illa voluntas supponit speciem aliorum Angelorum, cujus oppositum in hac sententia supponitur. Dicitur fortasse, ad habendam illam voluntatem satis esse confuse et abstracte alios Angelos cognoscere, quæ cognitio non supponit species illorum, sed per propriam substantiam illorum haberi potest. At enim cognitio aliorum per substantiam cognoscentis ad summum esse potest secundum conceptam universalem, non vero de aliquo Angelo in particulari; actio autem operativa in alium circa rem singularem versari debet, et ideo propriam speciem talis rei supponit.

25. Concluditur, Angelos ab ipso creatore accepisse species, et occurritur difficultatibus. — Igitur cum naturæ Angelorum consentaneum sit, ut unusquisque eorum potens sit ad cognoscendos alios, independenter ab ipsis, eorumve arbitrio, profecto multo probabilius est, omnes habuisse species aliorum a principio a creatore inditas tanquam debitas ad usum et ornatum illis substantiis connaturalem. Neque in his speciebus, etiamsi sint de rebus singularibus, oriuntur difficultates, quas Scotus et alii de materialibus rebus objiciunt, ut postea videbimus, quia istæ species in numero finito sunt, vel quia solum de illis Angelis Deus illas infundit, quos actu creare decrevit. Vel quia universales sunt et licet sint numero finitæ, possunt infinita repræsentare, quod postea expendemus. Neque etiam ex his speciebus sequitur, Angelos videre futura, sed præsentia et non omnia, quia illæ species repræsentant substantiam Angeli existentis, non ea, quæ postea facturus est, imo nec ea, quæ tune libere facit. Et ita etiam optime salvatur discrimen inter intellectum et cogitationes, voluntatem, potentiam et actum liberum Angeli. Nam juxta communem sententiam Sanctorum et theologorum, potest unus Angelus suos actus liberos alteri occultare, non tamen

substantiam suam, vel ea, quæ ipsi naturalia sunt ; illud enim ab omnibus ponitur tanquam speciale privilegium cogitationum cordium, quod firmat regulam quoad cætera omnia quæ in Angelo sunt, ut omnia possint ab aliis cognosci, nec possint ab altero occultari. Non est autem alia hujus discriminis ratio, nisi quod ad cognoscenda ea, quæ sunt aliis Angelis naturalia, habet unusquisque Angelus de se principium sufficiens, licet non habeat illud ad ea, quæ sunt libera, ut infra videbimus. Neutro ergo modo convenienter dici potest, Angelis esse datas species cæterorum Angelorum, et nihilominus ab objectis fuisse productas.

26. Concluditur etiam secundus modus explicandi positus in numero 22 contra quosdam theologos.—Eorum sensus unus impugnatur.— Impugnatur item sensus alter.—Et hinc etiam inferimus, nullas species Angelos repræsentantes factas esse in singulis Angelis a cæteris tanquam ab objectis actu intelligibilibus. Quod adnotamus contra aliquos theologos, qui dixerunt, licet unus Angelus habeat inditas aliorum species, nihilominus ab eisdem tanquam ab objectis proportionatis alias accipere. Duobus enim modis id potest cogitari. Primo ut illæ species licet sint de eadem persona, nihilominus diverso modo repræsentent, et diversis cognitionibus deserviant, et ideo nec simul esse repugnent, nec superfluæ sint: ut, verbi gratia, si una tantum deserviat cognitioni abstractivæ, et altera intuitivæ, vel quid simile. Et hic modus verisimilis non est : nam tales species repræsentant Angelos singulares, et prout in se sunt, et ideo, ut infra dicam, eadem species, quæ sufficit ad cognoscendum Angelum existentem intuitive, sufficiet ad cognoscendum illum abstractive, et ut possibilem, si non actu existat : nam cognitio abstractiva, et intuitiva, non differunt ex parte principii, sed ex parte objecti ut terminantis cognitionem, ut in sequentibus videbimus. Et confirmatur, ac declaratur, quia unus Angelus semper uno modo cognoscit alium Angelum existentem, quando propria cognitione, et per propriam speciem illum cognoscit, ergo species Angelorum repræsentantes Angelos existentes sunt ejusdem rationis tam ex parte modi repræsentandi, quam ex parte actuum cognoscendi, ergo non possunt in eodem Angelo multiplicari species alterius Angeli, vel cæterorum omnium respective. Alio ergo modo opinari quis posset, quamvis unus Angelus habeat speciem innatam Michaelis, verbi gratia, ni

