Obrázky na stránke
PDF
ePub

Natura, aut etiam consuetudo mala: namque
Neglectis urenda filix innascitur agris.
Illuc praevertamur, amatorem quod amicae
Turpia decipiunt caecum vitia, aut etiam ipsa haec
Delectant; veluti Balbinum polypus Hagnae.
Vellem in amicitia sic erraremus, et isti
Errori nomen Virtus posuisset honestum.
At, pater ut gnati, sic nos debemus, amici
Si quod sit vitium, non fastidire. Strabonem
Appellat Paetum pater; et Pullum, male parvus
Si cui filius est, ut abortivus fuit olim

Sisyphus, hunc Varum, distortis cruribus; illum
Balbutit Scaurum, pravis fultum male talis.
Parcius hic vivit? frugi dicatur. Ineptus
Et jactantior hic paullo est? concinnus amicis
Postulat ut videatur. At est truculentior, atque
Plus aequo liber: simplex fortisque habeatur.
Caldior est? acres inter numeretur. Opinor,
Haec res et jungit, junctos et servat, amicos.
At nos virtutes ipsas invertimus; atque

Sincerum cupimus vas incrustare. Probus quis
Nobiscum vivit ? multum est demissus homo. Illi
Tardo cognomen pingui damus. Hic fugit omnes
Insidias, nullique malo latus obdit apertum ;
Cum genus hoc inter vitae versemur, ubi acris
Invidia, atque vigent ubi crimina :
: pro bene sano
Ac non incauto, fictum astutumque vocamus.
Simplicior quis et est qualem me saepe libenter
Obtulerim tibi, Maecenas; ut forte legentem,

Aut tacitum, impellat quovis sermone molestus:
Communi sensu plane caret, inquimus. Eheu!
Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam !
Nam vitiis nemo sine nascitur: optimus ille est,
Qui minimis urguetur. Amicus dulcis, ut aequum
est,

Cum mea compenset vitiis bona; pluribus hisce,
Si modo plura mihi bona sunt, inclinet: amari
Si volet hac lege, in trutina ponetur eadem.
Qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,
Postulat, ignoscet verrucis illius: aequum est
Peccatis veniam poscentem reddere rursus.
Denique, quatenus excidi penitus vitium irae,
Cetera item nequeunt stultis haerentia; cur non
Ponderibus modulisque suis Ratio utitur? ac, res
Ut quaeque est, ita suppliciis delicta coërcet?
Si quis eum servum, patinam qui tollere jussus,
Semesos pisces tepidumque ligurrierit jus,
In cruce suffigat; Labeone insanior inter
Sanos dicatur. Quanto hoc furiosius atque
Majus peccatum est? Paullum deliquit amicus,
Quod nisi concedas, habeare insuavis? acerbus
Odisti et fugis, ut Rusonem debitor aeris;

Qui nisi, cum tristes misero venere Kalendae,
Mercedem aut nummos unde unde extricat, ama-
Porrecto jugulo historias, captivus ut, audit. [ras
Comminxit lectum potus, mensave catillum
Evandri manibus tritum dejecit? ob hanc rem,
Aut positum ante mea quia pullum in parte catini,

Sustulit esuriens, minus hoc jucundus amicus Sit mihi? Quid faciam, si furtum fecerit, aut si Prodiderit commissa fide, sponsumve negarit? Quîs paria esse fere placuit peccata, laborant, Cum ventum ad verum est: sensus, moresque repugnant,

Atque ipsa utilitas, justi prope mater et aequi. Cum prorepserunt primis animalia terris,

Mutum ac turpe pecus, glandem atque cubilia propter,

Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro
Pugnabant armis, quae post fabricaverat usus;
Donec verba, quibus voces sensusque notarent,
Nominaque, invenere. Dehinc absistere bello,
Oppida coeperunt munire, et ponere leges,
Ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter.
Nam fuit ante Helenam cunnus teterrima belli
Causa: sed ignotis perierunt mortibus illi,
Quos, venerem incertam rapientes more ferarum,
Viribus editior caedebat, ut in grege taurus.
Jura inventa metu injusti fateare necesse est,
Tempora si fastosque velis evolvere mundi.
Nec natura potest justo secernere iniquum,
Dividit ut bona diversis, fugienda petendis.
Nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idem-
Qui teneros caules alieni fregerit horti, [que,
Et qui nocturnus sacra divûm legerit. Adsit
Regula, peccatis quae poenas irroget aequas,
Ne scutica dignum horribili sectere flagello :

Nam, ut ferula caedas meritum majora subire
Verbera, non vereor; cum dicas esse pares res
Furta latrociniis, et magnis parva mineris
Falce recisurum simili te, si tibi regnum
Permittant homines. Si dives, qui sapiens est,
Et sutor bonus, et solus formosus, et est rex ;
Cur optas quod habes? Non nosti, quid pater, in-
quit,

Chrysippus dicat: Sapiens crepidas sibi nunquam,
Nec soleas, fecit; sutor tamen est sapiens. Quî?
Ut, quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen at-

que

Optimus est modulator; ut Alfenus vafer, omni
Abjecto instrumento artis, clausaque taberna,
Tonsor erat: sapiens operis sic optimus omnis
Est opifex solus, sic rex. Vellunt tibi barbam
Lascivi pueri; quos tu nisi fuste coërces,
Urgueris turba circum te stante, miserque
Rumperis, et latras, magnorum maxime regum.
Ne longum faciam : dum tu quadrante lavatum
Rex ibis, neque te quisquam stipator ineptum
Praeter Crispinum sectabitur; et mihi dulces
Ignoscent, si quid peccaro stultus, amici,
Inque vicem illorum patiar delicta libenter,
Privatusque magis vivam te rege beatus.

SATIRA IV.

EUPOLIS, atque Cratinus, Aristophanesque, poë

tae

Atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,
Si quis erat dignus describi, quod malus ac fur,
Quod moechus foret, aut sicarius, aut alioqui
Famosus, multa cum libertate notabant.
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
Mutatis tantum pedibus numerisque; facetus,
Emunctae naris, durus componere versus:
Nam fuit hoc vitiosus; in hora saepe ducentos,
Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno:
Cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles :
Garrulus, atque piger scribendi ferre laborem ;
Scribendi recte: nam,ut multum, nil moror. Ecce!
Crispinus minimo me provocat: Accipe, si vis,
Accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,
Custodes videamus, uter plus scribere possit.
Dî bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
Finxerunt animi, raro et perpauca loquentis:
At tu conclusas hircinis follibus auras,

Usque laborantes, dum ferrum molliat ignis,
Ut mavis, imitare. Beatus Fannius, ultro
Delatis capsis et imagine; cum mea nemo
Scripta legat,vulgo recitare timentis,ob hanc rem,
Quod sunt, quos genus hoc minime juvat, utpote
plures

« PredošláPokračovať »