Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

ad nonum Gallieni annum (Epiph., lib. de Pond. et Mens.), qui cum anno Christi 263 coincidit. Eusebius vero ad tempus Felicis papa et Diocletiani imperatoris (Euseb., lib. 7, cap 30-32), qui tamen ad imperium non pervenit, nisi fere post decennium a morte Felicis papæ, quæ contigit anno 275. Leo Magnus longius eamdem originem. submovet, ad annum scilicet a Christi resurrectione 260, Probo imperatore et Paulino consule (Leo, serm. 2 de Pentec.). Acta Collationis cum Felice manichæo, qui Catholicos seducturus cum venisset, per Augustinum feliciter ad Ecclesiæ communionem reductus est, nova catholicæ veritaLis tropea suppeditant, eodem Augustino duce reportata. Liber de Natura boni exsecrand. quorumdam illius sectæ hominum, « non tantum in Paphlagonia, sed etiam in Gallia degentium (Cap. 47), facinora detegit; habetque pro argumento ut ostendat, naturam incommutabilem Deum esse ac summum bonum, atque ab illo esse cæteras naturas, casqu in quantum naturæ sunt bonas; tura quid vel unde sit malum, et quanta mala Manichæi ponant in natura boni, quanta bona in natura mali, quas naturas finxit error ipsorum. Denique postremus liber contra Secundinum, dogmata perniciosissimæ hæresis penitus evertit, adeoque suo auctori placuit, ut ejus sententia, omnibus quæ adversus illam pestem scripserat, facile præponeretur.

De horum omnium scriptorum dignitate si quis judicium ferre velit, ea conferat cum aliis aliorum auctorum de eodem argumento lucubrationibus, quales sunt inter Græcos Serapion Thmucos Ægypti urbis episcopus, « qui ob elegantiam ingenii cognomen Scholastici meruit, » ait Hieronymus (Lib. de Scriptoribus ecclesiasticis); et Didymus Alexandrinus, Titus episcopus Bostrenus, et Zacharias episcopus Mytilenensis; inter Latinos Victorinus Afer ex quibus hic a Sirmondo editus inter opuscula dogmatica veterum quinque scriptorum, illi a Canisio tom. 5 antiq. lect.

[ocr errors]

Ad alia tomi hujus scripta quod attinet, unus codex qui sive casu, seu dedita opera, in platea maritima Carthaginensi venalis expositus erat, cujusdam hæretici anonymi librum continens, materiam præbuit duobus libris contra adversarium Legis et Prophetarum; in quo Cassiodorus senator scribit multa de Legis divinæ quæstionibus enodari. Librum contra Priscillianistas et Origenistas Orosio acceptum referre debemus. In hujus consultatione libro præfixa ambiguam quamdam de anno recondito lectionem, quæ negotium legentibus facessebat, unius codicis ope restituimus. Nam cum antea legeretur « Terra illa..... si eamdem anno illo recondito apud te mandando; » ita scriptum habetur in veteri exemplari, « si eam de manna illo recondito tu apud me mandando et replendo visitaveris. » Quæ verba ab Orosio diriguntur ad Augustinum, de quo in consequentibus ait, se et plurimos secum, ut Augustini « eloquium velut ros super eos descendat» exspectare. Ad hæc autem elogia ingenitam sibi modestiam objecit Augustinus, cum de obscuris quibusdam quæstionibus interrogatus, qualis est illa de Angelorum distinctione, ab his solvendis se excusat, ignorantiam ingenue professus his verbis : « Sed, quo me contemnas, quem magnum putas esse doctorem, quænam ista sint, et quid inter se differant, nescio » (Lib. contra Priscill., cap. 11).

Denique postrema hujusce tomi opuscula adversus Arianos exarata sunt. Et quidem primo loco liber contra Sermonem Arianorum, qui plures quam triginta errorum articulos continebat, de verbo summatim refutatur. Tum subsequitur Collatio sub finem vitæ a sancto Doctore habita cum Maximino episcopo, quæ non minus Ecclesiæ Catholicæ gloriosa alque arianæ hæresi exitiosa fuit, quam alia non paucis ante annis cum Pascentio comite inita. Hanc demum cum Maximino Collationem subsecuti sunt libri contra eumdem arianum episcopum duo, merito quidem jure ab Agathone papa in sexto Concilio generali cum præstantissimi Doctoris commendatione laudati.

His succedunt libri de Trinitate, quos, cum in tomo tertio antehac locum tenuerint, in hunc locum consulto rejecimus, ob magnam cum prædictis opusculis affinitatem: propterea quod in his de Trinitate libris Arianorum passim argumenta refelluntur. Cæterum Erasmi de hoc egregio opere censura satis arguit, eum nonnisi leviter in eorumdem librorum leclione fuisse versatum. Non immoramur confutandæ hominis præcipiti sententiæ, rati sufficere antidoti loco Cassiodori judicium, qui de his libris ita censuit in libro Institutionum, cap. 16: « S. Augustini quindecim libri, quos de sancta Trinitate mirabili profunditate conscripsit, curiosa vobis intentione meditandi sunt. » Augustinus quidem modeste, pro suo more, de hoc opere loquitur, aitque id argumenti a se non fore tractandum, si græcorum Patrum opera hac de re conscripta in latinum eloquium translata fuissent, aut si quis alius difficultates sibi propositas solvere et illustrare voluisset. At nihil de hujusce operis dignitate detrahere debet modesta id genus auctoris professio. Et certe qui res theologicas his temporibus accuratius investigarunt, fatentur neminem ante Augustinum satis explicasse invisibilitatem Filii Dei contra Arianos, rec objectas ab eis difficultatum umbras tanto cum lumine dispulisse. Unde Græcis ita admirabile visum est istud opus, ut illud suæ gentis hominibus proprium fecerint.

Superest agendum de Appendice, in qua continentur tractatus contra quinque Læreses, contra Judæos, Paganos, et Arianos, de Fide contra Manichæos, de Unitate Trinitatis contra Felicianum arianum, qui omnes in editionibus Lovaniensis recognitionis Augustino tributi fuerant: sed quam perperam evincent, ut credimus, Admonitiones, quas singulis tractatibus præfigemus suis locis. Consimiles aliis Appendicis opusculis apponemus, quorum veros ac genuinos, quoad fieri poterit, auctores retegere conabimur.

His ergo Leviter delibatis, Lectorem ad subjecta opera pervolvenda festinantem diutius hoc in limine remorari nefas ducimus. Longe profecto jucundius erit inspicere hærescon eversionem Jesu Christi virtute ab Augustino factam; de qua nobis id dicere liceat, quod in sermone de Cataclysmo scriptum legitur: « In illo populo, fratres, in quo multa miracula fa<«< ciebat Moyses per virgam, exsurrexerunt magi Pharaonis, facientes et ipsi prodigia «< contra famulum Dei Moysen. Sed ad hoc quædam mira facere permissi sunt, ut mirabilius a vincerentur. Magi Pharaonis quid aliud significabant, nisi omnes hæreticos ministros « diaboli, qui sub nomine Christi devorare cupiunt populum Christi ? Scatent nunc hæreses << in hanc terram, tanquam serpentes magorum, quos devoravit et devorat ille serpens <«< exaltatus in ligno.... Fuit hic, ut nostris, dilectissimi, viperea doctrina Donatistarum : a contrita est, consumpta est. Mox Maximianistarum serpentina fraus pullulavit : contrita « est, consumpta est. Manichæorum venenum aspidis subrepserat : contritum est, consum«ptum est. Pelagianorum novum dogma a ministris diaboli, tanquam a magis Pharaonis « excitatum, illi nostro serpenti certamen indixit: conteritur, consumitur.... Ecce nobis << unus anguis Arianus, olim mortuus, insultat:... redi, Moyses noster; redi virga; redi, ser<< pens Christe; contere caput draconum, dic quid sis cum Patre te audiamus docentem, « non hæreticum blasphemantem » (Cap. 5, tom. 6, cel. 696-697).

ADMONITIO

IN LIBRUM DE HÆRESIBUS.

:

Ad scribendum hunc librum hortator atque auctor Augustino fuit Quodvultdeus diaconus Carthaginensis. Eo spectant subsequentes epistolæ : prima Quodvultdei est Augustinum rogantis ut hæresum edat catalogum, proprios quibusque errores ac ritus paucis complectentem; secunda vero Augustini excusantis operis difficultatem, remque ab aliis tentatam jam esse admonentis. Rescribit Quod vultdeus, vehementer ab eo contendens ut id munus petitioni ipsius, imo universali desiderio non deneget. Tunc demum victus Augustinus jaborem et curam in se recipit scribendi de harresibus, dum per alias occupationes licebit. Nunc enim imposita sibi necessitate refellendi Julianum, se etiam ab incœpta opusculorum suorum recognitione (quam rem plurimum necessariam judicat) avocari testatur; additque se hujus recognitionis duo volumina jam absolvisse retractatis omnibus libris suis. Haec duo volumina circiter annum Christi 427 perfecta observamus in tomo primo: quibus quandoquidem posterior est ipse de Hæresibus liber, ad annum circiter 428 revocandus videtur. Possidius in Indiculo, cap. 5, notat, De Hæresibus ad Quodvulideum diaconum, imperfectum opus. Et Isidorus de Viris illustribus, cap. 9, Primasius, inquit, Africanus episcopus composuit sermone scholastico de Hæresibus tres libros, directos ad Fortunatum episcopum, explicans in eis quod olim B. Augustinus in libro Hæreseon imper fectum morte interveniente reliquerat. Nempe alteram operis partem, ad ostendendum quid hæreticum faciat, pollicetur Augustinus in præfationis fine, quam partem morte præventus non attigit.

De eodem libro epistolæ quatuor.

EPISTOLA CCXXI.

Domino merito venerabili, et vere beatissimo patri AUGUSTINO episcopo, QUODvultdeus diaconus. 1. Diu trepidus fui, et ausus hos meos aliquoties distuli: sed me principaliter, ut dici assolet, animavit beatitudinis tuæ benevolentia omnibus comprobata; quam dum considero, magis timui, ne non petendo su- . perbus, non quærendo desidiosus, non pulsando piger a Domino judicarer. Sufficere autem mihi crederem hujusmodi tantummodo voluntatem, si fructum adipisci non possem : cum autem pro certo noverim, ostium divini sermonis, quod Venerationi tuæ cœlestis gratia patefecit, paratam esse mentem tuam sanctam, quam possidet Christus, non solum cunctis volentibus pandere, verum etiam nolentibus, ut introire non pigeat, persuadere; occupationi Reverentiæ tuæ multiloquio superfluo moram non faciam, sed desiderium obsecrationis meæ breviter indicabo.

2. Nonnullos in clero hujusce etiam amplissimæ civitatis esse imperitos, ex me ipso conjicio; et quantum universo illi ordini profuturum sit quod expeto, considerationi Sanctitatis tuæ discutiendum offero. Privile gio namque cunctorum qui hoc de spiritualibus tuis laboribus promerentur, etiam me indignum consecuturum esse præsumo, domine merito venerabilis, et vere beatissime pater. Precor igitur Beatitudinem tuam, ut ex quo christiana religio hæreditatis promissæ nomen accepit, quæ hæreses fuerint, sint ; quos errores intulerint, inferant; quid adversus catholicam Ecclesiam senserint, sentiant, de fide, de Trinitate, de Baptismo,

13. de pœnitentia, de homine Christo, de Deo Christo, de resurrectione, de Novo et Vetere Testamento, et omnia omnino, quibus a veritate dissentiunt: quæ etiam Baptismum habeant, quæve non habeant; et post quas baptizet, nec tamen rebaptizet Ecclesia, qualiter suscipiat venientes, et quid singulis lege, auctoritate, atque ratione respondeat, digneris exponere.

3. Nec me tantæ Beatitudo tua credat ineptiæ, ut non inspiciam quantis et quam ingentibus voluminibus opus sit, ut possint ista dissolvi. Verum hoc ego fieri.non expeto; id enim multipliciter factum esse non dubito sed breviter, perstricte atque summatim, et opiniones rogo cujuslibet hæresis exponi, et quid contra teneat Ecclesia catholica, quantum instructioni satis est, subdi: ut velut quodam ex omnibus concepto commonitorio, si quis aliquam objectionem aut convictionem uberius, plenius ac planius nosse voluerit, ad opulenta et magnifica volumina transmittatur, quibus a diversis, et præcipue a Veneratione tua in hoc ipsum constat elaboratum. Sufficiet autem admonitio talis, ut puto, doctis et imperitis, otiosis et occupatis, et ad cujuslibet gradus ministerium Ecclesia undecumque promotis; dum et ille qui multa legit, cadem breviter recordatur, et compendio ignarus instruitur, ut noverit quid tencat, quid evitet; quid aversetur ne faciat, quid ut facial assequatur. Fortassis autem, si tamen quod arbitror verum est, etiam adversus calumniantium malignas mentes et dolosa labia opus hoc parvum inter cætera mirifica testimonio coronæ tuæ non decrit : ut quibus patet campus calumniandi profusior, validis et ex omni parte conclusis fidei limitibus coarctati, omnibusque veritatis telorum generibus circumacti, etiam uno multiformi jaculo repente prostrati, morticinos spiritus non audeant anhelare.

4. Video quam onerosus existam meliora cogitanti, et disponenti majora sancto seni, et querelas corporis sustinenti. Sed per Christum Dominum rogo, qui te participem sapientiæ suæ sine invidia esse concessit, ut hanc gratiam dones indoctis Ecclesiæ, qui te agnoscis sapientibus atque insipicntibus debitorem (Rom. 1, 14), merito ac jure dicturus: Videte quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem (Eccli. xxiv, 47, el xxxm, 18). Potui adhuc offerre supplices et multiplices preces, et mecum imperitorum classes adsciscere sed malui jam audire dictantem, quam occupare legentem.

EPISTOLA CCXXII.

Dilectissimo filio et condiacono QUODVULTDEO, AUGUSTINUS episcopus.

1. Acceptis litteris Charitatis tuæ, ubi a me ardentissimo studio postulasti, ut de omnibus hæresibus, quæ post Domini Salvatoris adventum adversus ejus doctrinam pullulaverunt, aliquid breviter scriberem ; quam sit hoc difficile, continuo reperta occasione rescripsi per filium meum Hipponensium primarium Philocalum : mox autem etiam ista oblata est, qua nunc rescribo, et breviter difficultatem operis ejus ostendo.

2. Philastrius quidam Brixiensis episcopus, quem cum sancto Ambrosio Mediolani etiam ipse vidi, scripsit hinc librum; nec illas hæreses prætermittens, quæ in populo Judæo fuerunt ante adventum Domini, easque viginti octo commemoravit : et post Domini adventum centum viginti octo. Scripsit hinc etiam græce episcopus Cyprius Epiphanius, in doctrina catholicæ fidei laudabiliter diffamatus: sed ipse utriusque temporis. hæreses colligens, octoginta complexus est. Cum ergo ambo id vellent facere quod a me petis, quantum tamen: inter se differant de numero interim sectarum, vides: quod utique non evenisset, nisi aliud uni eorum videretur esse hæresis, et aliud alteri. Neque enim putandum est aliquas ignorasse Epiphanium, quas noverat Philastrius, cum Epiphanium longe Philastrio doctiorem invenerimus; ita ut Philastrium potius dicere deberemus latuisse plurimas, si tam plures esset ille complexus, et iste pauciores. Sed procul dubio in ea quæstione ubi disceptatur quid sit hæresis, non idem videbatur ambobus; et revera hoc omnino definire difticile est et ideo cavendum, cum omges in numerum redigere conamur, ne prætermittamus aliquas, quamvis. hæreses sint; aut annumeremus aliquas, cum hæreses non sint. Vide ergo ne forte librum sancti Epiphanii tibi mittere debeam ipsum enim arbitror Philastrio doctius hinc locutum ; qui possit apud Carthaginem in latinam linguam verti facilius atque commodius, ut tu potius præstes nobis, quod quæris a nobis.

