Obrázky na stránke
PDF
ePub

ODE XVI.

AD VARUM

NULLAM, Vare, sacrâ vite priùs severis arborem
Circa mite solum Tiburis, et mœnia Catili :
Siccis omnia nam dura Deus proposuit; neque
Mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.

Quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat?

5

Quis non te potiùs, Bacche pater, teque, decens Venus? At ne quis modici transiliat munera Liberi,

Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero
Debellata; monet Sithoniis non levis Evius,
Quum fas atque nefas exiguo fine libidinum
Discernunt avidi. Non ego te, candide Bassareu,
Invitum quatiam: nec variis obsita frondibus
Sub divum rapiam. Sæva tene cum Berecynthio
Cornu tympana, quæ subsequitur cæcus Amor sui,
Et tollens vacuum plùs nimio Gloria verticem,
Arcanique Fides prodiga, perlucidior vitro.

ODE XVII.

AD MECENATEM.

VILE potabis modicis Sabinum
Cantharis, Græcâ quod ego ipse testâ

Conditum levi, datus in theatro

Quum tibi plausus,

Care Mæcenas eques, ut paterni
Fluminis ripæ, simul et jocosa
Redderet laudes tibi Vaticani

Montis imago.

Cæcubum et prælo domitam Caleno
Tu bibes uvam: mea nec Falernæ

Temperant vites neque Formiani

Pocula colles.

2

10

15

5

10

ODE XVIII.

IN DIANAM ET APOLLINEM.

DIANAM teneræ dicite virgines:
Intonsum, pueri, dicite Cynthium:
Latonamque supremo
Dilectam penitùs Jovi.

Vos lætam fluviis, et nemorum comâ,

Quæcunque aut gelido prominet Algido,
Nigris aut Erymanthi

Silvis, aut viridis Cragi:

Vos Tempe totidem tollite laudibus,
Natalemque, mares, Delon Apollinis,
Insignemque pharetrâ,

Fraternâque humerum lyrâ.

Hic bellum lacrymosum, hic miseram famem

Pestemque, a populo et principe Cæsare, in

Persas atque Britannos

Vestrâ motus aget prece.

[blocks in formation]

5

10

15

5

10

15

Quod latus mundi nebulæ malusque
Jupiter urget;

Pone sub curru nimiùm propinqui
Solis, in terrâ domibus negatâ :
Dulcè ridentem Lalagen amabo,
Dulcè loquentem.

ODE XX.

AD VIRGILIUM.

Quis desiderio sit pudor aut modus
Tam cari capitis? Præcipe lugubres
Cantus, Melpomene, cui liquidam Pater

Vocem cum citharâ dedit.

Ergo Quinctilium perpetuus sopor
Urget! cui Pudor, et Justitiæ soror
Incorrupta Fides, nudaque Veritas,

Quando ullum inveniet parem?

20

5

Multis ille bonis flebilis occidit;

Nulli flebilior quàm tibi, Virgili.

10

Tu frustrà pius, heu! non ita creditum
Poscis Quinctilium deos.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

"TE maris et terræ numeroque carentis arenæ Mensorem cohibent, Archyta,

Pulveris exigui prope littus parva Matinum

Munera; nec quidquam tibi prodest Aërias tentâsse domos, animoque rotundum

Percurrisse polum, morituro!"

"Occidit et Pelopis genitor, conviva deorum,

Tithonusque remotus in auras,

Et Jovis arcanis Minos admissus habentque

Tartara Panthoïden, iterum Orco

Demissum, quamvis, clypeo Trojana refixo

Tempora testatus, nihil ultra

Nervos atque cutem morti concesserat atræ;
Judice me, non sordidus auctor

Naturæ verique. Sed omnes una manet nox,
Et calcanda semel via leti.

Dant alios Furiæ torvo spectacula Marti:
Exitio est avidum mare nautis :

5

5

10

15

Mixta senum ac juvenum densentur funera; nullum

Sæva caput Proserpina fugit.

Me

quoque devexi rapidus comes Orionis

Illyricis Notus obruit undis.

At tu, nauta, vagæ ne parce malignus arenæ

Ossibus et capiti inhumato

Particulam dare: sic, quodcunque minabitur Eurus

Fluctibus Hesperiis, Venusinæ

Plectantur silvæ, te sospite; multaque merces,
Unde potest, tibi defluat æquo

Ab Jove, Neptunoque sacri custode Tarenti!
Negligis immeritis nocituram

Postmodo te natis fraudem committere? Fors et
Debita jura vicesque superbæ

Te maneant ipsum: precibus non linquar inultis;
Teque piacula nulla resolvent.

Quanquam festinas, non est mora longa; licebit
Injecto ter pulvere curras."

ODE XXIV.

AD ICCIUM.

Icci, beatis nunc Arabum invides
Gazis, et acrem militiam paras
Non antè devictis Sabææ

Regibus, horribilique Medo

Nectis catenas. Quæ tibi virginum,

Sponso necato, barbara serviet?

Puer quis ex aulâ capillis

Ad cyathum statuetur unctis,

20

25

30

35

5

Doctus sagittas tendere Sericas

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »