Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

ea que ab illo facta sunt, non possunt esse talia, qualis est ipse qui fecit. Injustum est enim et stultum credere, quod opera paria sint artifici, et condita conditori. Quapropter, si pia fides est ut omnia bona Deus fecerit, quibus tamen ipse multo est excellentior longeque præstantior; origo et caput mali est peccatum, sicut Apostolus dixit: Radix omnium malorum est cupiditas: quam quidam sequentes, naufragaverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis (1 Tim. vì, 10). Si enim radicem omnium malorum quæris, habes Apostolum dicentem, radicem omnium malorum esse cupiditatem. Radicem radicis quærere non possum. Aut si est aliud malum, cujus radix non est cupiditas, non erit omnium malorum radix cupiditas. Si autem verum est, omnium malorum radicem esse cupiditatem, frustra aliud aliquod mali genus quærimus. Tua vero natura contraria quam inducis; quoniam jam respondi objectis tuis; quæso ut tu mihi dicere digneris, si illa natura contraria est totum malum, neque peccatum potest esse nisi ex illa, pœnam ipsa sola debet mereri, non anima a qua non est peccatum. At si dicis ipsam solam mereri pœnam, et animam non mereri; quæro cui data sit pœnitentia, quæ sit jussa pœnitere. Si anima jussa est pœnitere; ab illa peccatum, et ipsa voluntate peccavit. Nam si cogitur anima facere malum, neque illa est quæ malum facit 2; nonne stultum est et plenum dementiæ, ut gens tenebrarum peccaverit, et me pœniteat de peccatis? Nonne plenum dementiæ est, ut gens tenebrarum peccaverit, et mihi detur indulgentia peccatorum: qui possum dicere secundum fidem vestram, Quid feci? quid commisi? Apud te fui, integer fui, nulla labe contaminatus fui: tu me huc misisti, tu necessitatem passus es, tu cavisti regnis tuis, cum magna eis labes et vastitas immineret. Cum ergo noveris necessitatem qua hic oppressus sum, qua respirare non potui, cui resistere non potui; quid me accusas quasi peccantem? aut quid promittis indulgentiam peccatorum? Ad hoc sine ambagibus responde, si placet, sicut tibi ego sine ambagibus respondi.

FORT. dixit: Hoc nos dicimus, quod a contraria natura anima cogatur delinquere: cui non vis esse radicem, nisi hoc tantum, quod in nobis malum versatur; cum coustet exceptis nostris corporibus mala in omni mundo versari. Noǹ ista quæ in corporibus solum habemus in toto mundo versantur, et nominibus valent, bona; mala radix hæret. Nam dixit Dignatio tua quod hæc sit radix malorum, cupiditas, quæ in nostris corporibus versatur : cum quando non est cupiditas mali ex nostris corporibus, ex principali illa contraria natura versatur in toto mundo. Apostolus etenim nominavit id radićem esse malorum cupiditatem, non unum malum, quam dixisti radicem omnium malorum. Cupiditas vero non uno modo intelligitur, quam dixisti radicem esse omnium malorum, quasi quæ in corporibus nostris solum versetur: cum

Vaticanus codex, et stultum exigere, quod, etc.

• Aliquot Mss., neque in illa est quod malum facit. Fr. et Mss. hoc tantum loco, in cordibus nostris.

constel hoc quod in nobis versatur malum, ex auctore malo descendere, et portiunculam esse mali hanc radicem quam tu esse dicis; ut non sit ipsa radix, sed sit portiuncula mali, ejus mali quod ubique versatur. Quam radicem et arborem malam Dominus no. ster appellavit, nunquam fructus bonos afferentem, quam non plantavit Pater suus, ac merito eradicari et in ignem mitti (Matth. xv, 13, et m, 10). Nam quod dicis, contrariæ naturæ peccatum debere imputari; illa natura mali est : et id esse peccatum animæ, si post commonitionem Salvatoris nostri et sanam doctrinam ejus a contraria et inimica sui stirpe se segregaverit anima, et purioribus se adornans anima; aliter non posse substantiæ suæ reddi. Dictum est enim : Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Nunc vero quia veni, el locutus sum, et noluerunt mihi credere, veniam de peccato non habebunt ( Joan. xv, 22). Unde patet recte esse pœnitentiam datam post adventum Salvatoris, et post hanc scientiam rerum, qua possit anima, ac si divino fonte lota, de sordibus et vitiis tam mundi totius, quam corporum in quibus eadem anima versatur, regno Dei, unde progressa est, repræsentari. Nam dictum est ab Apostolo, quod prudentia carnis inimica sit Deo : legi enim Dei non est subjecta; nec enim potest (Rom. vIII, 7). Patet ergo his rebus, quod anima bona, factione illius quæ legi Dei non est subjecta, peccare videtur, non sua sponte. Namque idem sequitur, quod caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus curnem; ut non quæcumque vultis, illa faciatis (Galat. v, 17). Dicit iterum: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, el captivum me ducentem in lege peccati el mortis. Erge miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus, nisi gratia Dei per Dominum nostrum Jesum Christum (Rom. vii, 23-25), per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. vi, 14) ?