3. Perlatorem multum commendo. Subdiaconus est de nostra diœcesi; de fundo autem viri spectabilis, nobisque charissimi Orontii. Pro illo autem, et pro ejus patre, a quo adoptatus est, etiam ad ipsum scripsi ; quas litteras cum legerit christiana Benignitas tua, peto ut eas apud memoratum virum tua intercessione adjuvare digneris. Misi autem cum illo etiam bominem Ecclesiæ, ne ad tuam Sanctitatem difficilis ei esset accessus : non enim parum de illo sollicitus sum, a qua me sollicitudine Dominus, ut spero, per tue charitatis instan tiam liberabit. Peto etiam mihi rescribere non graveris, quemadmodum sit in fide catholica ille Theodosius, per quem Manichæi nonnulli sunt proditi; et ipsi quos ab co proditos, putamus esse correctos. Si quid etiam de profectione sanctorum episcoporum forte audivisti, fac ut noverim. Deo vivas.

EPISTOLA CCXXIII.

Domino merito venerabili, ac beatissimo sacro patri AUGUSTINO episcopo, QUEDVULTDEUS diaconus. 4. Unum quidem Reverentiæ tuæ commonitorium, quod per ccclesiasticum dignatus es destinare, suscepi.

Nam quod prius directum esse Beatitudo tua significavit, per virum honorabilem Philocalum, nécdum ad me pervenit. Verum quamvis conscius propriorum semper fuerim peccatorum, nunc tamen evidenter agnovi, adipiscendo illi quod exoravi muneri, meam toti Ecclesiæ impedimento esse personam. Sed omnino confido, quoniam qui per Unici sui gratiam humani generis dignatus est delere facinora, nec mea in perniciem cunctorum prævalere permittet, potiusque ubi abundavit peccatum, gratiam faciet redundare (Rom. v, 20), domine merito venerabilis, ac beatissime pater. Difficultatem operis, quod instruendis imperitissimis nobis per tuam beneficentiam præstari suppliciter exoravi, nec ipse ignorans ante prædixi; sed de divini fontis ubertate, quam tibi Dominus tribuit, veraci corde præsumpsi.

2. Nam etsi Philastrius et Epiphanius venerandi episcopi tale aliquid scripsisse memorantur, quod procu. dubio me inter extera, imo sicut omnia, latet; non tamen arbitror cos hanc curam diligentiamque adhibuisse, ut singulis quibusque opinionibus contrarias etiam opiniones adjungerent, ritusque subjicerent; tum denique opus illud utriusque qualecumque sit non habet fortassis cam, quam desidero brevitatem. Frustra etiam homini, qui latina non didicit, græca facundia delegatur; quia non ego tantummodo consilium, sed et auxilium postulavi. Quid autem Venerationem tuam de interpretum non solum difficultate, sed etiam obscuritate admoneam, cum ipse hoc magis ac plene dijudices? Accedit ad causam, quod nonnullæ etiam post illorum obitum hæreses emersisse doceantur, quarum nullam illi fecerint mentionem.

3. Quamobrem ad peculiare patrocinium pietatis tux confugio, et voce mea, sed universali desiderio, paratum ad misericordiam sacrosanctum pietatis pectus appello; sequestratis saporibus peregrinis, considerate textu prioris epistoke, panem Afrum, quem nostra provincia solet habere præcipuum, cœlesti etiam mauna conditum, sero pulsanti et famem patienti non deneges. Profecto enim nec ego pulsare cessabo, donec ipse concedas ut quod non impetrat privilegium, ubi nullum est meritum, saltem indefessa importunitas mercatur.

:

EPISTOLA CCXXIV.