hilominus Michaelem posse aliam speciem omnino alteri similem in illo efficere, quia tale objectum est effectivum suæ speciei, ut supponitur, et potentia est susceptiva naturaliter illius, non obstante priori specie per accidens illi indita, ergo efficiet illam. Sed hic etiam modus verisimilis non est. Primo, quia est superfluus, quod abhorret natura. Secundo, quia illæ species essent ejusdem speciei, et omnino similes in individuatione, quia repræsentarent idem omnino objectum accidentia autem hoc modo solo numero differentia non multiplicantur in eodem subjecto. Tertio, quia alias idem Angelus in variis temporibus plures species sui in altero Angelo multiplicaret, quia ille semper est activus, et alter est susceptivus talis speciei. Quod si respondeatur, postquam semel sui speciem in intellectu alterius produxit, et illa conservatur, non producere alias in eodem intellectu, quia jam est in actu respectu talis objecti, et non in potentia, idem respondebimus, quando in Angelo præcedit species concreata ejusdem objecti, quia tunc etiam intellectus supponitur constitutus in actu, et ideo non est susceptivus novæ actionis similis speciei, quia talis actionis capax non est, nisi objectum in potentia existens.

27. Quarta tandem pars conclusionis suadetur.—Atque hinc tandem concludo, probabile satis esse substantias spirituales ut objecta intelligibilia non habere naturalem virtutem efficiendi speciem sui intelligibilem in alio intellectu angelico. Probatur primo ex parte potentiæ activæ saltem a posteriori, quia secundum naturalem ordinem talis virtus nunquam potest operari talem effectum, ergo talis virtus esset frustra at natura nihil frustra facit. Secundo ex parte potentiæ passivæ, quiá intellectus angelicus natura sua non est in potentia respectu talis actus, ita ut naturaliter possit carere illo, sed semper, ac necessario habet illum, ergo in ordine ad talem actum non comparatur ad omnia agentia creata, ut in potentia passiva existens, sed solum ad suæ naturæ auctorem, ergo etiam e contrario objecta creata non habent naturalem efficaciam in talem potentiam. Tertio ex parte ipsarum specierum, quia ex natura sua postulant fieri in Angelo per concreationem cum illo: una autem forma unum tantum connaturalem modum productionis sibi postulat, vel admittit, ergo altera productio per efficientiam per se ab objecto creato, non est secundum naturalem exigentiam talis speciei, et consequenter nec in alio Angelo esse potest naturalis virtus

effectiva talis speciei. Hæc autem argumenta, ut verum fatear, non sunt insolubilia, et ideo solum ut probabile hoc asseritur. An vero idem dicendum sit respectu animæ separatæ, suo loco tractabitur.

CAPUT VI.

QUOMODO ANGELI RES MATERIALES SINGULARES

COGNOSCANT.

1. Prima suppositio Angelos singularia materialia cognoscere.-Priusquam de Deo dicamus, de objectis materialibus dicendum videtur, quia licet Deus secundum se intelligibilior sit cæteris rebus, et objectum principalius, nihilominus per seipsum non cognoscitur ab Angelo, et per alia cognosci potest, et ideo de objectis creatis prius dicere oportet, ut postea quomodo ex illis Angelus Deum cognoscat, et ex quibus præcipue ipsum cognoscere possint, declaremus. De materialibus autem objectis, seu rebus tanquam certum supponimus, posse ab Angelis cognosci: nam comprehenduntur sub objecto intellectus angelici, ut capite secundo dictum est. Item est hoc non minus certum de individuis materialibus, quam de universalibus, tum quia hæc etiam sub objecto adæquato intellectus comprehenduntur, quia simpliciter intelligibilia sunt aliquo modo, tum etiam quia a nobis cognoscuntur infimo quodam modo, et a Deo modo supremo, ergo intelligentur ab Angelis medio aliquo modo: tum etiam quia Angeli sunt aliquo modo causæ, et operantur circa res materiales singulares, vel applicando activa passivis, vel homines custodiendo, tentando, instruendo, etc., non operantur autem nisi per intellectum, et voluntatem, ergo necesse est, ut singularia cognoscant. Et ita suppositio hæc de fide certa est: nam in his omnibus, quæ de Angelorum operationibus, et ministeriis Scriptura tradit, evidenter supponit, illos res has materiales, et singulares cognoscere, nihilque frequentius est in ore fidelium, ac totius Ecclesiæ. Idemque rationibus factis, et ex perfectione intellectus angelici evidens fit. Vulgares autem objectiones, quæ contra hoc fieri solent, in capite octavo dissolventur.

