Natura, aut etiam consuetudo mala : namque hoc inter vitae versemur, ubi acris Invidia, atque vigent ubi crimina : pro bene sano Ac non incauto, fictum astutumque vocamus. Simplicior quis et est qualem me saepe libenter Obtulerim tibi, Maecenas ; ut forte legentem, Aut tacitum, impellat quovis sermone molestus: Communi sensu plane caret, inquimus. Eheu! Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam ! Nam vitiis nemo sine nascitur: optimus ille est, Qui minimis urguetur. Amicus dulcis, ut aequum est, Cum mea compenset vitiis bona; pluribus hisce, Si modo plura mihi bona sunt, inclinet: amari Si volet hac lege, in trutina ponetur eadem. Qui, ne tuberibus propriis offendat amicum, Postulat, ignoscet verrucis illius : aequum est Peccatis veniam poscentem reddere rursus. Denique, quatenus excidi penitus vitium irae, Cetera item nequeunt stultis haerentia ; cur non Ponderibus modulisque suis Ratio utitur? ac, res Ut quaeque est, ita suppliciis delicta coërcet ? Si quis eum servum, patinam qui tollere jussus, Semesos pisces tepidumque ligurrierit jus, In cruce suffigat; Labeone insanior inter Sanos dicatur. Quanto hoc furiosius atque Majus peccatum est ? Paullum deliquit amicus, Quod nisi concedas, habeare insuavis ? acerbus Odisti et fugis, ut Rusonem debitor aeris; Qui nisi, cum tristes misero venere Kalendae, Mercedem aut nummos unde unde extricat, amaPorrecto jugulo historias, captivus ut, audit. [ras Comminxit lectum potus, mensave catillum Evandri manibus tritum dejecit? ob hanc rem, Aut positum ante mea quia pullum in parte catini Sustulit esuriens, minus hoc jucundus amicus Sit mihi? Quid faciam, si furtum fecerit, aut si Prodiderit commissa fide, sponsumve negarit ? Quîs paria esse fere placuit peccata, laborant, Cum ventum ad verum est: sensus, moresque re pugnant, Atque ipsa utilitas, justi prope mater et aequi. Cum prorepserunt primis animalia terris, Mutum ac turpe pecus, glandem atque cubilia propter, Unguibus et pugnis,dein fustibus, atque ita porro Pugnabant armis, quae post fabricaverat usus; Donec verba, quibus voces sensusque notarent, Nominaque, invenere. Dehinc absistere bello, Oppida coeperunt munire, et ponere leges, Ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter. Nam fuit ante Helenam cunnus teterrima belli Causa: sed ignotis perierunt mortibus illi, Quos, venerem incertam rapientes more ferarum, Viribus editior caedebat, ut in grege taurus. Jura inventa metu injusti fateare necesse est, Tempora si fastosque velis evolvere mundi. Nec natura potest justo secernere iniquum, Dividit ut bona diversis, fugienda petendis. Nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemQui teneros caules alieni fregerit horti, [que, Et qui nocturnus sacra divům legerit. Adsit Regula, peccatis quae poenas irroget aequas, Ne scutica dignum horribili sectere flagello : Nam, ut ferula caedas meritum majora subire quit, que Optimus est modulator; ut Alfenus vafer, omni Abjecto instrumento artis, clausaque taberna, Tonsor erat: sapiens operis sic optimus omnis Est opifex solus, sic rex. Vellunt tibi barbam Lascivi pueri; quos tu nisi fuste coërces, Urgueris turba circum te stante, miserque Rumperis, et latras, magnorum maxime regum. Ne longum faciam : dum tu quadrante lavatum Rex ibis, neque te quisquam stipator ineptum Praeter Crispinum sectabitur ; et mihi dulces Ignoscent, si quid peccaro stultus, amici, Inque vicem illorum patiar delicta libenter, Privatusque magis vivam te rege beatus. SATIRA IV. Eupolis, atque Cratinus, Aristophanesque, poë tae Atque alii, quorum comoedia prisca virorum est, Si quis erat dignus describi, quod malus ac fur, Quod moechus foret, aut sicarius, aut alioqui Famosus, multa cum libertate notabant. Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus, Mutatis tantum pedibus numerisque; facetus, Emunctae naris, durus componere versus: Nam fuit hoc vitiosus ; in hora saepe ducentos, Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno : Cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles : Garrulus, atque piger scribendi ferre laborem; Scribendi recte: nam,ut multum, nil moror. Ecce! Crispinus minimo me provocat : Accipe, si vis, Accipiam tabulas ; detur nobis locus, hora, Custodes : videamus, uter plus scribere possit. Dî bene fecerunt, inopis me quodque pusilli Finxerunt animi, raro et perpauca loquentis : At tu conclusas hircinis follibus auras, Usque laborantes, dum ferrum molliat ignis, Ut mavis, imitare. Beatus Fannius, ultro Delatis capsis et imagine ; cum mea nemo Scripta legat,vulgo recitare timentis,ob hanc rem, Quod sunt, quos genus hoc minime juvat, utpote plures : |