22. AUG. dixit: Agnosco et amplector testimonia divinarum Scripturarum, et fidei meæ quemadmodum congruant, sicut Deus donare dignabitur, paucis exponam. Liberum voluntatis arbitrium in illo homine fuisse dico, qui primus formatus est. Ille sic factus est, ut nihil omnino voluntati ejus resisteret, si vellet Dei præcepta servare. Postquam autem ipsc libera voluntate peccavit, nos in necessitatem præcipitati sumus, qui ab ejus stirpe descendimus. Potest autem unusquisque nostrum mediocri consideratione invenire verum esse quod dico. Hodie namque in nostris actionibus antequam consuetudine aliqua implicemur, liberum habemus arbitrium faciendi aliquid, vel non faciendi. Cum autem ista libertate fecerimus aliquid, et facti ipsius tenuerit animam perniciosa dulcedo et voluptas, eadem ipsa sua consuetudine sic implicatur, ut postea vincere non possit, quod sibi ipsa peccando fabricata est. Videmus multos jurare nolle : sed quia jam consuetudinein lingua tenuit, non posse refrenare, quin ea exeant de ore ipsorum, quæ non possumus

Sic Mss. Editio vero Lov., tam mundi quam corporis. omisso, totuus; pro quo editio Er., potius.

dicere ad mali stirpem non pertinere. Ut enim vobis-
cum his verbis agam, quæ utinam sicut de ore ve-
scum his verbis agam, quæ utinam sicut de ore ve-
stro non recedunt, ita et corde intelligantur: Per
Paracletum juratis. Si ergo vultis experiri verum
esse quod dico, instituite non jurare. Videbitis illam
consuetudinem ferri quo solet. Et hoc est quod ad-
versus animam pugnat, consuetudo facta in carne.
Ipsa est nimirum carnis prudentia, quæ quamdiu ita
legi Dei subjici non potest, tamdiu prudentia carnis
est: sed illuminata anima, desinit illa esse carnis pru
dentia. Sic enim dictum est, prudentiam carnis non
posse legi Dei esse subjectam, quemadmodum si dicere-
tur, glacialem nivem calidam esse non posse. Nullo
enim pacto, quamdiu nix est, calida esse potest. Sed
quemadmodum illa nix calore resolvitur, et desinit
nix esse, ut possit calescere: sic illa carnis pruden-
tia, id est, consuetudo facta cum carne, cum fuerit
mens nostra illuminata, et ad arbitrium divinæ legis
totum hominem sibi Deus subjecerit, pro illa consue-
tudine aniinæ mala facit consuetudinem bonam. Ex
quo illæ duæ árbores, bona arbor et mala arbor quas
commemorasti, verissime dictum est a Domino quod
suos fructus habeant; id est, neque bona possit
dare malos fructus, neque mala bonos, sed quam-
diu mala est. Accipiamus duos homines; bonum
hominem, et malum hominem. Quamdiu bonus
est, malos fructus dare non potest : quamdiu ma-
lus est, fructus bonos dare non potest. Sed ut in-
telligas istas duas arbores sic esse a Domino posi-
tas, ut ibi significaretur liberum arbitrium, non na-
turas esse istas duas arbores, sed voluntates nostras,
ipse ait in Evangelio: Aut facite arborem bonam,
facite arborem malam (Matth. xu, 33). Quis est qui
possit facere naturam ? Si ergo imperatum est nobis
ut faciamus arborem aut bonam aut malam, nostrum
est eligere quod velimus. De isto ergo peccato homi-
nis, et de ista consuetudine animæ facta cum carne
Apostolus dicit: Nemo vos seducat (Ephes. v, 6):
omnis creatura quæ a Deo facta est, bona est (1 Tim. IV,
4). Dicit idem apostolus quem tu ipse commemorasti :
Sicut per unius inobedientiam, peccatores constituti
sunt multi; sic et per unius obedientiam, justi consti-
tuentur multi (Rom. v, 19). Quoniam per hominem mors,
el per hominem resurrectio mortuorum. Quamdiu ergo
portamus imaginem terreni hominis (1 Cor. xv, 21,
49), id est, quamdiu secundum carnem vivimus, qui
vetus etiam homo nominatur, habemus necessita-
tem consuetudinis nostræ, ut non quod volumus fa-
ciamus. Cum autem gratia Dei amorem nobis divinum
inspiraverit, et nos su:e voluntati subditos fecerit, qui
bus dictum est, Vos in libertatem vocati estis (Galat. V,
15); et, Gratia Dei liberavit me a legé peccati›et mortis
(Rom vini, 2). Lex autem peccati est, ut quicumque
peccaverit, moriatur. Ab ista lege liberamur, cum
justi esse cœperimus. Lex mortis est, qua dictum est