2. E philosophis quosdam contra sensisse immerito putatur.- Solent autem referri aliqui philosophi contrarium sentientes, ut Commentarius, Avicenus et Aristoteles. Sed hi philosophi nihil fere de Angelis, seu de secundis intelligentiis in hoc puncto in particu

lari dixerunt sed quia istam cognitionem claram, et distinctam negasse creduntur ipsi Deo, inde inferre volunt, qui hoc illis attribuunt, idem de Angelis sensisse. Verumtamen etiam de Deo non id docuisse Aristotelem defendimus, disp. 3 Metaphysicæ, sect. 15, n. 41, et de Angelis motoribus dubitare non potuit, quin illos cognoscant, unde fit, posse etiam cognoscere reliqua. Et lib. 10, Ethic., cap. 8, dixit, cum, qui virtutem colit, diis amicissimum esse, ergo sensit, non esse illis ignotum. Imo addit, Deos habere curam rerum humanarum, quæ sine cognitione esse non potest. Et plura videri possunt in Eugubium, de perenn. Philosoph., lib. 4, cap. 6, et sequentibus, et lib. 6, cap. 3, lib. 12 Metaphysicæ, quæst. 36 et 56. De aliis vero philosophis nihil in præsenti dicere necessarium est. Catholica ergo veritate supposita, quod Angeli singularia materialia cognoscant, de medio, quo illa cognoscunt, dicemus, postea vero de cognitione universalium aliquid addemus. 3. Secunda suppositio, cognoscere prædicta singularia in seipsis intuitive.· De his vero singularibus ulterius supponimus cognosci ab Angelis propria cognitione, et in seipsis directe, ac prout in se sunt. In his etiam omnes theologi conveniunt, suntque omnia certissima. Nam imprimis si Angelus non cognosceret individuum materiale propria cognitione, id est, non communi, non cognosceret individuum, sed aliquid commune: si autem haberet conceptum individui proprium, sed tamen non perfectum, et in eo sensu non proprium, solum cognosceret individuum materiale connotativo conceptu, aut respectivo, vel alio simili modo, qui non potest Angelis attribui sine magna imperfectione, quæ sine cogente ratione fingenda non est. Eademque ratione convincitur, Angelos cognoscere individua materialia directe, et prout in se sunt. In quo errarunt quidam, ut refert. D. Thomas, 1 part., quæst. 57, a. 2, qui dixerunt, Angelos solum cognoscere singularia hæc in causis universalibus, contra quos argumentatur D. Thomas, quia ex causis universalibus, ut tales sunt, non potest cognosci individuum quoad proprietates particulares, et sic non cognosceretur individuum, ut tale est: nam causæ universales de se ad plura individua indifferentes sunt. Quod si dicatur, in causis universalibus tali, vel tali modo applicatis posse cognosci individuum, ut particularem effectum, jam talis cognitio causæ includit cognitionem particularium circumstantiarum. Imo cum tales causæ materiales

esse supponantur, licet cognitio earum sit cognitio rerum universalium in causando, est nihilominus rerum particularium, et singularium in essendo, ergo talis cognitio involvit cognitionem individuorum in seipsis, et qua ratione de quibusdam admittitur, in cæteris possibilis est, nec est, cur Angelis negetur. Unde tandem fit, Angelos etiam intuitive cognoscere hæc individua materialia actu existentia, quia directe vident illa in seipsis, et prout in se sunt: et in hac cognitione, ejusque principio, seu medio explicando, præcipua hujus puncti difficultas posita est.