Domino sinceriter dilectissimo, fratri et condiacono QUODVULTDEO, AUGUSTINUS episcopus.

1. Cum mihi hæc scribendi offerretur occasio per Fussalensem presbyterum, quem commendo Charitati tua, recensui epistolam tuam, in qua pelis, ut de hæresibus, quæ oriri potuerunt ex quo Domini in carne nuntiari cœpit adventus, aliquid scriberem. Hoc autem feci, ut viderem utrum jam deberem opus ipsum' aggredi, et inde tibi aliquid mittere; ubi considerares tanto esse difficilius, quanto vis effici brevius. Sed ne hoc quidem potui, talibus curis supervenientibus impeditus, a quibus omnino dissimulare non possem : nam me et ab eo, quod habebam in manibus, averterunt.

2. lloc autem est ubi respondeo libris Juliani, quos octo edidit post illos quatuor, quibus ante respondi. Hos enim cum Romæ accepisset frater Alypius, nondum omnes descripserat, cum oblatam occasionem noluit præterire, per quam mihi quinque transmisit; promittens alios tres cito se esse missurum, et multum instans ne respon lere differrem Cujus instantia coactus sum remissius agere quod agebam; ut operi utrique non deessem, uni diebus, alteri noctibus, quando mihi ab aliis occupationibus hinc atque hinc venire non desistentibus parceretur. Agebam vero rem plurimum necessariam : nam retractabam opuscula mea, et si quid in eis me offenderet, vel alios offendere posset, partim reprehendendo, partim defendendo, quod legi deberet et posset, operabar. Et duo volumina jam absolveram, retractatis omnibus libris meis, quorum numerum nesciebam: eosque ducentos triginta duos esse cognovi. Restabant epistolæ, deinde tractatus populares, quos Græci homilias vocant. Et plurimas jam epistolarum legeram, sed adhuc nihil inde dictaveram, cum me etiam isti Juliani libri occupare cœperant, quorum nunc quarto respondere cœpi. Quando ergo id explicavcro, quintoque respondero, si tres non supervenerint, dispono (si Deus voluerit) et quod poscis incipere, simul agens utrumque, et hoc scilicet, et illud de retractatione opusculorum meorum, nocturnis et diurnis temporibus in singula distributis.

3. lloc ideo insinuavi Sanctitati tua, ut quantum tibi desiderium est sumendi quod poscis, tanto flagrantius a Domino mihi poscas adjutorium, quo serviam laudabili studio tuo, atque utilitati eorum quibus id existimas profutarum, domine sinceriter dilectissime frater. Commendo iterum perlatorem, et negotium propter quod eo perrexit; si cognoveris apud quem agendum sit, peto ne pigeat adjuvare. Non enim possumus necessitates hominum ejusmodi deserere, qui nostri non coloní, sed, quod majus est, fratres sunt, et in charitate Christi ad curam pertinent nostrain. Deo vivas.

.

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE HÆRESIBUS

AD QUODVULTDEUM

Liber unus(@).

Quod petis sarpissime atque instantissime, sancte fili Quod vultdeus, ut de hæresibus aliquid scribam. dignum lectione cupientium dogmata devitare contraria fidei christianæ, et christiani nominis obumbratione fallentia; scias me olim longe antequam peteres, facère cogitasse, atque fuisse facturum, nisi diligenter considerans quale quantumque id esset, ultra vires meas esse sentirem. Sed quoniam fateor nullum mihi, ut te, institisse poscendo; in ipsa tam molesta instantia tua etiam tuum nomen attendi, et dixi: Aggrediar, et faciam quod vult Deus. Hoc enim Deum velle confido, si me ad hujus operis terminum misericordi favore perduxerit, ut per ministerium linguæ meæ tanta hujus rei difficultas aut ostendatur tantummodo, aut ipso etiam plenius adjuvante tollatur. Quorum duorum, quod priore loco posui, jam diu est ut animo volvo ac revolvo, et quadam meditatione contueor : quod autem postea dixi, non me accepisse confiteor; et utrum dum hoc ago, ut efficiam, dum peto, dum quæro, dum pulso, sim fortasse accepturus ignoro scio me tamen nec petiturum, nec quæsiturum ac pulsaturum quantum sal est, nisi et hunc affectum munere divine inspirationis accepero. In hoc igitur opere, quod te vehementer urgente in Dei voluntate suscepi, cernis me ut id peragam non tam crebrescentibus ad me tuis petitionibus esse cogendum, quam piis ad Deum non solum tuis, verum et aliorum fratrum, quos tibi in hanc rem fideles socios potueris invenire, orationibus adjuvandum. Quod ut fiat, has ipsas primas hujus laboris mei partes, ubi est ista prælocutio, curavi“ tue Charitati in auxilio Domini accelerare mittendas: ut propter illa quæ restant, noveritis quantum pro me orare debeatis, quicumque nosse potueritis, a me jam fuisse susceptum hoc tam grande negotium, quod a me desideratis impleri.

Petis ergo (quod tux indicant litteræ, quas ad me dedisti, cum primum a me petere ista cœpisti) ut

exponam breviter, perstricte atque summatim, ex quo. christiana religio hæreditatis promissæ nomen accepit, quæ hæreses fuerint, sint; quos errores intulerint, in ferant; quid adversus catholicam Ecclesiam senserint, sentiant, de fide, de Trinitate, de Baptismo, de pœnitentia, de homine Christo, de Deo Christo, de resurrectione, de Novo et Vetere Testamento. Istas autem inquisitiones tuas in immensum procedere cum videres, putasti cujusdam generalitatis adhibendum esse compendium, atque dixisti : Et omnia omnino, quibus a reritate dissentiunt. Deinde addidisti: Quæ etiam Baptismum habeant, quæve non habeant; et post quas baptizet, nec tamen rebaptizet Ecclesia : qualiter suscipiat venientes; et quid singulis lege, auctoritate, atque ratione respondeat. llæc omnia cum quæris ut exponantur a me, miror luculentum ingenium tuum, tot tantarumque rerum et sitire veritatem, et fastidium jam timendo poscere brevitatem. Sed vidisti etiam ipse quid hoc loco possem tuæ hujus epistole cogitare; et quasi vigilanter occurristi cogitationi mer, dicens: Nec me tantæ Beatitudo tua credat ineptiæ, ut non inspiciam quantis et quam ingentibus voluminibus ̧ opus sit, ut possint ista dissolvi. Verum hoc ego fieri non exspecto: id enim multipliciter factum esse non dubito. Et tanquam consilium subjiciens, quomodo possit et servari brevitas, et veritas pandi, adjungis ea verba quæ paulo ante jam posui, et dicis: Sed breviter, perstricte atque summatim opiniones rogo cujuslibet hæresis poni, et quid contra teneat Ecclesia catholica, quantum instructioni satis est, subdi. Ecce iterum mittis in longum : non quia dici istà breviter sive non valent, sive non debent; sed quia tam multa sunt, ut quamlibet breviter dicenda multas litteras flagitent: tu autem ut velut quodam, inquis, ex omnibus concepto commonitorio, si quis aliquam objectionem aut convictionem uberius, plenius, ac planius nosse voluerit, ad opulenta et magnifica volumina transmittatur, quibus a diversis, et præcipue, inquis, a Ve

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Liber de Hæresibus ad Quodvultdeum recognitus est denuo ad codices manuscriptos Vaticanos quinque, et ad Gallicanos duodecim; scilicet Regios duos, quatuor Colbertinos, Dominicanorum majoris conventus Parisiensis unum, ad Victorinum, Becheronensem, Beccensem, Floriacensem, Michaelinum; ad varias lectiones Belgicorum septem quibus Theologi Lova nionses usi sunt; postremo ad editiones Joannis Amerbachii, Desiderii Erasmi, ac Theologorum Lovaniensium. Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. Editi, expeto. At Mss., exspecto.

(a) Scriptus irciter anuum 128.

« PredošláPokračovať »