aut

1 Hic Vaticanus codex addit: Non potestis dicere quod gens tenebrarum de nobis per Paracletum jurat.

In Vaticano codice, post, apostolus dicit, additur, Prucentia carnis inimica est Deo. De carnis autem natura dicit alio loco Apoloius, Nemo ros seducat.

[ocr errors]

homini Terra es, et in terram ibis (Gen. 11, 19). Ex ipso enim omnes 1 sic nascimur, quia terra sumus, et ipso enim omnes 1 sic nascimur, quia terra sumus, et in terram ibimus propter meritum peccati primi hominis. Propter autem gratiam Dei, quæ nos liberat a lege peccati et mortis, ad justitiam conversi liberamur: ut postea eadem ipsa caro quæ nos pœnis torsit in peccatis manentes, subjiciatur nobis in resurrectione, et nulla adversitate nos qualiat, quominus legem Dei et divina præcepta servemus (a). Unde quoniam ego respondi tuis, dignare tu respondere illud quod desidero, quemadmodum fieri possit ut si est Deo natura contraria, nobis imputetur peccatum, qui in illam naturam non voluntate, sed ab ipso Deo, cui noceri nihil poterat, missi sumus.

FORT. dixit: Hoc genere quemadmodum et Dominus dixit discipulis suis, Ecce ego mitto vos sicut ovcs in medio luporum (Matth. x, 16). Hinc sciendum est' quod non inimica mente Salvator noster agnos suos, id est, discipulos suos in medio luporum dirigere voluit, nisi esset aliqua contrarietas, quae in similitudine luporum eam deponeret, ubi et discipulos suos miserat: ut quæ forte in medio luporum animæ possent decipi, ad propriam substantiam revocarentur. Hinc ergo apparet antiquitas temporum nostrorum quam repetimus, et annorum nostrorum, ante mundi constitutionem hoc more missas esse animas contra contrariam naturam, ut eamdem sua passione subjicientes, victoria Deo redderetur. Nam dixit idem apostolus, quod non solum esset luctatio contra carnem et sanguinem, sed et contra principes et potestates, et spiritualia nequitiæ, et dominationem tenebrarum ret (Ephes. vi, 12). Si ergo utrobique mala versantur * nequitiae habentur ; jam non solum est malum in notris corporibus, sed in toto mundo, ubi videntur versari animæ, quæ sub cœlo isto versantur et impli

cale sunt.

23. Aug. dixit : Agnos suos Dominus in medio luporum nisit, id est, homines justos in medio hominum peccatorum, ad prædicationem Evangelii tempore hominis suscepti ab inæstimabili divina Sapientia, ut a peccato ad justitiam nos vocaret. Quod autem ait Apostolus, nobis colluctationem non esse adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et cætera que sunt commemorata ; hoc significat diabolum et angelos ejus, sicut etiam nos, peccato cecidisse et lapsos esse, et obtinuisse terrena, id est homines peccatores, qui quamdiu peccatores sumus, sub jugo eorum sumus; quemadmo- ́ dum, cum justi erimus, erimus sub jugo justitiæ : et contra illos luctam habemus, ut migrantes ad justitiam ab eorum dominatione liberemur. Ergo et tu dignare mihi breviter ad unum quod interrogo rcspondere. Noceri Deo non poterat, an poterat? Sed

[blocks in formation]

quæso mihi ut, Non poterat, respondeas.