4. Proponitur, et rejicitur prima opinio.Estque prima opinio, Angelum cognoscere, individuum materiale per solam præsentiam objecti sine aliqua specie objecti, quam in se recipiat. Ita sentiunt Scotus, Gabriel, Durandus, et alii, c. 3, allegati, licet non eodem modo. Nam duobus modis potest illa opinio intelligi, primo ut Angelus videat rem præsentem sine illius specie, cooperante objecto ipso effective ad cognitionem cum intellectu Angeli: secundo ut fiat sine concursu effectivo per solam objectivam præsentiam, et terminationem actus. Et priorem modum sequuntur Scotus, Gabriel, etc., posteriorem Durandus, Vasquez, etc. Neutrum autem nobis probatur, quia ex dictis in capite tertio uterque sufficienter improbatur. Prior quidem, quia res, seu objectum materiale non potest immediate efficere in potentia spirituali, nec spiritualem actionem producere. Quam rationem infra circa species amplius urgebimus. Posterior vero, quia sola præsentia objecti non sufficit, nisi potentia supponatur sufficienter constituta in actu primo ad eliciendum actum, potentia autem sola sine conjunctione objecti per se, vel per speciem suam, non habet virtutem activam completam, nec est in actu primo sufficienter constituta, et ideo non satis est concursus objecti in ratione termini, nisi etiam in ratione motivi, seu coefficientis intercedat. Sicut ad videndum non satis esset præsentia objecti visibilis coram visu, si objectum impediatur, ne sui speciem in visu imprimat.

5. Secunda opinio. Ejus primum argumentum. - Secundum argumentum. - Effugium obstruitur.-Secunda, seu tertia opinio est, Angelum videre singularia materialia per species eorum, quas ab ipsis objectis accipit. Ita docet Alensis, 2 part., quæst. 23, memb. 3 et 4, et quæst. 24, memb. 3, et Richardus, in 2, d. 3, quæst. 2, Major, quæst. 4, Bassolus, quæst. 4, art. 3, Scotus, quæst. 11, Gabriel,

quæst. 2, dub. ult. Hervæus, q. 2 et quodlib. 5, quæst. 6, et Marsilius, in 2, quæst. 7, a. 1, in secunda ejus parte conclus. 5 et 9. Fundamentum est, quia non potest Angelus habere has species concreatas, ergo accipit eas ab objectis existentibus. Consequentia probatur, quia non datur alius modus, quo tales species fieri possint. Antecedens probatur primo, quia alias Angelus haberet concreatas species infinitas, quod admittendum non est. Sequela probatur, qui singulare non cognoscitur per speciem universalem, alias non cognosceretur secundum propria sed secundum communia, debet ergo per propriam, et singularem speciem cognosci, ergo quot singularia Angelus cognoscit, vel cognoscere potest, tot habet species illorum, ergo si habet simul concreatas species omnium singularium, quæ cognoscere potest, habet infinitas. Probatur consequentia, quia cognitio singularium in infinitum procedere potest, et ita tota collectio singularium cognoscibilium ab Angelo infinita est, ergo et collectio specierum intelligibilium, quæ de illis omnibus simul datur. Secundo quia alias posset Angelus cognoscere individua materialia futura, antequam essent in actu; consequens est falsum, ergo. Sequela probatur, quia qui habet speciem propriam alicujus rei, potest illam cognoscere, etiamsi non sit, quia habet sufficientem virtutem, et integrum intelligendi principium, quo supposito intellectio non pendet ex actuali existentia objecti intelligibilis, quia intellectus abstrahit de se ab existentia objecti. Dices, hinc solum probari, posse Angelum cognoscere singulare non existens, ut possibile, seu secundum esse essentia individuæ, non tamen secundum esse existentiæ præsens, aut futurum. Sed contra, quia Angelus non habet species omnium singularium possibilium, sed ad summum eorum, quæ in aliqua differentia temporis habitura sunt existentiam, ergo si cognoscit individuum prout est possibile, et non videt actu existens, eo ipso scit, aliquando esse futurum, ergo cognoscit futura. Falsitas autem consequentis probatur, quia talia individua regulariter sunt futura contingenter, quia multa proveniunt ex causis libere agentibus, alia vero ex causis, quæ impediri possunt in agendo etiam per causas liberas: ergo si Angelus cognoscit hæc futura, cognoscit futura contingentia: consequens autem est omnino falsum, ut infra ostendemus, ergo.

6. Tertium argumentum ex Scoto.-Explicatur Scotus. Tertio specialiter argumenta

[ocr errors]

tur Scotus de cognitione intuitiva: nam per speciem concreatam non potest Angelus cognoscere intuitive rem singularem, quando actu existit, ergo necesse est, ut ab illa jam existente recipiat speciem, per quam ipsam ut existentem possit intueri. Antecedens probatur, quia species concreta abstrahit in sua repræsentatione ab existentia, et solum repræsentat res secundum esse essentiæ, quia antequam res existat, species suam repræsentationem integram habet, et tunc non repræsentat rem ut existentem, alias falsum repræsentaret, ergo sola illa species non potest esse sufficiens principium cognoscendi rem, ut actu existentem, sicut per intuitivam cognitionem videtur. Probatur consequentia, quia cognitio non potest excedere repræsentationem speciei, ergo ut res intuitive videatur ab Angelo, necessaria est illi nova species, quæ determinate repræsentet rem, ut existentem, quam non potest habere, nisi ab objecto acceptam. Unde infert Scotus, quod licet Angelus habeat de facto inditas species singularium rerum materialium, per quas possit illas abstractive, seu secundum esse essentiæ cognoscere, nihilominus ad intuendas illas existentes, accipit ab illis species. Oportet tamen advertere, cum sit sententia Scoti, ipsum objectum extra existens, etiamsi materiale sit, immediate efficere cum intellectu Angeli cognitionem sui intuitivam, cum dicit, Angelum accipere speciem ab objecto, quod intuitive videt, non posse sentire, quod accipiat novam speciem intelligibilem, quæ sit principium effectivum talis actus, sed accipere ab ipso objecto munus, quod solet species intelligibilis exercere, nimirum coefficientiam talis actus simul cum ipso intellectu Angeli. At vero ablata hac immediata coefficientia objecti circa actum, argumentum videtur concludere, necessariam esse novam speciem ab objecto acceptam, qua mediante determinet potentiam ad talem actum. Et potest hoc confirmari, quia cognitio intuitiva est scientia experimentalis, sed licet aliquis habeat scientiam inditam, nihilominus scientiam experimentalem non potest habere, nisi acquisitam, ut in anima Christi Domini videre licet. Cujus ratio non videtur esse alia, nisi quia scientia experimentalis est de re, ut actu existente, ergo talis cognitio novam speciem ab objecto acceptam postulat. Et hic colligunt Gabriel, Gregorius et alii, etiam ad abstractivam cognitionem rerum singularium accipere Angelum species ab ipsis rebus, quia principium cognitionibus abstractive relinquitur ex intuitiva, et ideo ob

jectum concurens ad intuitivam, per illam confert speciem, ex qua cognitio abstractiva nascitur.

7. Quartum argumentum. Quartum argumentum sit, quia non est ulla repugnantia, quod Angelus ab objectis materialibus sibi præsentibus species accipiat, et ad perfectionem Angeli pertinet, posse accipere a rebus tales species, ergo non est hæc potestas illi deneganda. Major probatur, quia intellectus hominis licet spiritualis sit, potest accipere species ab objectis materialibus, ergo simpliciter hoc non repugnat. Nec refert, quod homo sensus habeat, et non Angelus, tum quia nulla est ratio, cur modus accipiendi species ab objectis ad modum accipiendi illas mediis sensibus limitandus sit, tum etiam quia in ipsis sensibus materiale est quidquid antecedit impressionem speciei intelligibilis, et nihilominus elevatur ad efficiendam illam per lumen intellectus agentis, ergo non est cur repugnet, in Angelo altiorem modum accipiendi species spirituales a rebus materialibus inveniri. Minor autem probatur, tum quia intellectus agens perfectio est, et posse uti re materiali, ut instrumento ad species accipiendas, etiam est perfectio, tum etiam quia posse acquirere scientiam, magna perfectio est. Unde e contrario facere naturam angelicam impotentem ad acquirendam habitualem scientiam, et consequenter impotentem ad habendam illam, nisi a Deo infundatur, magna limitatio, et imperfectio esse videtur. Et (ut ait Major) incredibile videtur, quod Angelus creatus in cœlo, et sine specie infusa coeli, non possit naturaliter videre cœlum, quem homo ibi creatus per sensum, et per intellectum videret, ergo non est deneganda Angelis hæc perfectio. Et potest hoc confirmari ex Augustino, lib. 12, de Trin., c. 7, dicente: Deus non ad tempus videt, nec aliquid novi fit ex ejus visione, atque scientia, cum aliquid temporaliter geritur, sicut inde afficiuntur sensus vel carnales animalium, et hominum, vel etiam cœlestes Angelorum.