FORT. dixit: Non poterat noceri.

24. AUG. dixit: Quare ergo huc nos misit secundum vestram fidem ?

FORT. dixit: Professio mea hæc est, quia noceri non poterat Deo, et quod Deus huc nos direxit. Sed quia id tibi contrarium est, tu dic qua ratione hic apparuit anima, quam nunc cupit Deus noster, et mandatis, et proprio Filio directo liberare ?

25. AUG. dixit: Quoniam video to interrogatis meis respondere non potuisse, et me aliquid interrogare voluisse, ecce satisfacio tibi, dummodo memineris te ad id quod interrogavi non respondisse. Anima quare hic sit in mundo involuta miseriis, non modo, sed paulo ante nescio quoties a me dictum est. Peccavit anima, et ideo misera est. Liberum arbitrium accepit, usa est libero arbitrio, quemadmodum voluit: lapsa est, ejecta de beatitudine, implicata est miseriis. Ad hoc tibi recitavi testimonium Apostoli dicentis: Sicut per unum hominem mors, sic et per unum hominem resurrectio mortuorum. Quid quæris amplius? Unde tu responde; cui noceri non poterat, quare huc nos misit?

FORT. dixit: Causa hæc quærenda est, cur huc ve ́nerit anima, aut quare eamdem Deus hinc cupit liberare, quæ in medio malorum vivit.

26. Aug. dixit: Hanc causam abs te quæro; id est, si Deo noceri non poterat, quare huc nos misit?

no

FORT. dixit: Quæritur a nobis, si Deo cere non possit, quare hue anima-missa fucris, aut qua ratione mundo permixta sit. Quod in co manifestum est quod ait Apostolus: Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Cur me ita formaveris ( Rom. ix, 20)? Si ergo causanda est hæc res, interrogandus est cur animam direxit' nulla cogente se necessitate. Si autem necessitas fuit mittendi animam, merito est et voluntas liberandi eam.

27. Aug. dixit: Premitur ergo Deus necessitate? FORT. dixit: Jam hoc est: noli ad invidiam excitare id quod dictum est, quod non necessitati facimus subditum esse Deum, sed voluntarie misisse animam.

28. AUG. dixit: Recita quod supra dictum est. Et recitatum est: Si autem necessitas fuit mittendi animam, merito est et voluntas liberandi eam. AUG. dixit: Audivimus: Si autem necessitas fuit mittendi animam, merito est et voluntas liberandi eam. Tu ergo dixisti fuisse necessitatem mittendi animam. Sed si modo voluntatem vis dicere, et hoc addo: Cui noceri nihil poterat, crudelis voluntas fuit mittendi animam ad tantas miserias. Quod refellendi causa quia loquor, veniam peto ab illius unius misericordia, in quo spem liberationis habemus ab omnibus erroribus hæretico

rum.

FORT. dixit: Nos dicere asseveras crudelem esse Victorini Mss., interrogandus est qui animam dire

ail. In Victorinis Mss., et ad hoc addo. In Vaticano, et hoc audio.

Deum mittendo animam: fecisse vero Deum hominem, et insufflasse in cum animam, quam utique præscivit in futuram miseriam involvi, et beneficio malorum non posse hæreditati suæ repræsentari. Hoc aut ignorantis est, aut dantis animam ad hæc mala quae supra memorata sunt. Id commemoravi, quia dixisti ante tempus non multum, quod adoptaverit sibi Deus animam, non quod ab ipso sit; aliud est enim adoptare.

29. AUG. dixit: De adoptione nostra memini me ante dies dixisse, secundum testimonium Apostoli, qui dicit nos vocatos in adoptionem filiorum (Ephes. 1, 5). Non ergo meum fuit illud, sed apostolicum respon sun. De qua re, id est, de ista adoptione, suo tempore, si placet, inquiramus : et de illa sine dilatione respondebo, cum tu meis objectionibus responde

ris.

FORT. dixit: Progressum dico fuisse animæ contra contrariam naturam, quæ natura Deo nocere nihil poterat.

30. Aug. dixit: Quid opus erat isto progressu, ubi nihil habebat Deus quod caveret, cui nocere nihil poterat?

FORT. dixit: Constat apud conscientiam vestram, a Deo venisse Christum ?

31. Aug. dixit: iterum me interrogas ? Ad interrogala responde.

FORT. dixit: Sic accepi in fide, quod voluntate Dei ipse huc venerit. 32. AUG.

Deus omnipotens, incommutabilis, cui noceri nibit possit, inviolabilis, lego dico quare huc animam ad miserias, ad errorem, ad ista quæ patimur, misit?

FORT. dixit: Dictum est enim : Potestatem habeo ponendi animam meam, el potestatem accipiendi eam (Joan. x, 18). Nunc dixit quod voluntate Dei progressa est anima.

53. AUG. dixit: Ego autem causam quæro, quare cum Deo noceri nihil possit....?

FORT. dixit: Nihil noceri Deo jam diximus, et in contraria natura esse animam diximus, ideo ut contrariæ naturæ modum imponeret: modo imposito contrariæ naturæ, sumit eamdem Deus. Ipse enim dixit, Potestatem habeo ponendí animam meam, el potestatem sumendi eam. Ilanc Pater mihi dedit potestatem ponendi animam meam, et sumendi eam. Deus ergo qui loquebatur in Filio, de qua anima diceret?

1 Vaticanus codex, et insibilasse.

Vox, dies, quæ in editione Lov. exciderat, restituitur ex libris aliis editis et manuscriptis.

Mss. Gallicani et Vaticani, de illa insibilatione respondebo. Forte quia supra Fortunatus pro, insufflasse, dixerat, insibilasse, sicuti in codice legitur Vaticano."

Editi, non dixit. Melior videtur lectio Victorinorum manuscriptorum, nunc dixit. Sive Fortunati sit illud, sive Augustini, cujus nomen in Victorinis iisdem Mss. collocatur ante: Nunc dixit quod voluntate Dei progressa est anima: ego autem, etc.

Vaticanus Ms. AUG. dixit: Ego quæro, cum Deo nocere nihil posset, cur huc animam miserit. FORT.: dixit : videri quod voluntate Dei progressa sit anima, hoc dico. AUG. dixit: Ego autem causam quæro, cum Deo nocere mahil possit, cur huc animam misit.

129

CONTRA ADIMANTUM MANICH. DISCIP., S. AUG. LIBER UNUS.

Constat esse animam nostram, quæ in his corporibus habetur, quod de ejus voluntate venerit, et de voluntate ipsius iterum assumatur.

34. AUG. dixit: Unde dixerit Dominus noster, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo sumendi eam, omnibus notum est: quia passurus erat, et resurrecturus. Ego autem abs te iterum atque iterum quæro, si Deo nihil noceri poterat, cur huc animas misit ?

FORT. dixit: Naturæ contrariæ modum imponere. 35. Auc. dixit: Et omnipotens Deus, misericors et omnium summus, ut modum imponeret naturæ contrariæ, ideo illam moderatam esse voluit, ut nos immoderatos efficeret ?

FORT. dixit: Sed ideo ad se revocat.

36. AUG. dixit: Si ad se revocat ab immoderatione, si a peccato, ab errore, a miseria; quid opus erat tanta mala animam pati per tantum tempus, donec mundus finiatur: cum Deo, a quo eam dicitis missam, noceri nihil possit ?

FORT. dixit: Quid ergo dicturus sum?

130

37. Aug. dixit: Et ego novi non te habere quid dicas, et me cum vos audirem in hac questione nunquam invenisse quod dicerem ; et inde fuisse adinonitum divinitus ut illum errorem relinquerem, et ad fidem catholicam me converterem, vel potius revocarem, ipsius indulgentia qui me huic fallacia semper inhærere non sivit. Sed si confiteris te non habere quod respondeas; omnibus audientibus et recognoscentibus, quoniam fideles sunt, catholicam fidem, si permittunt et volunt, exponam.

FORT. dixit: Sine præjudicio professionis meæ dixerim illa quæ a-te opponuntur cum retractavero meis cum majoribus, si minus responderint interrogationi huic meæ, quæ similiter a te nunc mihi offertur; erit in mea contemplatione (quia et ego animam meam cupio certa fide liberari) venire ad hujus rei inquisitionem, quæ a te mihi offertur, et ostensurum te polliceris.