8. Quintum argumentum recens.-Quinto argumentatur quidam modernus, quia si Angelus non posset habere species, nisi a Deo essent formæ supernaturales, non minus, quam sit lumen gloriæ consequens dici non potest, ergo. Probatur sequela, quia species illæ a Deo solo fieri possunt, sicut lumen gloriæ, et ad illas tantum esset Angelus in potentia passiva, sicut est etiam ad recipiendum lumen, et sicut lumen infunditur sine prævia dispositione exigente, ita etiam

illæ species, in quo ab anima rationali differunt. Nihil ergo illis speciebus deest, quominus super naturales sint, æque ac lumen gloriæ. Falsitas autem consequentis probatur, quia si illæ species supernaturales sunt, possunt a Deo non dari Angelo, nulla violentia illi facta, ergo posset Angelus carere cognitione omnium rerum materialium sine ulla vi ejus naturæ facta, sicut posset carere lumine gloriæ, et visione Dei sine ulla violentia : hoc autem est aperte falsum, alias ignorantia rerum naturalium contra Angeli naturam non esset, imo esset illi quodammodo naturalis, quod dici non potest, ergo.

9. Prima conclusio.- Angelus non accipit species ab objectis materialibus. - Nihilominus dicendum est primo, naturaliter fieri non posse, ut Angelus a materialibus objectis species accipiat. Ita docet D. Thomas, 1 p., q. 55, art., 2 et 2 contr. Gent., c. 96. Quibus locis de facto tantum loqui videtur, et indifferenter de rebus omnibus tam spiritualibus, quam materialibus. Sed in utrisque hoc fundat in naturali capacitate, et ordine rerum. Et specialiter, in d. art., ad. 2, duo distincte dicit de rebus materialibus, unum quod Angelus non potest ab eis abstrahere, species, aliud, quod licet posset, non abstrahet quia jam illas habet, connaturales. In altero etiam loco ex professo de rebus materialibus loquitur, et negat non solum actum, sed etiam potestatem. Et ita sequuntur hanc sententiam Cajetanus, Ferrariensis et alii moderni ibi, et Capreolus, in 2, d. 3, q. 2, concl. 3, et in earum defensione, Bonaventura, in 2 p. distinctionis, art. 2, q. 1, Ægidius, 2 p., q. 2, art. 1, dub. 2, et art. 2, dub. 2, Argentina, ibid. 2, art. 4, Hervæus, q. 4, art. 3, Albertus, art. 15, et in sum., p. 2, tract. 4, q. 14, memb. 3, art. 2, et de quatuor coæquæv., 1 p., q. 5, art. 12, Henricus, quodl. 5, q. 14, Ægidius, etiam tract. de cog. Angel., Guillelmus Parisiensis, in tr. de Univers., lib. 2.

10. Probatur conclusio impugnando unum modum dicendi adversariorum. - Probatur breviter assertio, quia duobus modis intelligi potest hæc acceptio specierum ab objectis: uno modo, ut ex parte recipientis sit tantum passiva receptio, datio autem sit effective ab objecto vel solo, vel simul cum alio operante : alio modo, ut Angelus ipse efficiat in se talem speciem, dicatur autem illam ab objecto accipere, quia non nisi in præsentia illius, et quasi per excitationem, vel occasionem ejus illam in se format: sicut homo dicitur accipere species

« PredošláPokračovať »