AUG. dixit: Deo gratias.

IN SUBSEQUENTEM LIBRUM,

Vide lib. 1, cap. 22, Retractationum, tom. 1, col. 618, n. 1, a verbis, Eodem tempore (a), usque ad col. 620, n. 4, verbis, Cœlum et terram. M.

(a) Presbyteratus nimirum sui tempore dictavit subsequentem librum, quem în Retractationibus aliquanto post_concionein de Fide et Symbolo in Hypponensi concilio anni 593 habitam collocat, inter illa videlicet opuscula, quæ ad annum 394 aut 395 pertinent. Hujus etiam contra Adimantum operis meminit in fine libri 2 contra Adversarium Legis et Prophetarum, ubi nominato Adimanto Manichæi discipulo, subdit: Qui prænomine Addas dictus est.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

CONTRA ADIMANTUM

MANICHEI DISCIPULUM

Liber unus(").

+36

Conciliantur inter se Scripturarum sententiæ, quas de Testamento Vetere ac Novo, velut invicem contrarias Adimantus, utrumque Testamentum ab uno et eodem Deo esse non posse contendens, corraserat.

[blocks in formation]

illum non cognovit (Joan. 1, 10). Tribus enim modis refelluntur. Primo, quia cum dicitur, In principio fecit Deus cælum et terram; Trinitatem ipsam christianus accipit, ubi non solum Pater, sed et Filius et Spiritus sanctus intelligitur. Non enim tres deos, sed unum Deum credimus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum : quamvis Pater Pater, et Filius Filius sit, et Spiritus sanctus Spiritus sanctus. De qua unitate Trinitatis hoc loco longum est disputare. Deinde, quia ubi dicitur, Dixit Deus, Fiat, et factum est; ibi necesse est in

ADMONITIO PP, BENEDICTINORUM.

Hoc opus recognovimus ad Sorbonicos Mss. duos, Victorinos duos, totidem Vaticanos, ad Corbeiensem, Germanensem, Michaelinum, Casalinum, ad variantes lectiones Belgicorum quatuor, necnon ad editiones Am. Er. et Lov. Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. M. (a) Sery tus circiter annum 394.

:

telligatur per Verbum eum fecisse quod fecit. Verbum autem Patris est Filius. Non ergo repugnat hoc capitulum Geneseos, ubi scriptum est, Et Dixit Deus, Fiat, et factum est; illi loco Evangelii ubi dicitur, Et mundus per eum factus est, id est, per Dominum nostrum ; quia ipse est Verbum Patris per quod facta sunt omnia. Postremo, si propterea in Genesi non intelligitur Filius, quia non est dictum quod per Filium Deus fecerit; nec in Evangelio per Filium Deus et aves pascit, et lilia vestit (Matth. vi, 26 30), et cætera innumerabilia quæ ipse Dominus dicit Deum facere Patrem quamvis non dicat quod ea per Filium faciat. Quod autem etiam testimonium Apostoli adjungunt, quod ait de Domino nostro Jesu Christo, Ipse est primogenitus totius creaturæ; et omnia per ipsum facta sunt in cœlo et in terra, visibilia et invisibilia (Coloss. 1, 15 16); et hoc capitulum adversum esse dicunt Genesi, ubi Deus ita dicitur fecisse mundum, ut specialiter Filius ibi non sit nominatus : vehementer crrant; et non vident, si ita est, ipsum Apostolum sibi esse contrarium, cum aliò loco unum dicit, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom. x1, 36); et Filium non nominat. Quomodo autem hic Filius nominatus non est, intelligitur tamen; ita et in Genesi : et quomodo sibi hæc duo capitula Pauli non adversantur; ita nec Genesis Evangelio.

CAPUT II. — 1. De eo quod scriptum est: El consummavit Deus die sexlo omnia opera sua quæ fecit, et in septimo requievit ab eisdem omnibus operibus quæ ecerat (Gen. 11, 2).Huic etiam loco Manichæi calumniam movent, et dicunt Novo Testamento adversari quod in Genesi scriptum est, Deum septimo diè requievisse ab omnibus operibus suis quæ fecit: quoniam Dominus in Evangelio dicit, Pater meus usque nunc operatur (Joan.v, 17). Quod nullo modo contrarium est. Dominus enim Judæorum refellit errorem, qui putabant Deum sic requievisse die septimo, ut ex illo prorsus nihil operaretur. Requievit autem ab omnibus operibus suis quæ fecit, ut jam ultra non faceret mundum cum omnnibus quæ in eo sunt: non tamen ut etiam a mundi administratione requiesceret. Non enim scriptum est: Requievit Deus ab omnibus operibus suis, ut deinceps non operaretur. Sed scriptum est, Requievit Deus ab omnibus operibus suis quæ fecit : ut deinde non in faciendo mundo, a quo opere post perfectionem cessaveral; sed in administrando operaretur, in quo opere eum esse Dominus intimavit. Nec illa requies, quasi post laborem Deum pausam quæsisse, sed ab instituendis rerum naturis post earum rerum perfectionem cessasse significat, quamvis usque adhuc in administrandis operetur.

1

2. Sabbati autem observationes non intelligebant .udæi, qui putabant ab iis etiam operibus quæ ad salutem hominum valent, oportere cessari. Unde illos Dominus etiam aliis locis, de bove qui in puteum cecidit, et jumento quod solvendum est ut ad aquam ducatur, mirifica comparatione redarguit (Luc. XIV, 5, et xin, 15). Sabbatum autem, non repudiatum, sed • In Mss., de ove quæ.

intellectum a Christianis destitit quidem carnaliter observari, sed spiritualiter retinetur a sanctis, qui intelligunt vocem Domini vocantis ad requiem, et dicentis: Venite ad me, qui laboratis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est (Matth. xi, 28-30). Iloc sabbatum, id est, hanc requiem Scriptura illa significat, quam Judæi non intelligebant, et pro temporum dispensatione carnaliter sequebantur umbram, cujus umbra quasi corpus, id est, veritas nobis danda erat. Sed quemadmodum illa requies Dei post fabricatum mundum insinuatur; sic requiem, quæ nobis promittitur, post opera quæ in hoc mundo habemus, si justa fuerint, consequemur, septima scilicet eademque ultima parte sæculi, de qua longum est disputare. Non ergo Dominus rescindit scripturam Veteris Testamenti, sed cogit intelligi: nec sabbatum solvit ut pereat quod figurabatur, sed aperit potius ut appareat quod tegebatur.

1

CAPUT III.-1. De co quod scriptum est in Genesi: Et dixit Deus, Non est bonum solum hominem esse; faciamus ei adjutorium. Et immisit Deus Adæ somnum, el obdormivit ; et sumpsit unam de costis ejus, ex qua formavit Evam, quam adduxit ad Adam; et ait, Ideo relinquet homo patrem et matrem, et adhærebit uxori suæ (Gen. 11, 18-24). Huic rursus loco Manichæi calumniantur, dicentes contra Novum Testamentum 'esse islam sententiam, qua Deus scribitur et formasse mulierem, et viro conjunxisse: propterea, quia in Evangelio dicit Dominus, Omnis qui reliquerit domum, aut uxorem, aut parentes, aut fratres, aut filios propter regnum cœlorum, centies tantum accipiet in hoc tempore, et in futuro sæculo possidebit vitam æternam (Matth. xix, 29; Marc. x, 29-30, et Luc. xvin, 29-30). In qua calumnia miror eos sic esse cæcatos, vel potius non miror: Excæcavit enim illos, sicut scriptum est, malitia eorum (Sap. 11, 21). Sed tamen quis non videt tanta in Novo Testamento præcepta de uxore diligenda? Cur enim potius Vetus Testamentum dicunt adversari huic sententiæ Domini, qua dicit relinquendam esse uxorem propter regnum cœlorum, et non ipsum Novum sibi adversari? Quod nefas est dicere. Intelligenda enim sunt, non temere accusanda, quæ imperitis videntur esse contraria.

2. Nam et Dominus interrogatus a Judæis, utrum ei placeret dato libello repudii dimittere uxorem, respondit eis dicens: Non legistis quoniam qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos; et dixit, Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una? Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit in unum, homo non separet. Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii, et dimittere? Dicit illis Jesus: Quia ad duritiam cordis vestri permi

In MSS., septies tantum accipiet. Sic Augustinus citare solet. Abest, in unum, ab aliquot manuscriptis.

« PredošláPokračovať »